Caput XXXVI.
64.
Praeceptum dilectionis quando perfecte implebitur. Ignorantiae peccata. Justitia hujus vitae sine peccato qualis poni possit.
Perfecta justitia etsi hic non inveniatur, non tamen impossibilis.
Sed fortasse quispiam putaverit, nihil nobis deesse ad cognitionem justitiae, quod Dominus verbum consummans et brevians
0243 super terram (Isai. X, 23; Rom. IX, 28) , dixit in duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere; nec ea tacuit
0243 Aliquot Mss.,
nec eam tacuit.
, sed verbis apertissimis prompsit,
Diliges, inquit,
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37-40) . Quid verius, his impletis impleri omnino justitiam? Verumtamen qui hoc attendit, etiam illud attendat,
quam in multis offendamus omnes (Jacobi III, 2) , dum putamus Deo, quem diligimus, placere, vel non displicere quod facimus;
et postea per Scripturam ejus, sive certa et perspicua ratione commoniti, cum didicerimus quod ei non placeat, poenitendo
precamur ut ignoscat. Plena humana vita est documentis talibus. Unde autem minus novimus quid ei placeat, nisi quia et ipse
minus notus est nobis?
Videmus enim
nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quis vero existimare audeat, cum eo ventum fuerit, quod ait,
Ut cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12) , tantam Dei dilectionem fore contemplatoribus ejus, quanta fidelibus nunc est: aut ullo modo
0243 Editi,
aut illo modo: minus bene.
hanc illi tanquam de proximo comparandam? Porro si quanto major notitia, tanto erit major dilectio; profecto nunc quantum
deest dilectioni, tantum perficiendae
0243 Editi,
tantum tunc perficiendae. Abest,
tunc, a manuscriptis.
justitiae deesse credendum est. Sciri enim aliquid vel credi, et tamen non diligi potest: diligi autem quod neque scitur
neque creditur, non potest. At si credendo ad tantam dilectionem sancti pervenire potuerunt, qua certe majorem in hac vita
esse non posse Dominus ipse testatus est, ut animam suam pro fide vel
0243 In editis,
et.
pro fratribus ponerent (Joan. XV, 13) : cum ab hac peregrinatione in qua per fidem nunc ambulatur (II Cor. V, 7) , perventum
erit ad speciem, quam nondum visam speramus, et per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25) , procul dubio et ipsa dilectio
non solum supra quam hic habemus, sed longe supra quam petimus et intelligimus erit (Ephes. III, 20) ; nec ideo tamen plus
esse poterit, quam ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente. Neque enim restat in nobis aliquid quod addi possit ad totum;
quia si restabit aliquid, illud non erit totum. Proinde hoc
0243 Hic in editis fuerat additum,
erit.: et infra, post,
alterum consequens; legebatur,
quod in illa vita complebimus.
primum praeceptum justitiae, quo jubemur diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, cui est de proximo
diligendo alterum consequens, in illa vita implebimus, cum videbimus facie ad faciem. Sed ideo nobis hoc etiam nunc praeceptum
est, ut admoneremur, quid fide exposcere, quo spem praemittere, et obliviscendo quae retro sunt, in quae anteriora nos extendere
debeamus (Philipp. III) . Ac per hoc, quantum mihi videtur, in ea quae perficienda est justitia multum in hac vita ille profecit,
qui quam longe sit a perfectione justitiae, proficiendo cognovit.
0244 65. Sed si dici potest quaedam justitia minor huic vitae competens, qua justus ex fide vivit (Rom. I, 17) , quamvis peregrinus
a Domino, et ideo per fidem ambulans, nondum per speciem: non absurde dicitur etiam ad istam pertinere ne peccet. Neque enim,
id esse nondum potest tanta dilectio Dei, quanta illi cognitioni plenae perfectaeque debetur, jam culpae deputandum est. Aliud
est enim totam nondum assequi
0244 Aliquot Mss.,
exsequi.
charitatem, aliud nullam sequi cupiditatem. Quamobrem debet homo, quamvis longe minus amet Deum, quam eum potest amare conspectum,
nihil tamen appetere illicitum: sicut etiam in his quae adjacent sensibus corporis, potest oculus nullis tenebris delectari,
quamvis non possit in fulgentissima luce defigi. Verum ecce jam talem constituamus animam humanam in hoc corruptibili corpore,
quae etsi nondum illa supereminentissima perfectione charitatis Dei omnes motus terrenae libidinis absorbuerit atque consumpserit,
attamen in ista minore justitia ad illicitum aliquid operandum eidem libidini nulla inclinatione consentiat: ut ad illam vitam
jam immortalem pertineat,
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5) ; ad hanc autem,
Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12) : ad illam,
Non concupisces (Exod. XX, 17) ; ad istam,
Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30) : ad illam, nihil amplius quaerere, quam in ea perfectione persistere; ad istam, hoc quod agit
0244 Quinque Mss.,
quod ait. Forte pro,
quo tendit; vel,
quo proficit. Vide infra, librum de Perfectione justitiae hominis, n. 31.
in opere habere, et illius perfectionem pro mercede sperare: ut per illam justus sine fine
0244 Onus e Vaticanis Mss.,
sine fide.
vivat in specie, quam in ista desideravit; per hanc autem justus vivat ex fide, in qua illam certo fine desiderat. (His constitutis
peccatum erit hominis ex fide viventis, aliquando alicui delectationi illicitae consentire: non tantum in illis horrendis
facinoribus et flagitiis perpetrandis, verum etiam in levioribus; ut vel aurem alicui voci quae audienda non esset, vel linguam
alicui quae dicenda non esset, accommodet; vel in ipso corde aliquid ita cogitet, ut mallet licitum quod male delectat, et
per praeceptum scitur illicitum: etiam ista quippe consensio est ad peccatum, quae utique fieret, nisi poena terreret
0244 Aliquid hic perturbatum esse suspicamur. Nam ea quae parenthesis complectitur, non satis cohaerent cum verbis sequentibus:
forte collocanda sunt paulo supra, scilicet ante illud:
Verum ecce jam talem constituamus.
.) Tales justi ex fide viventes, non
0244 Cygirannensis Ms. solus omittit,
non: et infra pro,
falsumque esse, habet,
aut falsum esse. In minore quadam Polemicorum editione Parisiensi anni 1644, omissa est similiter particula negans, et substitutum postea,
ne falsum esse convincant. Nihil nos hic mutavimus praeter verborum interpunctionem.
opus habent dicere,
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12) ? falsumque esse convincunt, quod scriptum est,
Non justificabitur in conspectu tuo omnis
0245
vivens (Psal. CXLII, 2) ? et illud,
Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) ? et illud,
Quia non est homo qui non peccabit (III Reg. VIII, 46) ? et illud,
Non est justus in terra qui faciet bonum et non peccabit (Eccli. VII, 21) ? (utrumque enim hoc testimonium non de praeterito dicit, id est, Peccavit; sed de futuro, id est,
peccabit) et si qua alia in hanc sententiam sancta Scriptura commemorat? Sed quoniam haec falsa esse non possunt, illud esse consequens
video, ut qualemlibet vel quantamlibet in hac vita potuerimus definire justitiam, nullus in ea sit hominum qui nullum habeat
omnino peccatum; omnique homini sit necessarium dare ut detur illi, dimittere ut dimittatur illi (Luc. VI, 38, 37) ; et si
quid habet justitiae, non de suo sibi esse praesumere, sed de gratia justificantis Dei, et adhuc tamen ab illo esurire et
sitire justitiam (Matth. V, 6) , qui est panis vivus (Joan. VI, 51) , et apud quem est fons vitae (Psal. XXXV, 10) : qui
sic operatur justificationem in sanctis suis in hujus vitae tentatione laborantibus, ut tamen sit et quod petentibus largiter
adjiciat, et quod confitentibus clementer ignoscat.
66. Sed inveniant isti, si possunt, aliquem sub onere corruptionis hujus viventem, cui jam non habeat Deus quod ignoscat:
nisi tamen eum fateantur non doctrina legis datae
0245 Quidam Mss.,
datum. Plerique alii,
data.
, sed etiam infuso spiritu gratiae, ut talis esset, adjutum; non cujuscemodi peccati crimen sed ipsius impietatis incurrent.
Sane quanquam talem, si testimonia illa divina competenter accipiant, prorsus invenire non possunt: nullo
0246 modo tamen dicendum, Deo deesse possibilitatem, qua voluntas sic adjuvetur humana, ut non solum justitia ista quae ex fide
est (Rom. X, 6) , omni ex parte modo perficiatur in homine, verum etiam illa secundum quam postea in aeternum in ipsa ejus
contemplatione vivendum est. Quandoquidem si nunc velit in quoquam etiam hoc corruptibile induere incorruptionem (I Cor.
XV, 53) , atque hic inter homines morituros eum jubere vivere minime moriturum, ut tota penitus vetustate consumpta nulla
lex in membris ejus repugnet legi mentis (Rom. VII, 23) , Deumque ubique praesentem ita cognoscat, sicut sancti postea cognituri
sunt, quis demens audeat affirmare, non posse? Sed quare non faciat, quaerunt homines: nec qui quaerunt, se attendunt esse
homines. Scio quod sicut impossibilitas, ita et iniquitas non est apud Deum (Id. IX, 14) . Et scio quod superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6) . Et scio quod illi, cui ne extolleretur datus erat stimulus carnis, Angelus satanae,
qui eum colaphizaret, semel et iterum et tertio deprecanti dictum est,
Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9) . Aliquid ergo est in abdito et profundo judiciorum Dei, ut etiam justorum omne os obstruatur in laude
sua, et non aperiatur nisi in laudem Dei. Hoc autem aliquid quis possit scrutari, quis investigare, quis nosse? tam sunt
inscrutabilia judicia ejus, et
investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius illi fuit? Aut quis prior dedit illi, et
retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen
(Rom. XI, 33-36) .