Quinto quaeritur utrum in christo requiratur aliqua habitualis gratia ad hoc quod sit caput.
Et videtur quod non.
Quia apostolus ad Coloss. I, 19, ex hoc ponit in christo capitis rationem, quia complacuit in ipso omnem plenitudinem inhabitare, ut in auctoritate supradicta, art. Praeced.
In fine, patet. Sed omnis plenitudo divinitatis christum inhabitavit ex unione. Ergo praeter unionem non requiritur alia gratia ad hoc quod sit caput.
Praeterea, christus caput ecclesiae est secundum quod ad nostram salutem operatur.
Operatio autem humanitatis eius salutem nobis contulit, ut Damascenus dicit, secundum quod humanitas quasi instrumentum divinitatis erat. Cum igitur in instrumento non requiratur aliquis habitus, sed tantum motum a principali agente movetur; videtur quod in christo, ad hoc quod esset caput ecclesiae, nulla habitualis gratia requireretur.
Praeterea, dupliciter alicuius hominis actio alteri potest esse salubris. Uno modo secundum quod agit ut persona singularis: et sic ad hoc quod eius actio sibi vel alteri meritoria esse possit, requiritur gratia. Alio modo ut persona communis: et sic sunt ministri ecclesiae, qui sacramenta dispensando, et per orationes quas ex persona ecclesiae deo fundunt ad salutem aliorum operantur; et ad hoc non requiritur aliqua gratia, sed solummodo potestas vel status; fiunt enim huiusmodi non solum per bonos, sed etiam per malos. Christus autem, in quantum est ecclesiae caput, consideratur ut persona communis, cuius vicem obtinent omnes ecclesiae ministri. Ergo ad hoc quod esset caput, habituali gratia non indigebat.
Praeterea, christus fuit caput ecclesiae secundum quod eius meritum fuit infinitum; sic enim in omnia membra ecclesiae influere potuit ad deletionem omnium peccatorum. Sed meritum eius infinitatem non habuit ex gratia habituali, quae finita erat. Ergo christus non fuit caput ratione alicuius habitualis gratiae.
Praeterea, christus est caput ecclesiae, in quantum est dei et hominum mediator.
Sed mediator dei et hominum est, in quantum est medius inter deum et homines, habens cum deo divinitatem, cum hominibus humanitatem; quod quidem est per unionem.
Ergo sola unio absque habituali gratia sufficit ad capitis rationem.
Praeterea, unius subiecti una est vita.
Gratia autem est vita animae. Ergo in una anima est una gratia. Et ita in christo, praeter gratiam quae est eius ut est singularis persona, non requiritur aliqua habitualis gratia, per quam sit caput.
Praeterea, ex hoc christus est caput quod influit in ecclesiae membra. Sed christus influere non posset quantumcumque gratiam haberet, nisi esset deus et homo. Ergo non requiritur gratia habitualis, per quam sit caput; sed hoc ex sola unione habet.
Sed contra. Est quod dicitur Io. I, 16: de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia; et ita gratiam aliquam habuit, per quam in nos gratiam refudit.
Praeterea, caput corporis mystici similitudinem habet cum capite corporis naturalis.
Sed ad perfectionem corporis naturalis requiritur quod sit in eo vis sensitiva plenissime, ad hoc quod sensum in membra refundere possit. Ergo in christo, ad hoc quod sit caput, requiritur gratiae plenitudo.
Praeterea, dionysius, II cap. Caelestis hierarchiae, dicit, quod illi qui sunt alios illuminantes, perficientes et purgantes, praehabent lumen, puritatem et perfectionem.
Sed christus in quantum est caput ecclesiae, purgat, illuminat et perficit. Ergo oportet, ad hoc quod sit caput, quod in eo sit gratiae plenitudo, per quam sit purus, lucidus et perfectus.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut dicit Damascenus, humanitas christi quasi instrumentum divinitatis fuit; et ideo actiones eius nobis poterant esse salubres. In quantum ergo speciale divinitatis instrumentum fuit, oportuit quamdam specialem coniunctionem ipsius ad divinitatem esse.
Unaquaeque autem substantia tanto a deo plenius bonitatem eius participat, quanto ad eius bonitatem appropinquat, ut patet per dionysium, XII cap. Caelestis hierarchiae.
Unde et humanitas christi, ex hoc ipso quod prae aliis vicinius et specialius divinitati erat coniuncta, excellentius bonitatem divinam participavit per gratiae donum.
Ex quo idoneitas in ea fuit ut non solum gratiam haberet, sed etiam per eam gratia in alios transfunderetur, sicut per corpora magis lucentia lumen solis ad alia transit.
Et quia christus in omnes creaturas rationales quodammodo effectus gratiarum influit, inde est quod ipse est principium quodammodo omnis gratiae secundum humanitatem, sicut deus est principium omnis esse: unde, sicut in deo omnis essendi perfectio adunatur, ita in christo omnis gratiae plenitudo et virtutis invenitur, per quam non solum ipse possit in gratiae opus, sed etiam alios in gratiam adducere. Et per hoc habet capitis rationem.
In capite enim naturali non solum est vis sensitiva, ad hoc quod sentiat per visum, auditum et tactum, et huiusmodi sensus; sed etiam est in eo ut in radice, a qua in alia membra sensus effluunt.
Sic ergo una et eadem gratia habitualis in christo dicitur unionis, in quantum congruit naturae divinitati unitae: et capitis, in quantum per eam fit refusio in alios ad salutem; singularis vero personae, in quantum ad opera meritoria perficiebat.
Ad primum ergo dicendum, quod in christo intelligitur duplex plenitudo: una divinitatis, secundum quam christus est plenus deus; alia gratiae, secundum quam dicitur plenus gratiae et veritatis: et de hac plenitudine loquitur apostolus ad Coloss. I, 19; de prima autem Coloss. II, 9. Haec autem secunda a prima derivatur, et per eam gratia capitis completur.
Ad secundum dicendum, quod instrumentum inanimatum, quale est securis, habitu non indiget; instrumentum autem animatum, quale est servus, indiget: et tale instrumentum divinitatis est humana natura in christo.
Ad tertium dicendum, quod minister ecclesiae non agit in sacramentis quasi ex propria virtute, sed ex virtute alterius, scilicet christi; et ideo in eo non requiritur gratia personalis, sed solum auctoritas ordinis, per quam quasi christi vicarius constituitur. Christus autem operatus est nostram salutem quasi ex propria virtute, et ideo oportuit quod in eo esset gratiae plenitudo.
Ad quartum dicendum, quod quamvis meritum christi quamdam infinitatis rationem habeat ex dignitate personae, tamen rationem meriti habet ex gratia habituali, sine qua meritum esse non potest.
Ad quintum dicendum, quod christus est mediator dei et hominum etiam secundum humanam naturam, in quantum cum hominibus habet passibilitatem, cum deo vero iustitiam, quae est in eo per gratiam: et ideo requiritur praeter unionem habitualis gratia in christo ad hoc quod sit mediator et caput.
Ad sextum dicendum, quod una et eadem gratia habitualis diversa ratione est gratia capitis et singularis personae et unionis, per modum superius dictum, in corp. Art..
Ad septimum dicendum, quod licet in christo requiratur, ad hoc quod sit caput, utraque natura; tamen ex ipsa unione divinae naturae ad humanam sequitur in humana quaedam gratiae plenitudo, ex qua in alios redundantia fiat a capite christo.