Tertio quaeritur utrum liberum arbitrium sit in deo.
Et videtur quod non.
Liberum enim arbitrium est facultas voluntatis et rationis. Sed ratio non competit deo, cum nominet cognitionem discursivam; deus autem simplici intuitu omnia cognoscit.
Ergo deo liberum arbitrium non competit.
Praeterea, liberum arbitrium est facultas qua bonum et malum eligitur, ut per Augustinum patet. Sed in deo non est facultas eligendi malum. Ergo in deo non est liberum arbitrium.
Praeterea, liberum arbitrium est potentia ad oppositos actus se habens. Sed deus non se habet ad opposita, cum sit immutabilis, nec in malum flecti possit. Ergo liberum arbitrium non est in deo.
Praeterea, actus liberi arbitrii est eligere, ut patet per definitionem inductam. Electio autem deo non competit; cum sequatur consilium, quod est dubitantis et inquirentis.
Ergo in deo non est liberum arbitrium.
Sed contra. Est quod dicit Anselmus: si posse peccare esset pars liberi arbitrii, et deus et Angeli liberum arbitrium non haberent; quod est absurdum.
Ergo inconveniens est dicere, quod deus liberum arbitrium non habeat.
Praeterea. I corinth. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult; Glossa pro libero voluntatis arbitrio. Ergo spiritus sanctus habet liberum arbitrium, et eadem ratione pater et filius.
Respondeo. Dicendum, quod in deo est invenire liberum arbitrium; alio tamen modo in eo, et in Angelis, et in hominibus.
Quod enim in deo sit liberum arbitrium, hinc apparet quod ipse habet voluntatis suae finem, quem naturaliter vult, scilicet suam bonitatem; alia vero omnia vult quasi ordinata ad hunc finem: quae quidem, absolute loquendo, non necessario vult, ut in praecedenti quaestione ostensum est, eo quod bonitas eius his quae ad ipsam ordinantur, non indiget nisi ad eius manifestationem, quae convenienter pluribus modis fieri potest: unde remanet ei liberum iudicium ad volendum hoc vel illud, sicut in nobis est.
Et propter hoc oportet dicere, in deo liberum arbitrium inveniri, et similiter in Angelis: non enim ipsis ex necessitate volunt quidquid volunt; sed hoc quod volunt, ex libero iudicio volunt, sicut et nos.
Aliter tamen invenitur liberum arbitrium in nobis et in Angelis et in deo: variatis enim prioribus necesse est posteriora variari.
Facultas autem liberi arbitrii duo praesupponit: scilicet naturam, et vim cognitivam.
Natura quidem alterius modi est in deo quam sit in hominibus et in Angelis.
Natura enim divina increata est, et est suum esse et sua bonitas; unde in eo non potest esse defectus aliquis nec quantum ad esse nec quantum ad bonitatem. Natura autem humana et angelica creata est, ex nihilo principium sumens; unde, quantum est de se, possibilis est ad defectum.
Et propter hoc, liberum arbitrium dei nullo modo flexibile est ad malum; liberum vero arbitrium hominis et Angeli, in suis naturalibus consideratum, in malum flexibile est.
Cognitio etiam alterius modi invenitur in homine quam in deo et in Angelis.
Homo enim habet cognitionem obumbratam, et cum discursu veritatis notitiam sumentem; unde accidit ei dubitatio et difficultas in discernendo et iudicando, quia cogitationes hominum timidae, et incertae providentiae nostrae, ut dicitur sapient., cap. IX, vers. 14.
Sed in deo et in Angelis suo modo est simplex notitia veritatis absque discursu et inquisitione; unde non cadit in eis dubitatio aut difficultas in discernendo vel iudicando. Et ideo deus et Angeli habent promptam electionem liberi arbitrii; homo vero in eligendo difficultatem patitur propter incertitudinem et dubitationem.
Et sic patet quod liberum arbitrium Angeli medium locum tenet inter liberum arbitrium dei et hominis, participans aliqualiter cum utroque extremorum.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio quandoque sumitur large pro omni immateriali cognitione: et sic ratio invenitur in deo; unde dionysius inter divina nomina rationem ponit, VI cap. De divin. Nomin..
Alio modo accipitur proprie pro VI cognitiva cum discursu: et sic ratio nec in deo nec in Angelis invenitur, sed in hominibus tantum.
Potest ergo dici, quod ratio in definitione liberi arbitrii ponitur secundum primam acceptionem.
Si vero sumatur in secunda acceptione, tunc definitur liberum arbitrium secundum illum modum quo est in hominibus.
Ad secundum dicendum, quod posse eligere malum, non est de ratione liberi arbitrii; sed consequitur liberum arbitrium, secundum quod est in natura creata possibili ad defectum.
Ad tertium dicendum, quod voluntas divina se habet ad opposita, non quidem ut aliquid velit et postea nolit, quod eius immutabilitati repugnaret; nec ut possit velle bonum et malum, quia defectibilitatem in deo poneret; sed quia potest hoc velle et non velle.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod electio sequitur consilium, quod cum inquisitione agitur, accidit electioni secundum quod invenitur in natura rationali, quae veritatis notitiam capit per discursum rationis; sed in natura intellectuali, quae habet simplicem acceptionem veritatis, invenitur electio absque inquisitione praecedente. Et sic electio in deo est.