REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Adducit Doctor primo rationes D. Thomae, quibus intendit probare creaturam non posse creare, nec principaliter, nec instrumentaliter, quia terminus creationis est ipsum esse ut sic. quod soli Deo tanquam caueae universal: su. beat. Secundo, ponit rationem Henrici et Richardi ad idem, quia inter terminum a quo creationis qui est nihil, et ad quem qui est aliquid, est distantia infinita. Tertio, ponit alias duas rationes Aegidii ; primam, agens posterius seu inferius supponit effectum agentis prioris seu superioris ; secundam, nullum creatum agens est purus actus, quod, inquit, requiritur ad creandum.
Respondeo ad. quaestionem, licet omnes Doctores in conclusione conveniant, quod scilicet nulla creatura habeat aliquam efficaciam respectu creationis gratiae in anima, nec Magister aliter senserit, prout patet ipsum expendendo in littera, diversi tamen diversas rationes adducunt. Quidam enim hoc tenentes ostendunt quod creatura non potest aliud producere in esse per creationem, nec ut agens principale, nec ut agens instrumentale et secundarium, et ita nullo modo. Quod non principaliter, sive ut agens principale, ostendunt sic: Esse est proprius effectus Dei, quod probatur ratione et auctoritate. Ratione, quia effectus universalissimus reducitur in causam universalissimam ; esse est effectus universalissimus, quia esse et ens sunt illa, quae primo occurrunt intellectui, sicut universalissima et prima, proposit. 4. de Causis : Prima rerum creatarum est esse ; ergo habet reduci in Deum ut in causam universalissimam ; et ita creatio, quae terminatur primo ad esse, est tantum ipsius Dei.
Auctoritate ostenditur sic, quod secundum auctorem de Causis propos. 23. Nulla Intelligentia vel anima dat esse, nisi inquantum operatur operatione divina ; ergo esse est proprius effectus Dei.
Quod vero nulla natura, nec creatura possit esse agens instrumentale effectus alicujus producendi per creationem, probatur, quia omne agens instrumentale dispositive agit ad terminum agentis principalis per aliquam actionem sibi propriam, vel per aliud sibi proprium ; aliter frustra adhiberetur instrumentum ad illud producendum, et non oporteret esse determinata instrumenta determinatarum actionum, si naturaliter dispositive agerent ad terminum actionis agentis principalis, quia aeque posset in actionem suam agens principale per quodcumque instrumentum indifferenter.
Hoc idem declaratur per exemplum de securi, quae per formam sibi propriam dividit et scindit, quae est dispositio immediate ad formam statuae, vel cistae, quam intendit agens principale ; sed nihil creatum potest dispositive agere ad terminum creationis quod est esse, quod est etiam primo suppositum inter omnia alia, quia esse est primus effectus; ergo et ex hoc sequitur quod inconveniens est dicere de aliquo corpore quod creet, quia secundum eos, nullum corpus agit, nec in movendo et tangendo aliud, et ita necessario praesupponit suae actioni aliquod passum, quod potest tangi vel moveri ; termino creationis nihil praesupponitur ; ergo, etc.
Alii adducunt ad propositum alias rationes, quarum una est ista : Super distantiam infinitam non potest nisi virtus infinita; inter terminos creationis, qui sunt esse et nihil, est talis distantia ; ergo super talem distantiam non potest virtus alicujus creaturae, quia quaelibet creatura est finita.
Confirmatur ista ratio, quia aequalis est distantia inter quaecumque contradictoria ; sed gratia et non gratia sunt contradictoria, sicut ens et non ens ; ergo aequalis est distantia inter haec et illa ; ergo virtus,quae potest super unam, potest super omnem ; posse super omnem repugnat creaturae, ergo et super aliquam.
Aliter ostenditur propositum sic: Agens posterius praesupponit effectum agentis prioris, sic artifex in agendo artificium praesupponit effectum agentis naturaliter, et etiam agens naturale praesupponit effectum primi agentis, ut materiam primam ; sed quodcumque agens creatum, quod est posterius ipso Deo in agendo, praesupponit effectum ipsius; sed praesupponere aliud suae actioni non est creare illud, sed oppositum creationi, quia creatio est de nihilo ; ergo, etc.
Item, unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad agere; sed quodlibet creatum secundum esse suum est mixtum cum potentia, et non purum ; ergo et suum agere, et sua actio admixta est cum potentia. Sed omnis entitas vel actio admixta cum potentia, est cum mutatione et transmutatione 3. Physic. text. 9. quia motus est actus entis in potentia: ergo talis actio creaturae non potest esse creatio, et per consequens nullum agens creatum potest creare.