Secundo quaeritur utrum omnia appetant ipsum deum.
Et videtur quod non.
Res enim ordinatur in deum ut est cognoscibilis et appetibilis. Sed non omnia quae ordinantur in ipsum ut est cognoscibilis, cognoscunt ipsum; non enim omnia cognoscentia cognoscunt deum. Ergo nec omnia quae ordinantur in ipsum ut in appetibile, appetunt ipsum.
Praeterea, bonum quod ab omnibus est desideratum, secundum philosophum in I ethicorum, est esse, ut ibidem vult Commentator.
Sed deus non est esse omnium.
Ergo deus non est illud bonum quod ab omnibus est desideratum.
Praeterea, nullus appetit id quod refugit.
Sed quidam refugiunt deum, cum odiant ipsum, ut habetur in psalm. Lxxiii, 23: superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper; et iob, XXI, 14, dicitur: dixerunt deo: recede a nobis. Ergo non omnia appetunt deum.
Praeterea, nullus appetit id quod habet.
Sed quidam, sicut beati, qui eo fruuntur, habent ipsum deum. Ergo non omnia deum appetunt.
Praeterea, naturalis appetitus non est nisi eius quod potest haberi. Sed sola rationalis creatura potest habere deum, cum sola sit ad imaginem dei, et eo ipso imago dei sit quo capax eius est, ut Augustinus dicit in lib.
De Trinit.. Ergo non omnia naturaliter appetunt deum.
Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Lib. Solil.: deum diligit quidquid diligere potest. Sed omnia possunt diligere, quia omnia appetunt bonum. Ergo omnia appetunt deum.
Praeterea unumquodque appetit naturaliter finem suum propter quem est. Sed omnia sunt ordinata in deum sicut in finem; Proverb. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est dominus. Ergo omnia naturaliter appetunt deum.
Responsio. Dicendum, quod omnia naturaliter appetunt deum implicite, non autem explicite.
Ad cuius evidentiam sciendum est, quod secundaria causa non potest influere in suum effectum nisi in quantum recipit virtutem primae causae.
Sicut autem influere causae efficientis est agere, ita influere causae finalis est appeti et desiderari.
Et ideo, sicut secundarium agens non agit nisi per virtutem primi agentis in eo existentem, ita secundarius finis non appetitur nisi per virtutem finis principalis in eo existentem: prout scilicet est ordinatum in illud, vel habet similitudinem eius.
Et ideo, sicut deus, propter hoc quod est primum efficiens, agit in omni agente, ita propter hoc quod est ultimus finis, appetitur in omni fine.
Sed hoc est appetere ipsum deum implicite.
Sic enim virtus primae causae est in secunda, ut etiam principia in conclusionibus; resolvere autem conclusiones in principia, vel secundas causas in primas, est tantum modo virtutis rationalis.
Unde solum rationalis natura potest secundarios fines in ipsum deum per quamdam viam resolutionis deducere, ut sic ipsum deum explicite appetat.
Et sicut in demonstrativis scientiis non recte scitur conclusio nisi per resolutionem in prima principia, ita appetitus creaturae rationalis non est rectus nisi per appetitum explicitum ipsius dei, actu vel habitu.
Ad primum igitur dicendum, quod etiam omnia cognoscentia cognoscunt implicite deum in quolibet cognito. Sicut enim nihil habet rationem appetibilis nisi per similitudinem primae bonitatis, ita nihil est cognoscibile nisi per similitudinem primae veritatis.
Ad secundum dicendum, quod ipsum esse creatum est similitudo divinae bonitatis; unde in quantum aliqua desiderant esse, desiderant dei similitudinem et deum implicite.
Ad tertium dicendum, quod deus dupliciter potest considerari: vel in se, vel in effectibus suis.
In se quidem, cum sit ipsa essentia bonitatis, non potest non diligi; unde ab omnibus videntibus eum per essentiam diligitur, et ibi quantum quisque cognoscit, tantum diligit.
Sed in aliquibus effectibus suis in quantum sunt contrarii voluntati, sicut sunt poenae illatae, vel praecepta quae gravia videntur, ipse deus refugitur, et quodammodo odio habetur.
Et tamen oportet quod illi qui eum quantum ad aliquos effectus odiunt, in aliis effectibus eum diligunt; sicut ipsi Daemones, secundum dionysium in IV cap. De divinis nominibus, appetunt esse et vivere naturaliter, et in hoc ipsum deum appetunt et diligunt.
Ad quartum dicendum, quod beati qui iam fruuntur deo, appetunt fruitionis continuitatem; et iterum ipsa fruitio est sicut iam quidam habitus perfectus suo appetibili, quamvis nomen appetitus imperfectionem importet.
Ad quintum dicendum, quod sola creatura rationalis est capax dei, quia ipsa sola potest ipsum cognoscere et amare explicite; sed aliae creaturae participant divinam similitudinem, et sic ipsum deum appetunt.