Quintodecimo quaeritur utrum electio sit actus voluntatis.
Et videtur quod non, sed rationis.
Ignorantia enim non est voluntatis, sed rationis. Sed perversitas electionis, ignorantia quaedam est; unde omnis malus, dicitur esse ignorans ignorantia electionis, ut patet in III ethicorum. Ergo et electio rationis est.
Praeterea, sicut ad rationem pertinet inquisitio et argumentatio, ita conclusio. Sed electio est quasi quaedam conclusio consilii, ut patet in III et VII ethic..
Cum ergo consilium sit rationis, et electio similiter rationis erit.
Praeterea, secundum philosophum in VIII ethicorum, principalitas virtutis moralis in electione consistit. Sed, sicut ipse dicit in VI ethic., id quod est prudentiae in virtutibus moralibus, est principale, quod formaliter complet rationem virtutis. Ergo electio pertinet ad prudentiam. Sed prudentia est in ratione. Ergo et electio.
Praeterea, electio discretionem quamdam importat. Sed discernere rationis est. Ergo et eligere.
Sed contra. Est, quod eligere est duobus propositis unum alteri praeoptare, ut patet per Damascenum. Sed optare est actus voluntatis, et non rationis. Ergo et eligere.
Praeterea, philosophus dicit in III ethicorum, quod electio est desiderium praeconsiliati. Sed desiderium est voluntatis, et non rationis. Ergo et electio.
Respondeo. Dicendum, quod electio habet in se aliquid voluntatis, et aliquid rationis. Utrum autem sit actus proprie voluntatis, vel rationis, philosophus videtur relinquere sub dubio in VI ethicorum, ubi dicit, quod electio vel est appetitus intellectivi, idest appetitus in ordine ad intellectum, vel intellectus appetitivi, idest intellectus in ordine ad appetitum.
Primum autem verius est, scilicet quod sit actus voluntatis in ordine ad rationem.
Quod enim sit directe actus voluntatis, patet ex duobus.
Primo ex ratione obiecti: quia proprium obiectum electionis est id quod est ad finem, quod pertinet ad rationem boni, quod est obiectum voluntatis; nam bonum dicitur et finis, ut honestum vel delectabile, et quod est ad finem, ut utile.
Secundo ex ratione ipsius actus. Electio enim est ultima acceptio qua aliquid accipitur ad prosequendum; quod quidem non est rationis, sed voluntatis. Nam quantumcumque ratio unum alteri praefert, nondum est unum alteri praeacceptatum ad operandum, quousque voluntas inclinetur in unum magis quam in aliud: non enim voluntas de necessitate sequitur rationem.
Est tamen electio actus voluntatis non absolute, sed in ordine ad rationem, eo quod in electione apparet id quod est proprium rationis, scilicet conferre unum alteri, vel praeferre: quod quidem in actu voluntatis invenitur ex impressione rationis, in quantum scilicet ipsa ratio proponit voluntati aliquid non ut utile simpliciter, sed ut utilius ad finem.
Sic ergo patet quod voluntatis actus est velle et intendere. Sed velle prout ratio proponit voluntati aliquid bonum absolute, sive sit propter se eligendum, ut finis, sive propter aliud, ut quod est ad finem: utrumque enim velle dicimur. Sed eligere est actus voluntatis, secundum quod ratio proponit ei bonum ut utilius ad finem. Intendere vero, secundum quod ratio proponit ei bonum ut finem consequendum ex eo quod est ad finem.
Ad primum ergo dicendum, quod ignorantia electioni attribuitur quantum ad id quod habet de ratione.
Ad secundum dicendum, quod practicae inquisitionis est duplex conclusio: una quae est in ratione, scilicet sententia, quae est iudicium de consiliatis; alia vero quae est in voluntate, et huiusmodi est electio: et dicitur conclusio per quamdam similitudinem, quia sicut in speculativis ultimo statur in conclusione, ita in operativis ultimo statur in operatione.
Ad tertium dicendum, quod electio dicitur esse principale in virtute morali et ex parte eius quod habet de ratione, et ex parte eius quod habet de voluntate: utrumque enim requiritur ad rationem virtutis moralis; et dicitur electio principale respectu exteriorum actuum.
Unde non oportet quod electio sit actus prudentiae totaliter; sed participat aliquid prudentiae, sicut et rationis.
Ad quartum dicendum, quod discretio invenitur in electione, secundum quod pertinet ad rationem, cuius proprietatem sequitur voluntas in eligendo.