REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum paenitentia virtus sit tantum unius paenae inflictiva.
Mlens. 4. p. quaest. 54. m. 1. art. 3. et 4. D. Bonav. hic 1. p. art. 1. quaest. 2 et 3. Rich. a. 2. quaest. 2. D. Thom. 3. p. quaest. 85. art. 3. Sufir. tom. 4. d. 6. Scot. in Oxon. quaest. 3.
Quod sic. Paenitentia infligit paenam, ut est ordinativa culpae: unius autem culpae una est ordinatio, sicut unius obliquitatis vel privationis una est rectitudo, et unus habitus.
Item, paenitentia virtus, ut dictum est, est justitia; sed justitia reddit aliquo modo aequale semper: possibile est autem unam paenam esse aequalem uni culpae; igitur, etc.
Item, unius virtutis est unus actus: paenitentia est una virtus: igitur ejus est unus actus: sed unus actus positivus est unius paenae inflictivus; igitur.
Contra, Joelis. 2. Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et Jacobi. 5. Confitemini alterutrum peccata vestra, et Matth. 3. Facite fructus dignos paenitentiae. Ex his arguo sic: Paenitentia virtus inclinat ad omnes paenas illas, per quarum inflictionem recuperatur et restauratur homini innocentia, a qua cecidit per culpam, hoc fit per illa tria tacta in auctoritatibus praedictis, ut cordis contritionem, oris confessionem, operis satisfactionem, quae sunt partes paenitentiae etsolutionis paenitentiae: igitur. Hoc vult Augustinus, de vera et falsa paenitentia, et ponitur in littera: Isti sunt digni fructus; igitur.