Tertio quaeritur utrum christus scientiam aliam habeat de rebus quam illam qua cognoscit res in verbo.
Et videtur quod non.
Quia, ut dicitur I corinth., XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Scientia autem qua nunc res in seipsis cognoscimus, ex parte est, ut ibidem dicitur. Ergo adveniente perfecta scientia gloriae, evacuatur, sicut et ibi expresse videtur velle apostolus. Sed in christo fuit cognitio gloriae ab initio suae conceptionis, qua scilicet cognovit res in verbo. Ergo non habuit aliam scientiam de rebus.
Sed dicebat, quod scientia evacuatur adveniente gloria, non quantum ad essentiam, sed quantum ad modum quo nunc inquirendo et convertendo se ad phantasmata intellectus speculatur. Sed contra, modus iste est de essentia scientiae; ablato autem aliquo essentiali, non potest rei substantia remanere. Ergo non potest ipsa scientia secundum suam substantiam remanere, modo isto cessante.
Praeterea, secundum philosophum in II ethicorum, omnes habitus ex actibus acquisiti, reddunt similes actus illis actibus ex quibus acquisiti sunt. Sed scientia quam nunc habemus acquisita est ex talibus considerationibus quibus ad phantasmata convertimur, et procedimus conferendo.
Ergo non potest talis scientia nisi tales actus reddere. Frustra ergo remaneret scientia, tali modo sciendi cessante.
Praeterea, impossibile est duas formas eiusdem speciei in uno et eodem subiecto esse. Sed anima christi videns res in verbo, habet similitudines rerum quas videt, cum nihil videatur nisi per suam similitudinem.
Ergo non est possibile quod earumdem rerum habeat alias similitudines. Et ita non potest esse alia scientia in christo nisi illa qua cognoscit res in verbo.
Praeterea, scientia ponitur in anima christi propter eius perfectionem. Sed anima christi ex quo videt res in verbo et verbum ipsum, non est perfectior vel minus perfecta, sive habeat aliam scientiam, sive non. Ergo non est in eo ponere aliam scientiam. Probatio mediae est per Augustinum qui dicit in IV confessionum: infelix homo qui scit omnia illa, scilicet creaturas, te autem nescit; beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat. Qui autem te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus.
Sed contra. Christus fuit Angelis perfectior, ut probat apostolus, Hebr., I, 4 ss.. Sed Angeli praeter cognitionem rerum quam habent in verbo, habent etiam rerum cognitionem in propria natura, ut patet per Augustinum super genes. Ad litteram. Ergo multo fortius anima christi praeter scientiam rerum quam habet in verbo, scit res in propria natura.
Praeterea, nulla naturalium perfectionum christo debuit deesse. Sed naturalis perfectio animae humanae est ut cognoscat res in proprio genere. Ergo talem scientiam de rebus christus habuit.
Responsio. Dicendum, quod, sicut prius dictum est, perfectio supernaturaliter conveniens christo non excludit naturalem eius perfectionem, sicut vita increata non excludit animam vivificantem.
Cognitio autem qua anima christi cognoscit verbum et res in verbo, est supernaturalis, ut dictum est, art. Praeced., unde per hoc non excluditur quin anima christi habeat omnem perfectionem naturalem.
Cuiuslibet autem existentis in potentia perfectio naturalis est ut in actum educatur. Intellectus autem possibilis naturaliter est in potentia ad intelligibilia: unde antequam in actum reducatur, est imperfectus; perficitur autem cum in actum reducitur, ut rerum notitiam habeat. Et ideo quidam philosophi attendentes perfectionem naturalem hominis, dixerunt ultimam felicitatem hominis in hoc consistere quod in anima hominis describatur ordo totius universi.
Habuit igitur christus hanc perfectionem, ut per scientiam sibi divinitus infusam res in propria natura cognosceret, multo perfectius quam homo in statu innocentiae, vel quam Angeli secundum cognitionem naturalem.
Ad primum igitur dicendum, quod circa scientiam est duplex opinio.
Una quod scientia hic acquisita remaneat quantum ad essentiam habitus, sed tollatur modus quo hic scientia utimur: et secundum hanc procedit responsio illa quae tacta est in obiiciendo. Tamen oportet addere, quod cum christus esset comprehensor et viator, habuit utrumque modum considerandi: unum quo Angelis conformabatur, ut sine discursu consideraret; alium quo per conversionem ad phantasmata: quod quidem christo proprium est, ut scilicet utrumque hunc modum habeat, cui competit esse comprehensorem et viatorem simul.
Alia vero opinio est, quod etiam secundum essentiam habitus scientia hic acquisita evacuetur: et secundum hanc (quamvis non credam eam esse veram) potest responderi, quod anima christi non habuit scientiam a sensibus acquisitam, sed infusam, qualem Angeli habent per species concreatas; et talem scientiam constat etiam in Angelis remanere cum gloriae visione.
Ad secundum dicendum, quod modus iste cognoscendi non est essentialis scientiae ex parte sui, sed ex parte subiecti, cui secundum statum viae talis modus intelligendi competit. Hoc autem per se solum essentiale est scientiae secundum seipsam, ut per eam scibilia cognoscantur.
Et ideo quando variatur status subiecti, variatur modus intelligendi, non tamen habitus scientiae.
Ad tertium dicendum, quod unus actus potest dici similis alteri dupliciter.
Uno modo quantum ad speciem actus, quam trahit a materia circa quam est. Et sic habitus acquisitus semper reddit actum similem illi actui a quo generatus est; sicut fortia faciendo efficitur aliquis fortis, et fortis effectus fortia facit.
Alio modo quantum ad modum qui sequitur dispositionem subiecti: et sic non oportet actus praedictos esse similes. Constat enim quod actus ex quibus fortitudo politica acquiritur, sunt actus cum tristitia et sine delectatione effecti; actus autem qui sequuntur habitum, sunt faciliores, et cum delectatione, vel saltem sine tristitia. Ita etiam videmus in scientia, quod homo considerando aliqua acquirit scientiam illorum, et sciens illa potest eadem considerare, tamen alio modo quam ante, quia iam non inquirit, sed contemplatur quod prius inquisiverat.
Et sic etiam nihil prohibet, actus qui redduntur ab habitibus in statu gloriae, habere alium modum.
Ad quartum dicendum, quod anima christi et quaelibet alia anima non habet alias similitudines eorum quae cognoscit in verbo, quam ipsum verbum, quantum ad hoc quod in verbo cognoscere dicitur; quamvis ex hoc quod in verbo videt, possit sibi formare similitudines eorum quae videt; sicut qui videt aliquid in speculo, videt rem per formam speculi. Dictum autem est de hoc plenius in quaestione de Angelis.
Ad quintum dicendum, quod beatitudo hominis consistit in cognitione dei, non autem in cognitione creaturarum. Unde non est aliquis beatior propter creaturarum cognitionem, sed solum propter cognitionem dei. Nihilominus tamen ipsa creaturarum cognitio ad perfectionem animae naturalem pertinet, ut dictum est, art. Praeced..