Sexto quaeritur utrum cognitione illa qua anima christi scit res in propria natura sciat omnia.
Et videtur quod sic.
Capacitas enim animae non determinatur ad certum numerum scibilium. Si igitur capacitas animae christi per scientiam rerum in proprio genere, sufficienter impleta est, oportet ponere quod etiam secundum hanc scientiam omnia cognoscat.
Praeterea, omne illud quod est in potentia, est imperfectum, antequam ad actum reducatur.
Sed intellectus possibilis, qui animae christi non defuit, est quo est omnia fieri, ut dicitur in III de anima. Ergo, cum intellectus christi non fuerit imperfectus, videtur quod omnium intelligibilium notitiam habuerit.
Praeterea, nunquam pertinet ad perfectionem scientiae non posse in scientia proficere, nisi secundum scientiam omnia cognoscantur.
Sed anima christi quantum ad habitum scientiae proficere non potuit, sicut communiter dicitur. Ergo secundum scientiam qua cognoscit res in proprio genere, omnia cognovit.
Sed contra. Anima christi res in propria natura cognovit per habitum scientiae creatum.
Sed habitus scientiae creatus non potest esse similitudo omnium. Ergo anima christi non potuit omnia cognoscere secundum istum modum scientiae.
Responsio. Dicendum, quod ista scientia rerum in proprio genere ideo ponitur in anima christi, ut ex dictis patet, ut nulla naturalium perfectionum ei deesse inveniatur.
Et ideo tantum per hanc scientiam scivit, quantum naturalis animae cognitio se extendere potest, non solum in hac vita, sed etiam post mortem; eo quod christus simul fuit secundum animam viator et comprehensor.
Sed quaedam sunt ad quae naturalis cognitio nullo modo se extendere potest; sicut est ipsa divina essentia, futura contingentia, cogitationes cordium, et alia huiusmodi. Et horum anima christi non habuit scientiam per modum istum, sed quia cognovit ea in verbo; non autem cognitione prophetiae, quia prophetia est quaedam imperfecta participatio illius visionis qua videntur res in verbo; quae cum in christo perfecta fuerit, imperfectio prophetiae in christo locum non habuit.
Patet etiam quod christus hanc scientiam habuit pleniorem quam Adam: quia Adam per hanc scientiam non cognoscebat substantias separatas creatas, anima vero christi cognoscebat: ad hoc enim se extendit naturalis cognitio animae separatae, non autem coniunctae corpori corruptibili.
Ad primum igitur dicendum, quod capacitas animae humanae se extendit ad determinatum genus cognoscibilium, non autem ad determinatum numerum in illo genere.
Ad secundum dicendum, quod intellectus possibilis est in potentia ad omnia intelligibilia recipienda, quae possunt fieri per intellectum agentem, de quo etiam philosophus dicit quod intellectus agens est quo est omnia facere. Haec autem sunt quae a phantasmatibus abstrahuntur, et in quorum cognitionem devenire possumus per principia naturaliter cognita. Et ideo ad haec tantum intellectus possibilis est in potentia naturali.
Horum autem omnium secundum hanc scientiam christus notitiam habuit; unde in eius intellectu nulla imperfectio fuit.
Ad tertium dicendum, quod pro tanto christus etiam in hac scientia quantum ad habitum proficere non potuit, quia talis scientia secundum rationem sui generis ad plura se extendere non potest quam christus per eam sciret; dicitur tamen in evangelio sapientia profecisse quantum ad experientiam eorum quae habitu sciebat.