Octavo quaeritur utrum teneamur conformare voluntatem nostram voluntati divinae in volito, ut scilicet teneamur velle hoc quod scimus deum velle.
Et videtur quod non.
Paulus enim cupiebat dissolvi, et esse cum christo, ut dicitur philipp. I, 23. Hoc autem deus non volebat; unde ibidem subditur: scio quod manebo propter vos. Si ergo tenemur hoc velle quod deus vult, Paulus cupiens dissolvi et esse cum christo, peccabat; quod est absurdum.
Praeterea, quod deus scit, potest alteri revelare. Scit autem deus aliquem esse reprobatum.
Potest ergo alicui suam reprobationem revelare. Si ergo ponatur alicui revelare, sequitur quod iste teneatur velle suam damnationem, si tenemur velle hoc quod scimus deum velle. Velle autem suam damnationem est contrarium caritati, per quam quilibet se diligit ad vitam aeternam. Ergo teneretur aliquis velle contra caritatem; quod est inconveniens.
Praeterea, praelato tenemur sicut deo obedire, cum ei vice dei obediamus. Sed non tenetur subditus facere aut velle quidquid scit praelatum velle, si sciat praelatum velle quod ipse faciat, nisi hoc expresse ei praecipiat.
Ergo non tenemur velle quidquid deus scit, vel quidquid deus vult nos velle.
Praeterea, quidquid est laudabile et honestum, in christo perfectissime ac sine omni contraria permixtione invenitur. Sed christus aliqua voluntate voluit contrarium eius quod scivit deum velle; voluit enim aliqua voluntate non pati, ut ostendit oratio qua oravit, Matth. XXVI, 39: pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; cum tamen deus vellet eum pati. Ergo velle quidquid deus vult, non est laudabile; nec ad hoc tenemur.
Praeterea, Augustinus, in libro de civitate dei, dicit: tristitia est de his quae nobis nolentibus accidunt.
Sed beata virgo dolorem sensit de filii morte; quem significant verba simeonis dicentis, Luc. II, 35: tuam ipsius animam pertransibit gladius. Ergo beata virgo nolebat christum pati; deus autem hoc volebat. Si ergo tenemur velle id quod deus vult, beata virgo in hoc peccavit, quod est inconveniens.
Et ita videtur quod non teneamur conformare voluntatem nostram divinae in volito.
Sed contra. Super illud psalm. C, 3-4: non adhaesit mihi cor pravum, dicit Glossa: cor tortum habet qui non vult quaecumque deus vult. Sed quilibet tenetur cordis tortitudinem vitare. Ergo quilibet tenetur velle quod deus vult.
Praeterea, secundum tullium, amicorum est idem velle et idem nolle. Sed quilibet tenetur habere amicitiam ad deum. Ergo quilibet tenetur velle hoc quod deus vult, et non velle quod non vult.
Praeterea, propter hoc debemus voluntatem nostram divinae conformare, quia voluntas dei regula est nostrae voluntatis, ut dicit Glossa, super illud psalm. XXXII, 1: rectos decet collaudatio. Sed volitum divinum est regula omnis alterius voliti, cum sit primum volitum, et primum in quolibet genere sit mensura eorum quae sunt post, ut dicitur in X metaph.. Ergo tenemur volita nostra conformare divino volito.
Praeterea, peccatum praecipue in perversitate electionis consistit. Sed perversitas electionis est quando minus bonum magis bono praefertur. Hoc autem facit quicumque non vult quod deus vult; cum constet, id quod deus vult, optimum esse. Ergo quicumque non vult id quod deus vult, peccat.
Praeterea, secundum philosophum, virtuosus est regula et mensura in omnibus humanis actibus.
Sed christus est maxime virtuosus. Ergo christo maxime nos debemus conformare tamquam regulae et mensurae. Sed christus voluntatem suam conformabat divinae quantum ad volita, quod omnes beati faciunt.
Ergo et nos tenemur voluntatem nostram conformare divinae quantum ad volita.
Respondeo. Dicendum, quod in volito quodammodo tenemur nostram voluntatem conformare divinae, quodammodo vero non.
Secundum hoc enim, ut dictum est, art.
Praeced., voluntatem nostram divinae conformare tenemur quod bonitas divinae voluntatis regula est et mensura omnis bonae voluntatis.
Cum autem bonum ex fine dependeat, voluntas bona dicitur secundum ordinem ad rationem volendi, quae est finis.
Comparatio vero voluntatis ad volitum absolute non facit actum voluntatis esse bonum, cum ipsum volitum se habeat quasi materialiter ad rationem volendi, quae est finis rectus: potest enim unum et idem volitum bene vel male appeti, secundum quod in diversos fines ordinatur; et e contrario diversa et contraria volita potest quis bene velle, in finem rectum referendo utrumque.
Quamvis ergo voluntas dei non possit esse nisi bona, et omne quodcumque vult, bene velit; tamen bonitas in ipso actu voluntatis divinae consideratur ex ratione volendi, id est ex fine ad quem ordinat quidquid vult, qui est bonitas sua.
Et ideo divinae voluntati simpliciter in fine conformari tenemur; in volito autem nonnisi secundum quod illud volitum consideratur sub ordine ad finem.
Qui quidem ordo semper nobis debet placere, quamvis hoc idem volitum possit nobis merito displicere secundum aliquam aliam considerationem, utpote secundum quod in contrarium finem est ordinabile. Et inde est quod voluntas humana secundum hoc invenitur conformari divinae voluntati in volito, quod se habet ad finem divinae voluntatis.
Voluntas enim beatorum, qui sunt in continua contemplatione divinae bonitatis et ex ea regulant omnes suas affectiones, utpote plene cognoscentes uniuscuiusque desiderandorum ordinem ad ipsam, conformatur divinae voluntati in quolibet suo volito: omne enim quod sciunt deum velle, volunt absolute, et sine aliquo motu in contrarium.
Peccatores vero, qui sunt aversi a voluntate divinae bonitatis, discordant in pluribus ab his quae deus vult, ea improbantes, et nulla ratione assentientes.
Iusti vero viatores quorum voluntas adhaeret divinae bonitati, et tamen eam non ita perfecte contemplantur, ut omnem ordinem volendorum ad ipsam manifeste percipiant, conformantur quidem divinae voluntati quantum ad illa volita quorum rationem percipiunt, quamvis in eis sit aliqua affectio ad contrarium, laudabilis tamen propter alium ordinem in eis consideratum.
Quam tamen affectionem non obstinate sequuntur, sed divinae voluntati supponunt, dum eis placet quod ordo divinae voluntatis in omnibus impleatur; sicut ille qui vult patrem suum vivere propter affectum pietatis, quem deus vult mori; si iustus sit, hanc suam propriam voluntatem divinae supponit, ut non impatienter ferat, si dei voluntas in contrarium propriae voluntatis impleatur.
Ad primum ergo dicendum, quod Paulus cupiebat dissolvi et esse cum christo, tamquam per se bonum: nihilominus tamen placebat ei contrarium in ordine ad fructum quem deus ex eius vita fieri volebat; unde dicebat: permanere autem in carne necessarium propter vos.
Ad secundum dicendum, quod quamvis de potentia absoluta deus possit revelare suam damnationem alicui, non tamen hoc potest fieri de potentia ordinaria, quia talis revelatio cogeret eum desperare. Et si alicui talis revelatio fieret, deberet intelligi non secundum modum prophetiae praedestinationis vel praescientiae, sed per modum prophetiae comminationis, quae intelligitur supposita conditione meritorum.
Sed dato quod esset intelligenda secundum praescientiae prophetiam, adhuc non teneretur ille cui talis revelatio fieret, velle suam damnationem absolute, sed secundum ordinem iustitiae, quo deus vult persistentes in peccato damnare. Non enim vult deus ex parte sua aliquem damnare, sed secundum id quod ex nobis est, ut ex supradictis patet.
Unde velle suam damnationem absolute, non esset conformare voluntatem suam divinae, sed voluntati peccati.
Ad tertium dicendum, quod voluntas praelati non est regula nostrae voluntatis sicut divina voluntas, sed praeceptum eius; et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum, quod passio christi dupliciter considerari poterat: uno modo per se, in quantum scilicet erat quaedam afflictio innocentis; alio modo secundum ordinem ad fructum ad quem deus eam ordinabat: et sic erat a deo volita, non autem primo modo.
Voluntas ergo christi, quae poterat istum ordinem considerare, scilicet voluntas rationis, hanc passionem volebat, sicut et deus; sed voluntas sensualitatis, cuius est non conferre, sed in aliquid absolute ferri, non volebat hanc passionem. Et in hoc divinae voluntati quodammodo in volito conformabatur, quando nec ipse deus passionem christi vellet secundum se solum consideratam.
Ad quintum dicendum, quod voluntas b. Virginis dissentiebat a passione christi in se considerata: volebat tamen fructum salutis qui ex passione christi consequebatur: et ita divinae voluntati conformabatur quantum ad hoc quod volebat.
Ad primum quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod verba Glossae sunt intelligenda de volitis divinae voluntatis secundum quod stant sub ordine ad finem, et non absolute.
Ad secundum dicendum, quod amicitia consistit in concordia voluntatum magis quoad finem quam quoad ipsa volita. Plus enim esset amicus febricitanti medicus qui ei vinum negaret propter desiderium sanitatis, quam si vellet eius desiderio satisfacere de vini potatione in periculum sanitatis.
Ad tertium dicendum, quod, sicut supra, art. 4 huius quaest., dictum est, primum volitum a deo, quod est mensura et regula omnium aliorum volitorum, est finis voluntatis eius, scilicet sua bonitas; omnia vero alia non vult nisi propter hunc finem: et ideo, dum voluntas nostra divinae voluntati conformatur in fine, ad primum volitum omnia nostra volita regulantur.
Ad quartum dicendum, quod electio habet in se et rationis iudicium, et appetitum.
Si ergo aliquis iudicio praeferat id quod est minus bonum magis bono, erit perversitas electionis; non autem si praeferat in appetendo: non enim homo tenetur prosequi meliora semper in operando, nisi sint talia ad quae ex praecepto obligetur: aliter enim quilibet teneretur sequi perfectionis consilia, quae constat esse meliora.
Ad quintum dicendum, quod quaedam sunt in quibus christum admirari possumus, non imitari; sicut ea quae pertinent ad divinitatem eius, et ad beatitudinem quam habuit adhuc viator existens; ad quod pertinebat quod christus quantum ad volita rationis, voluntatem divinae voluntati conformabat.