REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Contra Magistrum resolvit Sacerdotem absolutione tollere culpam, etsi dolor, quae sit vera contritio, non praecedat. Ita Trid. sess. 14. cap. 4. et 6. et sess. 13. c. 7. Patres citati a Bellarm, et Coccio supra, quod hic ait, non
requiri dispositionem, sed carentiam indispositionis, vult non requiri dispositionem status gratiae, sicut requiritur in Sacramentis vivorum. Docet tamen requiri dispositionem attritionis, seu doloris, non sufficientis ad remissionem per modum meriti, de quo latius hic a num. 7. et infra sig. dico quod, tantum est attritus usque ad instans, ultimum et per absolutionem fit contritus.
Quantum ad tertium articulum videtur esse opinio Magistri, quod Sacerdos absolvendo pcenitentem, nullo modo dimittit peccatum, sed ostendit id esse dimissum. Pro hoc est auctoritas Hieronymi allegata, et Augustini super illud Psalm. Numquid mortuis facies mirabilia, aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? Sed istud nimis parum tribuit sacramentis.
Et ideo dico quod virtute hujus sacramenti paenitentiae confertur gratia suscipienti, et dimittitur culpa, nisi suscipiens ponat obicem, sicut in aliis sacramentis. Nam in in omnibus sacramentis virtute sacramenti in se confertur gratia suscipienti, quia aliter non designarent veraciter gratiam, quam ostendunt, quod est inconveniens, nec requiritur aliqua alia dispositio in sacramentis, qua confertur gratia per modum sacramenti, quam ipsamet sacramenta, licet aliqua dispositio possit conferre gratiam in sacramento per modum meriti, ut dictum est dist. 4. de Baptismo. * Requiritur tamen, ut dixi, in hoc sacramento sicut in aliis, quod in suscipiente non sit contraria dispositio effectui hujus sacramenti, ponendo obicem actualem illi. Unde si aliquis confiteatur non contritus, dummodo non actu peccet mortaliter, recipit effectum hujus sacramenti. Si vero confitens conteratur de peccato suo, recipit gratiam antequam absolvatur, et tunc per absolutionem fit gratiae illius praehabitae augmentatio. Et si sic est, tunc paenitentia sacramentum, non est secunda tabula post naufragium praecise, quia in contritione recipit gratiam, et per consequens remissionem peccatorum. Sicut enim Baptismus est prima tabula, quia in eo confertur prima gratia post dimissionem peccati, ita in secunda tabula, quae est paenitentia confertur secunda gratia, post remissionem peccatorum, et collationem primae gratiae, quam habuit, quando contritus vel attritus erat ante absolutionem. Nec hoc . est irrationabile, quia si attritus in ultimo instanti attritionis suae haberet majorem motum in Deum, quam prius habuit, probabile est quod Deus daret ei gratiam, quia ipsa est dispositio ad gratiam de congruo.
Et si objicis, si paenitenti remittuntur peccata, et datur gratia per contritionem, quam habet ante sacramentum paenitentiae susceptum, et ante absolutionem, igitur cum propter eosdem effectus ponatur paenitentia sacramentum necessaria, videtur quod paenitentia sacramentalis sit superflua, vel non necessaria.
Dico, quod bonus motus praecedens sacramentum paenitentiae, tantum est attritio et dispositio de congruo ad deletionem culpae, et infusionem gratiae, quae remissio culpae et collatio gratiae sunt in virtute sacramenti Paenitentiae, et non in virtute attritionis tantum, nisi dispositive. Sed haec attritio post collationem gratiae, quae confertur in susceptione sacramenti, fit contritio formata. Unde paeniten accedens ad sacramentum Paenitentiae oportet quod atteratur, vel quod non ponat tunc obicem per dispositionem contrariam et peccatum actuale, et non oportet quod tunc habeat contritionem veram et formatam, quia tunc remitterentur peccata ante susceptionem, et per consequens non video, quomodo sacramentum paenitentiae possit tunc salvari esse secunda tabula post naufragium, quia per contritionem praecedentem posset homo sufficienter salvari. Et ideo dico quod sicut in Baptismo virtute Baptismi remittitur omnis culpa et paena, et confertur gratia, ita hic virtute sacramenti tantum remittitur culpa, et confertur gratia, non quidem per modum meriti, ut dictum est.
Ad primum concedo quod peccatum frequentius dimittitur a Deo per displicentiam interiorem de peccato ante sacramentum paenitentiae, per actum paenitentiae virtutis, et tamen semper sacramentum Paenitentiae est necessarium, propter praeceptum Dei et Eccle siae, de confessione facienda.
Ad secundum dico, quod duplex est confessio, scilicet fraudis et laudis, nam confessione laudis nullus digne potest confiteri, nisi actu suscitetur per gratiam, quia dignus Dei laudator non est aliquis, nisi amicus ejus per gratiam; sed confessione fraudis suae et peccatorum suorum potest aliquis confiteri, etsi non prius actu suscitetur per gratiam, dummodo habeat votum et desiderium suscitari; et ita intelligit Augustinus citatus. De Lazaro, qui prius fuit suscitatus quam a vinculis absolutus, dico quod peccator per peccatum ligatur quibusdam vinculis in foro conscientiae et voto, et quibusdam vinculis paenae aeternae, quia pro peccato ordinatur ad paenam aeternam, quia in tempore quo peccavit, adhaesit peccato, tanquam aeterno, quantum in se fuit, et propter illud dereliquit aeternum Deum. Et sic ligatus dum ligatur, debet se abstinere a susceptione sacramentorum Ecclesiae, quia tunc ponit obicem, quando est sic ligatus in conscientia et in voto, et per consequens, est in dispositione contraria effectui sacramentorum: confitendo autem et paenitendo de peccato, solvitur in susceptione sacramentorum. Prius igitur suscitatur, si non ponit obicem, et absolvitur a Deo principaliter a vinculis paenae aeternae, quam ministerialiter a vinculis Ecclesiae, sed tamen prius natura suscitatur a paena aeterna, et actuali obice in voto quam a vinculis absolutus sit.
Et si dicas quod ministerialiter suscitatur a Sacerdote; igitur Sacerdos est instrumentum Dei in collatione gratiae. Respondeo quod verum est eo modo, quo supra dictum est de Baptismo, quod est instrumentum disponens de congruo suscipientem signum sacramentale, ad recipiendum effectum talis signi, quia sicut illud signum instituitur a Deo ad efficaciter et veraciter significandum quod fiat, ita eadem institutione habet signatum suum secum semper, quantum est ex se, et ita ex pacto, quo Deus pepigit cum Ecclesia, semper confert Deus gratiam, nisi impedimentum obsistat.
Ad aliud, dico quod Sacerdos habet illum actum absolvendi mi nisterialiter, cui Deus assistit principaliter mundans ipsam animam confitentis per gratiam, et Sacerdos ministerialiter, ut dictum est,
Sed cum arguis quod non, quia sicut nec legalis Sacerdos mundabat, sed ostendebat fore mundatum, ita Evangelicus tantum ostendit mundatum, respondeo quod non est simile, quia in veteri lege non fuit sacramentum, quo adhibito a Sacerdote mundaretur peccator a lepra peccati regulariter, quia non tantam gratiam dedit illis sacramentis, sicut nostris, nec per consequens tantam potestatem ministrandi illi Sacerdoti sicut nostro. In lege autem Evangelica est tale sacramentum, quo adhibito mundatur peccator a peccato; unde haec affirmativa absolute est vera, quod Sacerdos Evangelicus ostendit mundatum, sicut ille Mosaicus; quia tamen aliquid facit Sacerdos hic, quod non fecit ille ibi, ideo haec consequentia neganda est, legalis tantum ostendit aliquem esse mundatum, et nullo modo mundavit; igitur Sacerdos noster nullo modo mundat, sed tantum ostendit aliquem esse mundatum.