Septimo quaeritur utrum sensualitas in vita ista curari possit a corruptione praedicta.
Et videtur quod sic.
Quia praedicta corruptio vocatur fomes.
Dicitur autem de beata virgine, quod in hac vita fuit totaliter a fomite liberata, praecipue post conceptionem filii dei. Ergo sensualitas in hac vita est curabilis.
Praeterea, omne illud quod obedit rationi, est susceptivum rectitudinis rationis. Sed vires sensualitatis, scilicet irascibilis et concupiscibilis, obediunt rationi, ut ex dictis, art. IV huius quaest., patet. Ergo sensualitas est receptiva rectitudinis rationis, et ita potest a contraria corruptione curari.
Praeterea, virtus opponitur peccato. Sed in sensualitate potest esse virtus: ut enim philosophus dicit in III ethic., temperantia et fortitudo sunt irrationabilium partium.
Ergo sensualitas in hac vita potest curari a corruptione peccati.
Praeterea, ad corruptionem sensualitatis pertinet quod ex ea motus inordinati procedant, qui sunt concupiscentiae pravae. Sed temperatus non habet huiusmodi concupiscentias; in quo differt a continente, qui eas habet, sed non sequitur, ut patet in VII ethic..
Ergo sensualitas in hac vita potest totaliter curari.
Praeterea, si corruptio ista est incurabilis: aut est ex parte curantis, aut ex parte medicinae, aut ex parte morbi, aut ex parte naturae sanandae. Sed non est ex parte curantis, scilicet dei, quia omnipotens est; nec ex parte medicinae, quia, ut dicitur Rom. V, donum christi est virtuosius quam peccatum Adae, quo corruptio huiusmodi est inducta; nec ex parte morbi, quia est contra naturam, cum in natura instituta non fuerit; nec ex parte naturae: utile enim esset hanc infirmitatem removeri, cum ex ea sit homo pronus ad malum, et tardus ad bonum. Ergo sensualitas, in hac vita est curabilis.
Sed contra. Necessitas peccandi, saltem venialiter, consequitur necessitatem moriendi.
Sed in hac vita necessitas moriendi non tollitur.
Ergo nec necessitas peccandi venialiter; et sic nec corruptio sensualitatis, ex qua praedicta necessitas venit.
Praeterea, si sensualitas curabilis esset in hac vita, maxime per sacramenta ecclesiae curaretur, quae sunt medicinae spirituales.
Sed adhuc post sacramenta suscepta manet, ut experimento patet. Ergo sensualitas non est curabilis in hac vita.
Respondeo. Dicendum, quod sensualitas in hac vita curari non potest nisi per miraculum.
Cuius ratio est, quia id quod est naturale, non potest permutari nisi a virtute supernaturali.
Huiusmodi autem corruptio qua partes animae dicuntur corruptae, sequitur quodammodo inclinationem naturae.
Quod enim homini in primo statu collatum fuit ut ratio totaliter inferiores vires contineret, et anima corpus, non fuit ex virtute principiorum naturalium, sed ex virtute originalis iustitiae ex divina liberalitate superadditae.
Qua quidem iustitia per peccatum sublata, homo rediit ad statum convenientem sibi per principia sua naturalia; unde dicit dionysius, in Eccl. Hierarch. III cap., quod per peccatum natura humana ad principii consequentem merito ducta est finem.
Sicut ergo naturaliter homo moritur, nec ad immortalitatem reduci potest nisi miraculose; ita naturaliter concupiscibilis tendit in delectabile, et irascibilis in arduum, praeter ordinem rationis. Unde quod ista corruptio removeatur, non potest esse nisi miraculose virtute supernaturali faciente.
Ad primum ergo dicendum, quod beata virgo a fomite liberata fuit miraculose.
Ad secundum dicendum, quod irascibilis et concupiscibilis obediunt rationi, in quantum motus earum vel ordinantur vel comprimuntur per rationem; non tamen ita quod totaliter inclinatio earum tollatur.
Ad tertium dicendum, quod virtus in irascibili et concupiscibili existens non contrariatur corruptioni praedictae, unde totaliter eam non tollit; contrariatur autem superexcellentiae inclinationis praedictarum virium in sua obiecta; et hoc per virtutem tollitur.
Ad quartum dicendum, quod temperatus, secundum philosophum, non caret omnino concupiscentiis, sed concupiscentiis vehementibus, quales possunt inesse continenti.
Ad quintum dicendum, quod ex parte illorum omnium quatuor contingit quod sensualitas in hac vita non curetur. Ipse enim deus quamvis sit potens curare, tamen secundum ordinem suae sapientiae disposuit ut non curetur in hac vita.
Similiter donum gratiae, quod per christum nobis confertur, quamvis sit efficacius quam peccatum primi hominis, non tamen ordinatur ad removendam corruptionem praedictam, quae est naturae, sed ad removendam culpam personae.
Similiter huiusmodi corruptio quamvis sit contra statum naturae primitus institutae, est tamen consequens principia naturae sibi relictae.
Est etiam homini utile ad vitandum elationis vitium, ut sensualitatis infirmitas maneat; II corinth., cap. XII, 7: ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae: et ideo post baptismum remanet haec infirmitas in homine; sicut sapiens medicus dimittit aliquem morbum non curatum, qui non posset curari sine periculo maioris morbi.