REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Ponit definitionem sacramenti paenitentiae, explicans omnia ad eam requisita ex parte materiae, formae et ministri. Hoc sacramentum de facto institutum esse probat ex Matth. et Joan. quorum Iocis ad id utitur Trid. Sess. 14. c. 6. Vide scholium in Oxon. hic ad n. 5. Explicat pulchre congruentia institutionis ejus.
Circa solutionem hujus quaestionis primo pono rationem nominis paenitentiae, quae est sacramentum; secundo, ostendo quod illi rationi nominis aliquid subest juris; et tertio ex his declaratis apparebit solutio quaestionis propositae.
Quantum ad primum, pono talem rationem nominis paenitentiae, quae est sacramentum, scilicet: Paenitentiae sacramentum est absolutio hominis paenitentis facta certis verbis debita intentione. prolatis a Sacerdote jurisdictionem habente; significans efficaciter ex institutione divina emundationem animae a peccato. Expono particulas hujus descriptionis, sacramentum paenitentiae, sive genitivus intransitive construatur cum nominativo, ut hic, creatura salis, id est,
creatura quae est sal, similiter hoc sacramentum, quod est paenitentia: sive in ratione transitivi, ut domus hominis, quod verius credo; dico quod est absolutio a Sacerdote jurisdictionem habente, quia Judex, qui habet auctoritatem cognoscendi in causa, habet auctoritatem judicandi in ea, sed possibile est quod sacerdos sit judex habens potestatem cognoscendi in causa; igitur et judicandi et definiendi in causa. Sed absolutio sacramentalis est sententia definitiva ejus, qua aliquis ostenditur modo innocens, qui prius fuit nocens, et est sententia Judicis secundarii, non principalis, et potest dici judiciaria sententia; igitur sacramentum paenitentiae est absolutio.
Ostendo secundo secundam particulam positam in definitione, scilicet quod sit hominis paenitentis, quia si aliquis est pertinax, magis est puniendus quam absolvendus. Et ideo ad hoc quod sit dispositus vel idoneus ad absolutionem suscipiendam, requiritur in eo aliqua humiliatio et displicentia de peccato; est igitur hominis paenitentis. Et quia omne sacramentum vel est signum sensibile, vel signa sensibilia, et in hoc sacramento non est tantum nisi unum signum sensibile, et in fieri, ut verba absolutionis in proferri, ideo additur in descriptione quod fiat cum verbis certis illa absolutio, hoc enim est necessarium sicut ad formam alterius sacramenti est necessaria certitudo, sed non ita quod forma verborum hic sit ita praecise in certitudine, sicut in Eucharistia, sed saltem sic debet esse certa, quod habeat eamdem sententiam, qualitercumque varientur verba; convenienter tamen tenetur, quod ista verba ego absolvo te, sint de forma sacramenti absolutionis, licet alia quaecumque sequuntur, diversimode explicentur apud diversos.
Et ex hoc sequitur quoddam corollarium, quod ex quo hoc sacramentum non est nisi in fieri, nec habet nisi unum signum sensibile, ut verba prolata, quod hoc sacramentum habet tantum formam, et non proprie materiam, nam confessus et absolutus, vel paenitens, non potest dici materia hujus sacramenti, sicut nec Sacerdos suscipiens Eucharistiam potest dici materia Eucharistiae, vel baptizatus materia Baptismi.
Et additur prolationis certis verbis a Sacerdote, quia congruum est quod sicut in Ecclesia caelesti reducuntur inferiores ad superiorem per Hierarcham medium, ita est congruum in militante Ecclesia quod peccatores reducantur et conjungantur per Sacerdotem, qui est medius inter infimum et supremum. Unde a laico nihil fit omnino, et ideo omnino inutilis est confessio, quae fit ei, nisi quatenus per talem confessionem patitur per dolorem vel verecundiam aliquam, quam alias non haberet, nisi ex illis paenis, quas sibi infligit pro peccato suo voluntarie, meretur, et nullo modo, quia dicit laico, quia si sola imaginatione illorum posset tantum verecundari de eis, vel plus, tantum vel plus meretur,
Sed ista absolutio peccatorum non fit ab omni Sacerdote, sed a sacerdote jurisdictionem habente,
quia sententia vel judicium a non suo judice definitum, vel latum, nullum est; igitur Sacerdos debet habere jurisdictionem aliquam super reum. Ex quo sequitur corollarium quoddam, quod sacramentum paenitentiae includit rationem sacramenti et judicii. Et ideo quantum ad judicium, est ibi forum conscientiae inter absolventem et paenitentem absolutum; et hoc sacramentum est signum gratiae invisibilis conferendae absoluto; et ideo subditur, significans gratiam, non absolute, et omni modo, ut signum naturale, sed ad placitum, et ideo additur ex institutione divina, nam hoc instituit Christus Joan. 20. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et ideo habet effectum significatum, quod exprimit, cum dicitur significans emundationem animae a peccato; igitur illae particulae praedictae descriptionis conveniunt hoc modo sacramento paenitentiae.
Quantum ad secundum principale, dico quod huic descriptioni no minis paenitentiae sacramenti aliquid subest juris, et hoc possibile est, et congruum et factum est, primum scilicet quod possibile est aliquid subesse, probo, quia articulus fidei est de remissione peccatorum: igitur possibile est aliquem instituere aliquod signum sensibile, quod semper quantum est ex se, significet istum effectum, nam et ego possum hujusmodi signum statuere ad significandum quidquid concipio: igitur multo fortius Deus hoc potest.
Item, congrum est, quod aliquid instituatur ad hujusmodi remissionem peccatorum significandunv quia sensibilia manuducunt in cognitionem insensibilium et intelligibilium, secundum Apostolorum, Hom. 1. per hoc sacramentum, quod est signum sensibile, certificamur de effectu suo quem significat, et ex isto inducimur ad frequentius quaerendum ipsum, et effectum ejus, et ad amplius diligendum, pro quanto hoc signum, scilicet absolutio exterior, magis convenit ex naturali similitudine cum effectu, qui est absolutio, interior a peccato, et congruum est ut, fiat a Sacerdote, qui tenet medium gradum in Ecclesia militante, quo reducuntur inferiores cum supremis, sicut per medium, non vero per illos qui nullum gradum habent in Ecclesia, et congruum est quod absolutus sit poenitens, quia consuetum est apud Judicem saecularem ut humiliatum liberet, et obstinatum et rebellem condemnet.
Hoc etiam factum est Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, etc. et qui bus commissa est potestas super corpus Christi verum, commissa est potestas super corpus Christi mysticum, quod est congregatio fidelium, quia dictum est omnibus Sacerdotibus, hoc facite in meam commemorationem, ut habetur extra de Trin. et fid. Cath. c. de Eucharistia, ita dictum est, quorum remiseritis peccata, remittantur eis, etc.