REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad tertiam, quaestionem, primum dictum: Inducens aliquem ad vitia, tenetur, quantum potest, inducere ad nonum, puto obligationem tantum esse charitatis, nisi fiat inductio per dolum, quia tunc erit ex justitia. Vide in Oxon. Scholium hic quaest. 3. num. 3.
Secundum dictum: Multa, quae sunt legis Mosaicae, possunt statui a Christianis, et de facto statuta sunt. Tertium: Non est in Ecclesia poena talionis, nisi contra homicidas. Quartum: Mutilans tenetur ad omnia, quae acquisisset mutilatus, si talis non esset factus, et ad aliquid ultra, pro ipsa mutilationis deformitate et molestia. Quintum: Plus restituendum est diviti mutilato ratione deformitatis quam pauperi.
Ad secundam quaestionem, quae fuit de bonis animae, dico quod damnificatio animae non est de bonis animae naturalibus, sed moralibus. Nullus autem potest effective in animam, damnando ipsam in aliquo bono morali sibi debito, ni si posset defective in malum culpae; in hoc autem non potest aliquis effective, vel defective, quia malum culpae semper est a voluntate propria et libera peccantis, in tantum quod si non sit voluntaria, non erit culpa secundum Augustinum. Sed tantum potest aliquis alium damnificare in bonis animae dispositive inducendo eum ad peccatum, et malum culpae, sollicitando diversimode et retrahendo ab actu bono et meritorio sibi conveniente et debito, et per consequens si debeat illud ablatum bonum propter peccatum restituere, debet per oppositum dispositive quantum potest, inducere efficaciter ad bonum paenitentiae, et ita peccatum et culpam commissam subtrahere; et ut inductio sit efficax, tenetur per se et alios. orationes procurare, quibus alius, qui peccavit, meritorie convertatur ad Deum, et dimittat peccare, et ita decet, etiamsi alius non acquiescat suis inductionibus ad bonum sibi ablatum per culpam, restituere. Et quod sic teneatur homo ad restitutionem, sicut in aliis bonis corporalibus, vel temporalibus corporis, vel substantiae, patet, quia sicut bona animae sunt meliora et excellentiora bonis corporis et substantiae temporalis, ita pejor est qui dispositive aufert a proximo ista bona maxima, quia per illa consequeretur finem suum ultimum, quam qui aufert alia bona. Pejores enim sunt corruptores morum quam qui corporum substantias diripiunt, sicut dicitur 6. quaest 1. ex merito; igitur si in aliis bonis est restitutio facienda, multo magis hic. Caveant igitur inducentes homines ad pecca tum, et sollicitantes ad malum, quia vix vel nunquam possunt satisfacere, propter inhabilitatem ad bonum post peccatum.
Quantum tamen ad damnificationem, quam unus infert alteri in bonis corporis, distinguendum est. Aut damnificatio illa est remediabilis et curabilis, aut non est curabilis, ut mutilatio, et intoxicatio: si sic, tunc tenetur damnificans alium solvere, vel procurare expensas pro cura facienda circa laesum per medicinam, et chirurgiam, vel alium modum sibi debitum, sicut ordinabatur in lege Mosaica, patet extra de injur. et damn. dat. c. 1. Et praeter expensas, et alia necessaria ad curationem suam, tenetur damnificans placare eum pro offensa, sicut tenetur, si non vulnerasset eum, et totum damnum quod tempore curationis incurrit per impedimentum vulneris, tenetur compensare et restituere per se, vel per alium, quantum potest, voto saltem, vel effectu.
Si autem damnificatio sit irremediabilis, quia mutilatio vel ablatio alicujus partis corporis necessariae, videndum est primo, quid posset juste statui pro restitutione tanti boni, et recompensatione tanti damni; secundo quid statutum sit ab Ecclesia. De primo, dico quod juste posset statui a Rege, vel Principe in suo regno pro tali damnificatione, vel ablatione alicujus membri, lex talionis, ut oculus pro oculo, dens pro dente, manus pro manu, etc. sicut ordinatum fuit in lege Mosaica, quia nihil substantiae temporalis aequivalet membro hominis, vel parti ejus corporali.
Dices, igitur juste posset observari lex judicialis, et caeremoniae
Judaeorum, et per consequens juste, et licite posset quilibet homo, qui talem legem statuisset, judaizare, quod est absurdum.
Respondeo, quod observare judicialia, vel caeremonialia, eo quod sint illius legis, vel quod habeant efficaciam, vel robur ab auctoritate illius legis Judaeorum, est judaizare, et malum, quia illa ablata est a Christo. Patet de Baptismo, et ejus effectu majori respectu circumcisionis; sed observare ea, non quia illius legis, sed quia consona rectae rationi, et statuta a Legislatore Christiano Rege, vel Imperatore confirmata auctoritate Evangelii et Ecclesiae, non esset judaizare, quia tunc tales leges, licet essent Judaeorum, non haberent robur ex institutione legis Synagogae jam sepultae, sedex institutione et auctoritate Evangelii, et Ecclesiae militantis.
Istud confirmatur, quia multae Decretales, et leges Christianae Imperiales extractae sunt a multis capitulis Exodi, qui comprehendebatur in lege Mosaica, statutae et confirmatae per Ecclesiam, et obligant ad observationem earum, non ut tradita et statuta a lege Mosaica, vel Moyse, sed a Papa, vel aliquo Principe Christiano; patet 1. c. extr. de injur. et damn, dat. Eo dem modo dicendum est de caeremoniis et judicialibus observandis.
Hoc idem patet communiter in actibus humanis et diversis politiis. Nam una Religio videns honestas et convenientes ordinationes, et statuta observari in alia Religione, potest illa applicare ad suam
Religionem et juste statuere, ut illa observentur ita stricte in sua Religione, sicut in alia, vel strictius, sicut sibi placet; nec tamen ideo obligantur subditi illius Religionis ad ista, quia statuta in alia Religione, sed quia statuta in Religione propria, vel a tota communitate, vel a Praelato illius.
Similiter una civitas potest sibi assumere regimen et leges alterius civitatis bene regulatae per illas et eas observare, non quasi alterius civitatis, sed quasi proprias, ad quarum observationem, postquam statutae sunt, obligatur populus illius civitatis universus.
Si dicas quod Christus in salvando, et liberando mulierem adulteram, de qua in Evangelio dicitur. quae secundum legem Moysi juste erat lapidanda, removit, et evacuavit omnia illa judicialia et statuta illius legis, quia dimisit eam sine omni paena, invitans tantum ad paenitentiam et peccatum dimittendum.
Respondeo quod Christus ex tunc removit ea, vel post promulgationem Evangelii, ut amplius non essent judiciaria, vel statuta illius legis, ita quod semper homines obligarentur ad observandum, vel observationem illarum, quia talia, sed non removit ea inquantum essent consona rationi, et recto regimini populi Christiani, et statuta juste a Praelato, vel Principe ad pacem, vel aequitatem ordinatissimam observandam, quia aliter oporteret dicere omnes consuetudines Judaeorum fuisse malas, quod est falsum, quia illae placuerunt sanctis
Patribus, Abraham, Isaac et Jacob, sicut nostris Patribus novi Testamenti. Credo enim quod justissime ordinaret qui blasphemum faceret lapidari, et alia peccata contra Deum gravius puniri, quam puniuntur, quia homo magis juste debet puniri pro peccato contra Deum immediate, quam contra hominem. Hoc igitur de facto ju?te potest statui et fieri, sed quod factum et statutum est modo pro istis, scandalosum est in aliquibus partibus, in quibus Principes plus puniunt peccata in se commissa quam in Deum, et magis attendunt ad lucrum temporale quam ad honorem Dei.