Quinto quaeritur utrum anima christi sciat omnia illa quae potest facere deus.
Et videtur quod sic.
Quicumque scit maius, potest scire minus, sed deus est maius quam quidquid ipse potest facere, quia quidquid ipse potest facere, creatum est. Ergo, cum anima christi cognoscat deum, multo magis potest cognoscere quidquid deus potest facere.
Sed dicebat quod quamvis deus sit maius, tamen anima christi est ordinata ad cognitionem dei, non autem ad cognitionem omnium quae deus potest facere. Sed contra: deus quamvis sit in se magis cognoscibilis quam aliqua creatura, tamen creatura est magis cognoscibilis quoad nos quam deus.
Sed quidquid deus potest facere, est creatura.
Ergo anima magis est nata cognoscere quidquid deus potest facere, quam ipsum deum.
Praeterea, anima christi videt divinam virtutem, sicut et divinam essentiam. Dicitur autem quod videt essentiam totam, sed non totaliter. Ergo videt etiam virtutem totam, etsi non totaliter. Sed non potest videri tota virtus, nisi videatur ad quaecumque se potest extendere.
Ergo anima christi cognoscit omnia quae deus potest facere.
Praeterea, quidquid deus potest facere, potest manifestare. Sed quidquid potest manifestari alicui creaturae, christo manifestatum est. Ergo quidquid deus potest facere, est manifestatum christo.
Praeterea, illud est communicabile alicui quod non dicit defectum in communicante nec in eo cui communicatur. Sed conferre animae christi omnium scientiam quae deus potest facere, non dicit aliquem defectum in deo, cum hoc ad maximam ipsius liberalitatem pertinere videatur; nec etiam in anima christi, cum ad maximam perfectionem eius pertineat.
Ergo hoc communicabile fuit animae christi, et ita fuit ei communicatum.
Praeterea, si anima christi nescit omnia quaecumque potest facere deus; dato quod deus illud faceret, anima christi nesciret illud, nisi de novo addisceret. Sed inconveniens est ponere quod anima christi aliquid existentium ignoret, vel quod aliquid de novo addiscat. Ergo anima christi scit omnia quae deus facere potest.
Sed contra. Si anima christi scit quidquid deus facere potest; omne illud quod deus potest facere, ad animam christi terminatur.
Sed anima christi est finita. Cum ergo deus infinita possit facere, sequetur quod infinitum terminetur ad finitum, quod est impossibile.
Ergo et primum; quod scilicet anima christi sciret quidquid deus potest facere.
Praeterea, sicut essentia divina est infinita, ita et divina virtus. Sed anima christi non potest comprehendere essentiam divinam, ratione suae infinitatis. Ergo nec divinam virtutem.
Et sic non potest scire quidquid deus potest facere.
Praeterea, quanto aliquid perfectius cognoscitur ab aliquo, tanto in eo plura cognoscuntur.
Sed deus perfectius cognoscit seipsum quam anima christi. Ergo plura in seipso cognoscit quam anima christi cognoscat in verbo. Sed deus nihil aliud cognoscit in se quam quod est vel erit vel fuit vel potuit esse vel futurum esse. Ergo anima christi non cognoscit omnia ista.
Responsio dicendum, quod circa hoc diversimode aliqui opinati sunt.
Quidam enim dixerunt, quod non solum anima christi, sed etiam quaelibet anima videt in verbo quidquid in eo videri potest; hoc est non solum ea quae sunt vel erunt vel fuerunt, sed etiam quaecumque deus potest facere.
Qui quidem in hoc decepti sunt, quod aestimabant modum videndi res in verbo, similem modo videndi res in speculo materiali, in quo imagines rerum secundum suam multitudinem et diversitatem resultant. In deo autem rerum rationes sunt unite et simpliciter, ut dionys. Dicit.
Si autem essent in eo per viam multitudinis et diversitatis, tunc omne quod in eo cognosci potest, eo viso cognosceretur; et ita ab omnibus videntibus deum per essentiam omnia viderentur quae deus potest facere, cum omnia ista in deo cognosci possint.
Sed quia expresse aliqui videntium deum per essentiam dicuntur aliqua nescire, sicut patet de Angelis, quorum unus ab alio illuminatur secundum dionysium: inde est quod quidam hanc perfectionem cognitionis non omnibus deum videntibus, sed soli animae christi attribuerunt, ut scilicet sola ipsa post deum sciret omnia quae deus facere potest.
Sed quia non videbatur conveniens quod operatio infinita creaturae finitae attribueretur, nec hoc possit esse sine operatione infinita ut omnia videantur quae deus potest facere; ideo quidam dixerunt, quod anima christi actu non videt omnia quae deus potest facere, videt tamen in habitu.
Ita enim perfecte verbum cognoscit, ut quidquid velit cognoscere, convertendo se ad verbum, eius cognitionem in verbo accipiat; quamvis non semper omnia speculetur in actu quae in verbo cognoscere potest.
Sed istud non videtur verum: quia anima christi, et quilibet beatus, quantum ad visionem beatam, qua videt verbum et res in verbo, non patitur successionem in intelligendo, quia secundum Augustinum in XIV de trinitate, in patria non erunt volubiles cogitationes. Unde oportet ponere, quod anima christi omnia quae habitu videt in verbo, actu etiam in eo videat; et huic consonat dictum philosophi, qui vult felicitatem non esse secundum habitum tantum, sed secundum actum.
Et praeterea sicut est inconveniens ponere operationem creatam unam extendentem se ad omnia quae deus potest facere, ita etiam est inconveniens ponere respectu eorumdem habitum creatum.
Et ideo dicendum secundum alios, quod anima christi non cognoscit omnia quae deus potest facere.
Cuius ratio est, quia in cognoscendo duo sunt consideranda: id quod cognoscitur, et modus cognoscendi.
In quorum uno contingit quandoque aliquos convenire qui in altero differunt: sicut cum unum et idem est quod a diversis cognoscitur; ab uno tamen minus, et ab altero magis.
Illud autem quod per se offertur ad cognoscendum, pertinet ad id quod cognoscitur.
Quod autem in alio cognoscitur, pertinet ad modum cognoscendi eius in quo cognoscitur; sicut si aliquis cognoscat aliquod principium, et in eo accipiat cognitionem aliquarum conclusionum, illarum conclusionum cognitio dependet ex modo cognoscendi principium.
Quanto enim aliquis principium perfectius cognoscit, tanto conclusiones plures in eo intuetur; sed quantumcumque tenuiter principium cognoscat, semper tamen substantia ipsius principii remanet ei cognita; et ideo eius cognitio non determinat aliquem modum cognoscendi, sicut determinabat cognitio conclusionum quae in eo cognoscebantur.
Et inde est quod eorum quibus offertur unum principium, omnes ipsam substantiam principii cognoscunt, non autem aequales numero vel easdem conclusiones; sed in hoc differunt, sicut et in modo cognoscendi principium.
Omnes autem qui deum per essentiam vident dicuntur totam essentiam dei videre: quia nihil est essentiae quod ab aliquo eorum non sit visum, cum essentia divina partem non habeat. Non tamen omnes eam totaliter vident, sed ipse solus se totaliter videt, ut scilicet modus cognoscentis adaequetur modo rei cognitae: quanta enim est cognoscibilitas divinae essentiae, tanta est efficacia divini intellectus in cognoscendo. Non autem hoc potest dici de aliquo intellectu creato. Et ideo nullus intellectus creatus pertingit ad hoc ut ita perfecte videat divinam essentiam sicut ipsa visibilis est: ratione cuius nullus intellectus creatus eam comprehendere potest; sed inter intellectus creatos unus alio perfectius divinam essentiam videt.
Et ita patet, quod ex quo cognoscere aliquid in verbo dependet ex modo cognitionis verbi; sicut impossibile est quod pertingat ad perfectum modum cognoscendi verbum ut cognoscibile est aliquis intellectus creatus; ita impossibile est ut aliquis intellectus creatus cognoscat omnia quae in verbo cognosci possunt; et haec sunt omnia quae deus potest facere.
Unde impossibile est quod anima christi sciat omnia quae deus potest facere, sicut impossibile est quod comprehendat virtutem divinam.
Tunc enim unaquaeque res comprehenditur, quando eius definitio scitur; definitio enim est terminus comprehendens rem. Cuiuslibet autem virtutis definitio sumitur ex his ad quae virtus se extendit. Unde, si anima christi sciret omnia ad quae virtus dei se extendit, comprehenderet omnino virtutem dei; quod est omnino impossibile.
Ad primum igitur dicendum, quod quidquid deus potest facere, est minus quam ipse deus; et facilius posset ab anima christi cognosci, si animae christi per se offerretur quidquid deus potest facere, sicut per se ei praesentatur ipse deus. Nunc autem ea quae deus potest facere, vel quae fecit, non offeruntur animae christi in seipsis, sed in verbo; unde ratio non procedit.
Ad secundum dicendum, quod semper illud per quod alterum cognoscitur, se habet in ratione magis noti; et ideo, quamvis secundum aliquem modum cognoscendi, creatura sit magis nota quoad nos quam deus; tamen in illo modo cognitionis quo res videntur in verbo, ipsum verbum est magis notum quam res visae in verbo. Unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod virtus dupliciter considerari potest: vel quantum ad ipsam substantiam virtutis; et sic anima christi videt totam divinam virtutem, sicut et totam essentiam; vel quantum ad ea ad quae se extendit virtus, ex quibus etiam quantitas virtutis consideratur: et sic non videt totam virtutem, quia hoc esset comprehendere virtutem, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod sicut non potest esse quod sit factum quidquid deus potest facere, quia sic deus fecisset tot quod non posset plura, et sic eius potentia esset limitata ad creaturas actu existentes; ita non potest poni quod alicui creaturae sit manifestatum quidquid deus potest manifestare.
Ad quintum dicendum, quod ponere animam christi cognoscere omnia quae deus potest facere, importat defectum ex parte ipsius dei; scilicet ipsum deum comprehendi ab anima christi, quod derogat infinitati eius.
Ad sextum dicendum, quod hoc modo oportet ad hanc rationem respondere sicut et ad argumenta de praedestinatione. Quamvis enim possibile sit eum qui est praedestinatus, damnari: quam cito tamen ponitur esse damnatus, simul cum hoc ponitur non fuisse praedestinatus, quia ista duo non possunt simul stare, quod sit praedestinatus et damnetur.
Similiter dico, quod cum anima christi sciat omnia quae deus praevidit se facturum; simul cum hoc quod ponitur deum aliquid aliud facere, ponitur deum illud praevidisse se facturum, et animam christi illud scire. Et sic non est necessarium quod ponamus in anima christi alicuius rei ignorantiam, vel quod addiscat de novo.