REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Thomae, Henric. et aliorum unum corpus non posse poni quantitative in diversis locis, per Dei potentiam. Primo quia posset sic poni in infinitis. Secundo, sequerentur hinc multa contraria simul. Tertio, idem esset extra terminos proprios. Quarto, Angelus non potest esse simul in diversis locis, elc.
Inter istas quaestiones primo respondeo ad secundam, quia ex solutione secundae dependet solutio primae, et non multum differunt, quidquid dicant alii. Dicunt igitur quidam quod non est possibile idem corpus esse in diversis locis simul, quod ostendunt, primo sic: Quando aliquid, quantum est ex parte potentiae agentis, potest fieri secundum varios modos circa idem susceptivum, si impossibile est ipsum fieri secundum unum modorum illorum, et secundum omnem fieri est impossibile. Nunc autem quantum est ex parte potentiae divinae ut agentis, si corpus potest esse in duobus locis, et in quibuscumque: igitur si non repugnat corpori esse in duobus locis per virtutem divinam, nec repugnat sibi esse ubique per potentiam divinam, hoc est falsum, quia esse ubique est proprium solius Dei.
Item, arguunt sic: Sicut dimensiones corporis localis vel locati commensurantur secundum quantum et continuum, dimensionibus loci, ita commensurantur ei per multum et minimum; ergo sicut corpus locatum est unum continuum, ex hoc quod commensuratur dimensionibus unius loci, ita et non unum, sed plura, si commensuratur dimensionibus plurium locorum.
Tertio, hoc posito dicunt ad multas contrarietates et contradictiones, quia si aliquod corpus simul esset in diversis locis, simul esset frigidum et calidum respectu ejusdem, quia in uno loco posset calefieri, in alio frigefieri.
Item, in uno loco ex intemperie aeris ibidem circumstantis, posset infirmari, et in alio loco ex temperie aeris bene disponi, et sic simul esset bene dispositus et infirmus.
Item, in uno posset vulnerari et occidi, et in alio non; igitur occideretur et non occideretur, quae omnia sunt absurda, quia includunt contradictionem.
Item, in uno loco esuriret, et in alio saturaretur, quia in uno posset comedere, in alio non.
Etsi objiciatur contra sic opinantem, quod idem inconveniens sequeretur contra ipsum de corpore Christi in cruce et in pyxide, quia in cruce vulnerabatur et moriebatur, in pyxide non; igitur simul vulnerabatur et non vulnerabatur, moriebatur et non moriebatur.
Respondetur, quod non est simile, quia quod convenit alicui secundum illam rationem, secundum quam natum est sibi illud convenire, simpliciter convenit sibi, sicut si alicui crispitudo convenit secundum caput, secundum quod natus est homo esse crispus, simpliciter dicitur esse crispus. Modo autem vulnerari convenit corpori habenti modum quantitativum, quem modum habuit Christus in cruce, et non in pyxide: et ideo sequitur, si vulneratur in cruce, igitur simpliciter vulneratur; sed non sequitur, non vulneratur in pyxide, igitur non vulneratur, quia in pyxide non habet modum quantitativum, qui per se concludit vulnerationem; sed si esset in duobus locis simul secundum istum modum quantitativum, in uno posset vulnerari, et in alio non, et ita vulneraretur et non vulneraretur, quod non convenit in proposito, et ideo non est simile.
Aliter arguit pro ista opinione alius Doctor sic: Termini loci et locati sunt simul: igitur si locatum sit extra terminos loci, quod contingeret, si esset in duobus locis simul, sequeretur quod locatum sit extra terminos proprios, quod est impossibile.
Item, Angelus magis abstrahitur a loco, et minus limitatur ad locum quam corpus Christi: sed idem Angelus non potest simul et semel esse in duobus locis; igitur nec corpus.
Aliter arguit alius Doctor sic: Sicut res per unam naturam habet unam speciem, et est in una specie, sic per unam dimensionem est in uno loco; sed per unam naturam non est, nisi in una specie; igitur nec per unam dimensionem, nisi in uno loco. Et non valet haec consequentia, nisi per hanc propositionem, quam non exprimit, quod sicut res per naturam constituitur in specie una, ita per unam dimensionem constituitur in loco. Sic non differt haec ratio ab una ad principale facta, ubi arguitur quod quantum est forma, vel ratio essendi aliquid in loco.
Item, secundo sic: Si corpus posset esse simul in diversis locis, aut igitur una mutatione, aut duabus? non una, quia una mutatio est ad unum terminum; nec duabus, quia si sic, aut ejusdem speciei, aut alterius specie; non duabus mutationibus ex 3. Phys. text. 10. et 5. Metaph. cap. de eodem, ad minus ejusdem speciei; nec duabus alterius et alterius speciei, quia illae sunt ad terminos specie diversos: igitur nullo modo.
Item, in eodem termini motus sunt incompossibiles; sed duo ubi sunt termini ejusdem motus se. cundum locum; igitur sunt incompossibiles in eodem.
Confirmatur, nisi esset formalis incompossibilitas inter duo ubi, agens naturale movendo aliquod corpus in aliquod ubi, in quo prius non fuit, non indigeret movere illud ab ubi, in quo prius erat, quia agens per se tantum intendit inducere terminum ad quem, et non intendit corruptionem termini a quo, nisi per accidens. Unde agens naturale nunquam corrumpit necessario aliquam formam, nisi incompossibilem formae, quam intendit inducere; igitur haec ratio est bene evidens.