REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia Goffredi, nulium accidens subjectari in alio accidente, quam sequi tenentur Occham 4. quaest. 7. et sequaces, asserentes quantitatem non distingui a re quanta, sed refutatur clare et nervose.
Alia est opinio, quae ponit quodlibet accidens in Eucharistia esse sine subjecto, eo quod nullum accidens potest esse subjectum alterius accidentis, pro qua opinione sunt rationes illae, quae factae sunt ad primam partem quaestionis.
Sed contra illam opinionem arguo sic: Illud est subjectum alicujus per se passionis, de quo praedicatur passio in secundo modo dicendi per se: sed multae passiones praedicantur per se secundo modo de accidentibus. Patet universaliter de omnibus passionibus scientiae Mathematicae incipiendo a prima conditione Geometrica, discurrendo usque ad ultimam, quae primo et per se conveniunt accidenti, et non substantiae, ut numerum habere paritatem et triangulum habere tres, quae con-?eniunt numero, et lineae per se, etsi nulla substantia esset in natura: igitur. Major probatur, quia illud est subjectum passionis, quod cadit in definitione passionis: tale est accidens aliquod. Patet de numero et linea, etiamsi nulla substantia esset; sed id de quo praedicatur passio, cadit in definitione passionis: igitur est subjectum ejus.
Ad hoc est auctoritas Avicennae 2. Metaph. c. 1. qui vult manifeste unum accidens posse esse subjectum alterius accidentis, quia secundum eum, motus est subjectum velocitatis et tarditatis.
Item, si quodlibet accidens in Eucharistia esset sine subjecto, igitur esset aliquis respectus sine fundamento, et per consequens similitudo, per quam hostia alba est formaliter similis alteri hostiae, esset sine albedine, quod includit contradictionem, quia certumest quod albedo hujushostiae et illius sunt formaliter similes hac similitudine. Sed si similitudo non exstat in albedine hostiae ad aliam albedinem, sed fuerit separata ab albedine, sequitur quod hostia alba non est similis illa similitudine, quia nihil est tale formaliter per illud, quod non est in ipso: igitur albedo esset similis hac similitudine formaliter, et non esset similis illa similitudine.
Similiter sequitur quod quantitas hostiae corporis Christi simul esset in loco, et non esset in loco, quia si sit in loco, circumscribitur a loco, et per consequens circumscriptio passiva et ubi est in ea; sed circumscriptio passiva et ubi non est in subjecto; igitur non est in eo, et ita non in loco; et ita simul esset in loco, et non in loco, et habebit ubi, et non habebit, quae contradicunt.