Quartodecimo quaeritur utrum voluntas eodem motu velit finem et intendat ea quae sunt ad finem.
Et videtur quod non.
Impossibile enim est eumdem actum esse simul bonum et malum. Sed contingit esse voluntatem malam cum intentione bona; sicut cum quis vult furari ut det eleemosynam. Ergo non est idem actus intentio et voluntas.
Praeterea, secundum philosophum in X eth., motus qui terminatur ad medium et ad extremum differunt specie. Sed id quod est ad finem, et finis, se habent quodammodo ut medium et extrema. Ergo intentio finis et voluntas eius quod est ad finem, differunt specie; et ita non sunt unus actus.
Praeterea, secundum philosophum in VII ethic., fines in practicis sunt sicut principia in demonstrativis scientiis. Sed non est idem actus intellectus speculativi quo intelliguntur principia, et quo considerantur conclusiones.
Quod patet ex hoc quod ex diversis habitibus eliciuntur: est enim intellectus habitus principiorum, sed scientia conclusionum. Ergo in operativis non est idem actus voluntatis quo intendimus finem et volumus ea quae sunt ad finem.
Praeterea, actus distinguuntur per obiecta.
Sed finis et id quod est ad finem, sunt diversa obiecta. Ergo non idem actus est intentio finis et voluntas eius quod est ad finem.
Sed contra. Duo actus non possunt esse simul unius potentiae. Sed voluntas simul dum vult id quod est ad finem, intendit finem. Ergo intentio finis et voluntas eius quod est ad finem, non sunt diversi actus.
Praeterea, sicut lux est ratio visibilitatis colori, ita finis est ratio appetibilitatis his quae sunt ad finem. Sed eodem actu visus videt colorem et lucem. Ergo eodem actu voluntas vult id quod est ad finem, et intendit finem; ergo intentio finis et voluntas non sunt diversi actus.
Respondeo. Dicendum, quod circa hanc quaestionem duplex est opinio, ut magister dicit in II Sent., dist. 28. Quidam enim dixerunt quod alius actus sit voluntas eius quod est ad finem, et intentio finis. Quidam vero dixerunt e contrario, quod sit unus actus, sed quod eorum distinctio sit tantummodo propter rerum varietatem. Utraque autem opinio secundum aliquid vera est.
Ad cuius evidentiam sciendum est, quod cum unitas actus ex unitate obiecti pensanda sit; si sint aliqua duo quae per aliquem modum sint unum, actus qui fertur in ea secundum quod sunt unum, erit unus; actus vero qui fertur in ea secundum quod sunt duo, erunt duo, sicut partes lineae sunt quodammodo duo, et quodammodo unum, prout scilicet uniuntur in toto: et ideo actus visionis, si feratur in duas partes lineae secundum quod sunt duae, id est in utramque per se secundum id quod est proprium sibi, erunt duae visiones, nec poterunt simul videri; si autem feratur in totam lineam comprehendentem utramque partium, erit una visio, et simul tota linea videbitur.
Omnia autem quae sunt ad invicem ordinata, sunt quidem plura in quantum sunt res quaedam per se consideratae; sunt vero unum in ordine quo ad invicem ordinantur: et ideo actus animae qui fertur in ea secundum quod sunt ad invicem ordinata est unus; actus vero animae qui fertur in ea secundum quod sunt in se considerata, est multiplex. Sicut patet in consideratione statuae mercurii: quam si aliquis consideret ut est quaedam res, erit alia consideratio eius, et consideratio mercurii, cuius statua est imago; si autem consideretur statua ut imago mercurii, erit idem modus considerationis in statuam et in mercurium.
Similiter quando motus voluntatis fertur in finem et in id quod est ad finem, si feratur in ea secundum quod utrumque est quaedam res per se existens, erit diversus motus voluntatis: et sic est vera opinio quae dicit, quod intentio finis et voluntas eius quod est ad finem, sunt diversi actus. Si autem voluntas feratur in unum eorum secundum quod habet ordinem ad aliud, sic est unus actus voluntatis in utrumque: et sic est vera opinio quae ponit, unum actum esse intentionem finis et voluntatem eius quod est ad finem.
Sed si recte inspiciatur ratio intentionis, invenitur haec opinio esse verior quam alia.
Motus enim voluntatis in finem non dicitur absolute intentio, sed simpliciter velle; sed intentio dicitur inclinatio voluntatis in finem, secundum quod ad finem terminantur ea quae sunt in finem. Qui enim vult sanitatem, dicitur eam simpliciter velle; sed solum eam intendere dicitur, quando aliquid propter sanitatem vult.
Et ideo concedendum est, quod intentio non sit alius actus numero quam voluntas.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis unus actus non possit esse bonus et malus, tamen alicuius actus mali potest esse aliqua circumstantia bona; sicut actus vitiosus est, si quis comedat plus quam debet, licet comedat quando debet. Et ita voluntas qua quis vult furari ut pascat pauperes, est actus malus simpliciter, habens tamen aliquam circumstantiam bonam: propter quid enim ponitur una de circumstantiis.
Ad secundum dicendum, quod verbum philosophi est intelligendum, quando sistitur in medio; quando enim per medium transitur ad terminum, tunc est unus numero motus. Et ita quando voluntas movetur in id quod est ad finem, cum ordine ad finem, est unus motus.
Ad tertium dicendum, quod quando conclusio et principium considerantur utrumque per se, sunt diversae considerationes; sed quando consideratur principium in ordine ad conclusionem, est eadem consideratio utriusque, sicut fit in syllogismo.
Ad quartum dicendum, quod finis et id quod est ad finem, sunt unum obiectum, in quantum consideratur unum in ordine ad aliud.