Duodecimo quaeritur utrum liberum arbitrium sine gratia in statu peccati mortalis possit vitare peccatum mortale.
Et videtur quod non.
Per hoc quod dicitur Roman. VII, 15: non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio; et loquitur ex persona damnati hominis, ut ibi quaedam Glossa dicit. Ergo homo sine gratia peccatum vitare non potest.
Praeterea, peccatum mortale actuale gravius est quam originale. Sed aliquis in peccato originali, si sit adultus, non potest vitare quin peccet mortaliter sine gratia: sic enim vitaret damnationem poenae sensibilis, quae peccato actuali mortali debetur; et ita cum quantum ad adultos non sit medium inter illam damnationem et gloriam vitae aeternae, sequeretur quod possit adipisci vitam aeternam sine gratia, quod est haeresis pelagiana.
Ergo multo minus in statu peccati mortalis aliquis potest peccatum mortale vitare, nisi gratia accepta.
Praeterea, Roman. VII, 19, super illud sed quod nolo, illud facio etc., dicit Glossa Augustini: nunc homo describitur sub lege positus ante gratiam. Tunc enim homo peccatis vincitur, dum viribus suis iuste vivere conatur sine adiutorio gratiae liberantis, quae liberum arbitrium liberat, ut liberatori credat, atque ita contra legem non peccet. Peccare autem contra legem, est peccare mortaliter.
Ergo videtur quod homo sine gratia peccatum mortale vitare non possit.
Praeterea, Augustinus dicit in Lib. De perfectione iustitiae, quod malitia se habet ad animam sicut curvitas ad tibiam; et quod actus peccati claudicationi comparatur.
Claudicatio autem non potest vitari ab habente tibiam curvam, nisi prius tibia sanetur.
Ergo nec peccatum mortale potest vitari ab eo qui est in peccato, nisi prius per gratiam a peccato liberetur.
Praeterea, Gregorius dicit: peccatum quod per poenitentiam non deletur, mox suo pondere ad aliud trahit. Sed non deletur nisi per gratiam. Ergo sine gratia homo peccator peccatum vitare non potest.
Praeterea, secundum Augustinum, timor et ira sunt quaedam passiones et peccata.
Sed passiones homo vitare non potest per liberum arbitrium. Ergo nec a peccatis potest abstinere.
Praeterea, illud quod necessarium, vitari non potest. Sed peccata quaedam sunt necessaria, ut patet per illud psalm. XXIV, 17: de necessitatibus meis erue me, domine. Ergo homo per liberum arbitrium peccatum vitare non potest.
Praeterea, Augustinus dicit: nonnullum peccatum est, cum caro adversus spiritum concupiscit. Sed hoc non est in potestate liberi arbitrii quin caro concupiscat adversus spiritum. Ergo potestas liberi arbitrii non se extendit ad hoc quod peccatum vitetur.
Praeterea, potentia moriendi consequitur potentiam peccandi; homo enim in statu innocentiae non poterat mori, nisi quia poterat peccare. Ergo et necessitas moriendi consequitur ad necessitatem peccandi. Sed homo in statu isto non potest vitare quin moriatur.
Ergo nec potest vitare quin peccet.
Praeterea, ideo, secundum Augustinum, homo poterat in statu innocentiae stare, quia habebat sinceritatem naturae ab omni labe peccati immunem. Sed ista sinceritas non est in homine peccatore gratia destituto. Ergo non potest stare, sed necesse habet cadere post peccatum.
Praeterea, vincenti debetur corona, ut patet apocal. III, 11. Sed si aliquis vitat peccatum, cum de peccato tentatur, vincet peccatum et diabolum: Iac. IV, 7: resistite diabolo, et fugiet a vobis. Si ergo potest aliquis sine gratia peccatum vitare, poterit sine gratia coronam mereri; quod est haereticum.
Praeterea, Augustinus in libro retractationum dicit: cogenti cupiditati voluntas resistere non potest. Sed cupiditas ad peccatum inducit. Ergo voluntas humana sine gratia non potest peccatum vitare.
Praeterea, qui habet habitum, necessario secundum habitum agit. Sed ille qui est in peccato, habet habitum peccati. Ergo videtur quod non possit vitare quin peccet.
Praeterea, liberum arbitrium, secundum Augustinum, est quo bonum eligitur gratia assistente et malum gratia desistente.
Ergo videtur quod ille qui caret gratia, per liberum arbitrium semper eligat malum.
Praeterea, quicumque potest non peccare, potest vincere mundum: nullus enim aliter vincit mundum nisi desistendo a peccato.
Sed nullus potest vincere mundum nisi per gratiam; quia, ut dicitur I ioann. V, 4, haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra.
Ergo aliquis sine gratia non potest peccatum vitare.
Praeterea, praeceptum de diligendo deum est affirmativum, et ita obligat ad hoc quod observetur pro loco et tempore, et ita quod, si non observetur, peccat homo mortaliter.
Sed praeceptum caritatis non potest aliquis sine gratia observare; quia, ut dicitur Rom. V, 5, caritas diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ergo sine gratia homo non potest facere quin peccet mortaliter.
Praeterea, secundum Augustinum, Enchir., cap. Lxxviii, in praecepto de misericordia proximi includitur praeceptum de misericordia sui. Sed aliquis peccaret mortaliter, nisi misereretur proximo in necessitate corporalis mortis existenti. Ergo multo fortius peccat mortaliter, nisi misereatur sui in peccato existentis, de peccato poenitendo; et sic, nisi peccatum per poenitentiam deleatur, non potest homo vitare quin peccet.
Praeterea, sicut se habet dilectio dei ad virtutem, ita contemptus dei ad peccatum.
Sed necesse est omnem virtuosum diligere deum. Ergo necesse est omnem peccatorem contemnere deum, et ita peccare; et sic idem quod prius.
Praeterea, secundum philosophum in II ethic., ex similibus habitibus similes actus procedunt. Si quis ergo est in peccato, necesse est, ut videtur, quod habeat similes actus producere, scilicet actus peccati.
Praeterea, cum forma sit principium operationis, qui caret forma, caret operatione propria illius formae. Sed declinare a malo est operatio iustitiae. Cum igitur ille qui est in peccato, careat iustitia, videtur quod non possit declinare a malo.
Praeterea, magister dicit in II sententiarum, 25 dist., quod post peccatum ante reparationem gratiae premitur liberum arbitrium a concupiscentia et vincitur, et habet infirmitatem in malo, si non habet gratiam in bono; et ideo potest peccare damnabiliter; et ita sine gratia aliquis non potest peccatum mortale vitare.
Sed si dicatur, quod non potest non peccare, id est non habere peccatum, potest tamen non peccare, id est non uti peccato; contra est quod hoc pelagiani concedebant, et tamen eorum opinionem quantum ad hoc Augustinus reprehendit in Lib. De gratia et libero arbitrio, sic dicens: dicunt enim pelagiani, gratiam dei, quae data est per fidem iesu christi, quae nec lex neque natura est, ad hoc tantum valere ut peccata dimittantur, non ut futura vitentur, vel repugnantia superentur.
Sed si hoc verum esset, utique in oratione dominica cum dixissemus, dimitte debita nostra, non adderemus, et ne nos inferas in tentationem. Illud enim dicimus, ut peccata dimittantur; hoc autem, ut caveantur, sive vincantur; quod a patre qui est in caelis, nulla ratione peteremus, si virtute voluntatis humanae hoc possemus efficere. Ergo videtur quod responsio illa nulla sit.
Praeterea, Augustinus dicit in Lib. De natura et gratia: praevaricatorem legis digne lux deserit veritatis; qua desertus utique fit caecus; et plus necesse est offendat, et cadendo vexetur, vexatusque non surgat. Ergo et peccator destitutus gratia necesse habet peccare.
Sed contra. Est quod Hieronymus dicit ad Damasum Papam: nos dicimus, homines semper peccare et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Ergo dicere, quod homo in statu peccati non possit vitare peccatum, est negare arbitrii libertatem; quod est haereticum.
Praeterea, si aliquis defectus sit in agente aliquo, in cuius potestate sit vel uti illo vel non uti, non necesse habet in sua actione deficere; sicut si tibia curva posset non uti, ambulando, sua curvitate, posset non claudicare.
Sed liberum arbitrium subiectum peccato, peccato uti potest et non uti, eo quod uti peccato est actus liberi arbitrii quod habet dominium sui actus. Ergo, quantumcumque sit in peccato, potest non peccare.
Praeterea, in psalm. Cxviii, 95, dicitur: me expectaverunt peccatores, ut perderent me; Glossa, meum consensum.
Ergo aliquis non deducitur ad peccandum nisi consentiendo. Sed consensus est in potestate liberi arbitrii. Ergo aliquis potest per liberum arbitrium non peccare.
Praeterea, Daemon, quia non potest non peccare, dicitur irremediabiliter peccasse. Sed homo non irremediabiliter peccavit, ut communiter dicitur. Ergo potest non peccare.
Praeterea, de uno extremo non transitur in alterum nisi per medium. Sed homo ante peccatum habet potentiam non peccandi. Ergo non immediate post peccatum ducitur ad aliud extremum, ut scilicet non possit non peccare.
Praeterea, liberum arbitrium peccatoris peccare potest. Sed non potest nisi eligendo; cum eligere sit actus liberi arbitrii: sicut nec visus aliquid operatur nisi videndo. Sed electio, cum sit desiderium praeconsiliati, secundum philosophum in III ethicorum, sequitur consilium, quod non est nisi eorum quae sunt in nobis, ut dicitur ibidem.
Ergo peccatum vitare, vel facere, est in potestate hominis in peccato existentis.
Praeterea, secundum Augustinum, nullus peccat in eo quod vitare non potest, quia iam hoc esset necessarium. Si ergo aliquis in peccato existens peccatum vitare non posset, peccatum committendo non peccat; quod est absurdum.
Praeterea, liberum arbitrium est aequaliter a coactione liberum ante peccatum, et post. Sed necessitas peccandi ad coactionem pertinere videtur; eo quod, etiam si nolimus, illa necessitas nobis inest. Ergo homo post peccatum non habet necessitatem peccandi.
Praeterea, omnis necessitas, vel est coactionis, vel naturalis inclinationis. Sed necessitas peccandi non est naturalis inclinationis, quia sic natura mala esset, quia in malum inclinaret.
Ergo, si peccatori inesset necessitas ad peccandum, cogeretur peccare.
Praeterea, quod est necessarium, non est voluntarium. Si ergo necessarium sit peccare eum qui est in peccato, peccatum non est voluntarium; quod est falsum.
Praeterea, si peccator necesse habet peccare, haec necessitas ei non competit nisi ratione peccati. Potest autem de peccato exire: alias peccatoribus non praeciperetur, Isai.
LII, 11: recedite, exite inde, pollutum nolite tangere. Ergo potest peccator non peccare.
Respondeo. Dicendum, quod circa hanc quaestionem contrariae haereses insurrexerunt.
Quidam enim, aestimantes naturam mentis humanae ad modum corporalium naturarum, opinati sunt, omne illud in quod videbant mentis humanae inclinationem esse, hominem ex necessitate operari; et ex hoc in contrarios errores inciderunt.
Habet enim humana mens duas contrarias inclinationes.
Unam quidem in bonum, ex instinctu rationis; quam considerans Iovinianus, dixit hominem non posse peccare.
Alia inclinatio inest humanae menti ex inferioribus viribus; et praecipue secundum quod sunt ex originali peccato corruptae: qua scilicet inclinatur mens ad ea eligenda quae sunt secundum carnalem sensum delectabilia.
Et hanc inclinationem considerantes, Manichaei dixerunt quod homo necessario peccat, nec aliquo modo peccatum vitare potest.
Et sic utrique, licet viis contrariis, in idem inconveniens inciderunt, ut liberum arbitrium denegarent; non enim homo erit liberi arbitrii si vel ad bonum vel ad malum necessitate impellitur. Quod esse inconveniens; et experimento et philosophorum doctrinis et divinis auctoritatibus probatur, ut aliquatenus ex supradictis patet.
Unde e contrario surrexit Pelagius, qui volens liberum arbitrium defendere, gratiae dei adversatus est, dicens, absque dei gratia hominem peccatum evitare. Qui quidem error manifestissime doctrinae evangelicae contradicit: unde est per ecclesiam condemnatus.
Fides autem catholica media via incedit; ita libertatem arbitrii salvans, quod necessitatem gratiae non excludit.
Ad cuius evidentiam sciendum est, quod, cum liberum arbitrium sit quaedam potentia constituta infra rationem, et supra motivam exequentem, dupliciter aliquid extra potestatem liberi arbitrii invenitur.
Uno modo ex hoc quod excedit efficaciam motivae exequentis, quae ad imperium liberi arbitrii operatur; sicut volare non subest libero arbitrio hominis, quia excedit vim potentiae motivae in homine.
Alio modo aliquid est extra potestatem liberi arbitrii, quia ad ipsum rationis actus non se extendit. Cum enim actus liberi arbitrii sit electio, quae consilium, id est deliberationem rationis, sequitur, ad illud se liberum arbitrium extendere non potest quod deliberationem rationis subterfugit, sicut sunt ea quae impraemeditate occurrunt.
Primo igitur modo peccati vitatio vel peccatum potestatem liberi arbitrii non excedit: quia quamvis expletio peccati per actum exteriorem executione virtutis motivae peragatur, tamen peccatum in ipsa voluntate perficitur ante operis executionem per solum consensum.
Unde propter defectum virtutis motivae non impeditur liberum arbitrium a peccato vel eius vitatione; quamvis interdum impediatur ab executione, sicut cum quis vult occidere vel fornicari vel furari, nec tamen potest.
Sed secundo modo peccatum vel eius vitatio potest excedere liberi arbitrii potestatem, eo scilicet quod aliquod peccatum subito et quasi repente occurrit, et sic electionem liberi arbitrii subterfugit, quamvis liberum arbitrium hoc possit facere vel vitare, si ad hoc suam attentionem vel conatum dirigeret.
Dupliciter autem aliquid in nobis quasi repentine accidit.
Uno modo ex impetu passionis: motus enim irae et concupiscentiae interdum deliberationem rationis praevenit. Qui quidem motus in illicitum tendens ex corruptione naturae, peccatum veniale est.
Et ideo post statum naturae corruptae non est in potestate liberi arbitrii omnia huiusmodi peccata vitare, quia eius actum effugiunt, quamvis possit impedire aliquem istorum motuum, si contra conetur. Non est autem possibile ut homo continue contra conetur ad huiusmodi motus vitandos, propter varias humanae mentis occupationes et quietem necessariam.
Quod quidem contingit ex hoc quod inferiores vires non sunt totaliter rationi subiectae, sicut erant in statu innocentiae, quando homini huiusmodi peccata omnia et singula per liberum arbitrium vitare facillimum erat, eo quod nullus motus in inferioribus viribus insurgere poterat nisi secundum dictamen rationis.
Ad hanc autem rectitudinem homo in praesenti per gratiam non reducitur communiter loquendo; sed hanc rectitudinem expectamus in statu gloriae.
Et ideo in hoc statu miseriae, post reparationem gratiae, homo non potest omnia peccata venialia vitare, cum tamen hoc in nullo libertati arbitrii praeiudicet.
Alio modo contingit aliquid in nobis quasi repente ex inclinatione habitus: ut enim philosophus dicit in III ethicorum, fortioris est in repentinis timoribus impavidum et imperturbatum esse, quam in praemanifestis. Ab habitu enim est magis operatio, quanto minus est ex praemeditatione: praemanifesta enim, id est praecognita, aliquis praeeliget ex ratione et cogitatione sine habitu; sed repentina sunt secundum habitum.
Nec hoc est intelligendum quod operatio secundum habitum virtutis possit esse omnino absque deliberatione, cum virtus sit habitus electivus; sed quia habenti habitum iam est in eius electione finis determinatus; unde quandocumque aliquid occurrit ut conveniens illi fini, statim eligitur, nisi ex aliqua attentiori et maiori deliberatione impediatur.
Homo autem qui est in peccato mortali, habitualiter peccato inhaeret. Quamvis enim non semper habeat habitum vitii, quia ex uno actu luxuriae habitus non generatur: voluntas tamen peccantis, derelicto incommutabili bono, bono commutabili quasi fini adhaesit, et huiusmodi adhaesionis vis et inclinatio in ea manet quousque iterato bono incommutabili quasi fini inhaereat.
Et ideo quando homini sic disposito occurrit aliquid faciendum quod praecedenti electioni conveniat, repente fertur in illud per electionem, nisi multa deliberatione seipsum cohibeat. Nec tamen per hoc quod sic repente illud eligit, a peccato mortali excusatur, quod aliqua deliberatione indiget: quia deliberatio illa sufficit ad peccatum mortale, qua perpenditur id quod eligitur esse peccatum mortale et contra deum.
Ista autem deliberatio non sufficit ad retrahendum eum qui est in peccato mortali.
Non enim retrahitur aliquis ab aliquo agendo in quod inclinatur, nisi in quantum illud sibi proponitur ut malum. Ille autem qui iam bonum incommutabile repudiavit pro commutabili bono, non iam existimat ut malum, a bono incommutabili averti, in quo ratio peccati mortalis perficitur: unde non retrahitur a peccando per hoc ipsum quod advertit aliquid esse peccatum mortale; sed oportet ulterius in considerando procedere quousque perveniatur ad aliquid quod non possit non existimare malum, sicut est miseria, vel aliquid huiusmodi. Unde antequam tanta deliberatio fiat quanta requiritur in homine sic disposito ad vitandum peccatum mortale, praecedit consensus in peccatum mortale.
Et ideo, supposita adhaesione liberi arbitrii ad peccatum mortale, sive ad finem indebitum, non est in potestate eius quod vitet omnia peccata mortalia, quamvis unumquodque possit vitare, si contra nitatur: quia etsi hoc vel illud vitaverit adhibendo tantam deliberationem quanta requiritur, non tamen potest facere quin aliquando ante tantam deliberationem praeveniat consensus in peccatum mortale: cum impossibile sit hominem semper vel diu in tanta vigilantia esse, quanta ad hoc requiritur propter multa in quibus mens hominis occupatur.
Ab hac autem dispositione non removetur nisi per gratiam, per quam solam efficitur ut mens humana bono incommutabili per caritatem tamquam fini adhaereat.
Patet ergo ex dictis, quod nec liberum arbitrium tollimus, cum dicimus quodlibet peccatum singulariter liberum arbitrium posse vitare vel facere: nec iterum tollimus necessitatem gratiae, cum dicimus, hominem non posse vitare omnia peccata venialia, quamvis possit singula vitare, etiam habentem gratiam, antequam gratia perficiatur in statu gloriae; et hoc propter fomitis corruptionem.
Et cum dicamus, hominem in peccato mortali existentem gratia destitutum omnia peccata mortalia non posse vitare, nisi gratia superveniat, quamvis singula possit vitare, et hoc propter adhaesionem voluntatis habitualem ad finem inordinatum; quae duo, Augustinus, comparat curvitati tibiae, ex qua sequitur necessitas claudicandi; sic verificantur doctorum sententiae quae circa hoc variae videntur.
Quorum quidam dicunt, hominem absque habituali gratia gratum faciente posse peccatum mortale vitare, quamvis non sine divino auxilio, quod hominem sua providentia ad bona agenda et mala vitanda gubernat: hoc enim verum est, cum contra peccatum conari voluerit, ex quo contingit ut possint singula vitari.
Alii vero dicunt, quod non potest homo sine gratia diu stare quin peccet mortaliter: quod quidem verum est quantum ad hoc quod non diu contingit hominem esse habitualiter dispositum ad peccandum quin occurrat sibi repente aliquod operandum, in quo ex inclinatione mali habitus labitur in consensum peccati mortalis, cum non sit possibile hominem diu esse vigilem ad hoc quod sufficientem sollicitudinem adhibeat ad vitandum peccatum mortale.
Quia ergo utraeque rationes verum concludunt aliquo modo, et aliquo modo falsum, ad utrasque respondendum est.
Ad primum ergo dicendum est, quod verbum illud apostoli secundum diversas expositiones potest intelligi et de peccato mortali, et de malo peccati mortalis, secundum quod loquitur ex persona hominis peccatoris; vel de malo peccati venialis quantum ad primos motus, secundum quod loquitur in persona sua, vel aliorum iustorum. Et utroque modo intelligendum est, quod cum voluntas naturalis sit ad vitationem omnis mali, non potest homo peccator facere sine gratia ut vitet omnia peccata mortalia, quamvis possit vitare singula; et sic non potest sine gratia voluntatem naturalem implere; et similiter est de iusto, respectu peccatorum venialium.
Ad secundum dicendum, quod non est possibile aliquem adultum esse in solo peccato originali absque gratia: quia statim cum usum liberi arbitrii acceperit, si se ad gratiam praeparaverit, gratiam habebit; alias ipsa negligentia ei imputabitur ad peccatum mortale.
Ratio etiam praedicta videtur supponere inconveniens ad quod ducit. Si enim possibile est aliquem adultum in solo peccato originali esse; si in ipso instanti contingat eum mori, erit medius inter beatos et eos qui poena sensibili puniuntur; ad quod inconveniens praedicta ratio ducit.
Ut tamen in hoc vis non fiat, sciendum est, quod in peccato originali est habitualis aversio a bono incommutabili, cum habens peccatum originale non habeat cor deo coniunctum per caritatem; et sic quantum ad habitualem aversionem eadem ratio est de existente in peccato originali et mortali, licet in peccato mortali super hoc sit habitualis conversio ad indebitum finem. Et propterea non sequitur quod si aliquis evadat damnationem ex libero arbitrio, propter hoc ex viribus liberi arbitrii possit gloriam acquirere: hoc enim maius est, ut patet instantia de homine in statu innocentiae.
Ad tertium dicendum, quod homo sine gratia peccato vincitur, ut contra legem agat; quia si hoc vel illud peccatum vitare possit in contrarium conando, non tamen potest vitare omnia, ratione iam dicta.
Ad quartum dicendum, quod exemplum Augustini de curvitate, quantum ad aliquid non est simile; quia scilicet non est in potestate tibiae ut utatur curvitate vel non utatur, ideo oportet omnem motum tibiae curvae claudicationem esse; liberum autem arbitrium potest uti vel non uti sua curvitate: et ideo non oportet quod in quolibet actu suo peccet, sed potest quandoque vitare peccatum.
Est autem simile quantum ad hoc quod non est possibile omnia vitare, sicut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod quamvis peccatum per poenitentiam non deletum trahat ad aliud inclinando, tamen non est necessarium quod liberum arbitrium semper huic inclinationi obediat; sed potest in aliquo uno actu contra eam niti.
Ad sextum dicendum, quod timor et ira, secundum quod sunt passiones, non sunt peccata mortalia, sed venialia: sunt enim primi motus.
Ad septimum dicendum, quod peccata dicuntur necessaria, in quantum non possunt vitari omnia, quamvis possint vitari singula.
Ad octavum dicendum, quod cum caro concupiscit adversus spiritum, est vitium, sed venialis peccati.
Ad nonum dicendum, quod necessitatem moriendi concomitatur necessitas peccandi vel venialiter vel mortaliter, nisi in personis privilegiatis, scilicet christo et beata virgine; non autem necessitas peccandi mortaliter, et patet in habentibus gratiam.
Ad decimum respondetur sicut ad septimum.
Ad undecimum dicendum, quod corona datur ei qui totaliter vincit mundum et peccatum.
Qui autem unum peccatum vitat, in alio perseverans, cum sit servus, non est victor nisi secundum quid, unde non meretur coronam.
Ad duodecimum dicendum, quod cupiditas non potest intelligi esse cogens absolute liberum arbitrium, quia semper est liberum a coactione; sed dicitur cogens propter vehementiam inclinationis, cui tamen potest resisti, licet cum difficultate.
Ad decimumtertium dicendum, quod liberum arbitrium potest uti habitu vel non uti.
Unde non oportet quod semper aliquis agat secundum habitum; sed potest aliquando contra habitum agere, licet cum difficultate. Non tamen manente habitu potest contingere quod diu maneat, nihil secundum habitum agens.
Ad decimumquartum dicendum, quod gratia desistente, liberum arbitrium per se potest malum eligere; non tamen necesse est quod absque gratia gratum faciente semper malum eligat.
Ad decimumquintum dicendum, quod non sequitur quod aliquis vitando peccatum vincat mundum, nisi omnino sit immunis a peccato, ut dictum est.
Ad decimumsextum dicendum, quod praeceptum dupliciter observatur.
Uno modo sic quod observatum est meritum gloriae; et sic nullus potest sine gratia praedictum praeceptum nec alia observare.
Alio modo sic quod observatum facit vitare poenam; et sic sine gratia gratum faciente observari potest.
Primo modo observatur quando substantia actus impletur cum modo convenienti, quem caritas ponit; et sic etiam praeceptum praedictum de dilectione non tam est praeceptum, quam finis praecepti et forma aliorum praeceptorum.
Secundo modo observatur, sola substantia actus adimpleta; quod contingit omnino in eo qui non habet habitum caritatis: potest enim et iniustus iusta agere, secundum philosophum in II ethic..
Ad decimumseptimum dicendum, quod ratio illa non est ad propositum. Dato enim quod aliquis non miserendo sibi in hoc quod praeparet se ad poenitentiam, novum peccatum committit, tamen potest hoc peccatum vitare, cum possit se praeparare. Nec tamen oportet quod peccator quandocumque sui non miseretur poenitendo, novum peccatum committat; sed tunc solum quando ad hoc ex aliqua speciali causa tenetur.
Ad decimumoctavum dicendum, quod virtuosus potest non diligere deum actualiter, sed contrarium agere, ut patet cum peccat.
Ad decimumnonum dicendum quod quamvis habitus semper reddant similes actus, tamen habens habitum potest exire in actum contrarium habitui, quia non est necesse eum semper uti habitu.
Ad vigesimum dicendum, quod carens iustitia potest facere actum iustitiae imperfectum, qui est iusta agere: et hoc propter principia naturalis iuris rationi indita; non autem potest facere actum iustitiae perfectum, qui est facere iusta iuste. Et sic aliquis iniustus potest interdum declinare a malo.
Ad vigesimumprimum dicendum, quod verbum magistri non est intelligendum sic quod necesse sit hominem existentem in peccato mortali cuilibet tentationi succumbere; sed quia, nisi per gratiam a peccato liberetur, in aliquod peccatum mortale quandoque incidet.
Ad vigesimumsecundum dicendum, quod ideo necesse habemus in oratione dominica petere non solum ut peccata praeterita nobis dimittantur, sed ut a futuris liberemur; quia, nisi homo per gratiam liberetur necesse habet quandoque incidere in peccatum per modum praedictum; quamvis hoc vel illud contra nitendo vitare possit.
Ad vigesimumtertium dicendum, quod desertus a luce gratiae necesse est ut aliquando cadat; non tamen necesse est ut in qualibet tentatione succumbat.
Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod libertati arbitrii praeiudicaret, si peccatum vitare non posset in contrarium conando: non autem praeiudicat libertati arbitrii, si hoc homo facere non potest, ut sit in continua sollicitudine resistendi peccato; homine autem circa hoc non sollicito pertrahit eum habitualis inclinatio in id quod est habitui conveniens.
Ad secundum dicendum, quod liberum arbitrium, propter hoc quod habet dominium sui actus, potest quandoque ad hoc curam apponere, et non uti proprio defectu. Sed quia impossibile est eum semper curam apponere, aliquando sequitur ut in actu deficiat.
Ad tertium dicendum, quod sine consensu liberi arbitrii peccatum non agitur: sed consensus sequitur habitualem inclinationem, nisi multa deliberatione praehabita, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod homo dicitur remediabiliter cecidisse, quia potest auxilio gratiae remedium habere, quamvis ad hoc potestas liberi arbitrii non sufficiat.
Ad quintum dicendum, quod non posse peccare et non posse non peccare, sunt contraria; posse vero peccare et non peccare est medium inter ea. Unde ratio supponit falsum.
Ad sextum dicendum, quod eligere et consiliari non est nisi eorum quae sunt in nobis.
Sed, sicut dicitur in libro III ethicorum, ea quae per amicos facimus, aliqualiter per nos facimus: et ideo liberum arbitrium potest habere electionem et consilium non solum de illis ad quae sufficit propria potestas, sed de illis ad quae indiget divino auxilio.
Ad septimum dicendum, quod aliquis existens in peccato mortali potest vitare omnia peccata mortalia auxilio gratiae: potest etiam ex naturali virtute singula vitare, quamvis non omnia; et ideo non sequitur quod peccatum committendo non peccet.
Ad octavum dicendum, quod necessitas peccandi coactionem liberi arbitrii non ponit.
Quamvis enim homo per seipsum ex illa necessitate se non possit eximere, potest tamen resistere aliqualiter ei cuius necessitas dicitur, in quantum potest singula vitare, licet non omnia.
Ad nonum dicendum, quod peccatum effectum est quasi naturale peccatori: habitus enim sicut quaedam natura operatur in habente; unde necessitas quae ex habitu est, reducitur ad naturalem inclinationem.
Ad decimum dicendum, quod secundum Augustinum, aliquid potest esse necessarium, et tamen voluntarium.
Necessario enim voluntas miseriam abhorret; et hoc propter naturalem inclinationem, cui assimilatur inclinatio habitus.
Ad undecimum dicendum, quod homo existens in peccato nullo modo potest se a peccato eximere, quod iam commisit, nisi auxilio gratiae: quia non eximitur a peccato, quod in aversione perficitur, nisi mens eius deo adhaereat per caritatem, quae non ex libero arbitrio, sed in cordibus sanctorum per spiritum sanctum diffunditur, ut dicitur roman.
Cap. V, 5.