REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
In quatuor excellentiis excedit Eucharistia reliqua sacramenta. Prima, quod sit permanens. Secunda, quod contineat et significet gratiam subsistentem, scilicet Christum. Tertia, quod semper habet suum significatum, si adsit intentio Ministri. Quarta, quod sua gratia, seu significatum primum, id est, Christus, est in ipsa.
Sed quomodo est unum ab aliis divisum? Respondeo quod hoc sacramentum distinguitur ab aliis sacramentis, et excellit illa in quatuor. Istud enim sacramentum primo est permanens, alia sunt inferi; non enim est Eucharistia quousque sit signum veraciter continens corpus Christi, sed quando verba sunt, et proferuntur, tunc non continet corpus Christi, sed in ultimo instanti, quando prolata sunt; quando etiam non sunt, est ibi corpus; igitur corpus Christi sub illis speciebus habet esse permanens. Hoc etiam est congruum, quia ex quo congruum est, quod voluit esse nobiscum in aliquo signo, vel signis sensibilibus, ut supra dictum est, congruum est quod permanenter sit nobiscum, quia aliter nesciremus quando esset nobiscum, et quando non, et periret omnis devotio et reverentia ad susceptionem ejus. Si enim tantum esset nobiscum in fieri, dum verba proferuntur in fine prolationis, non essent bi species adorandae sine idololatria; sed cum hoc sit inconveniens, sequitur quod quamdiu hae species consecratae manent, quod tamdiu permanenter sit nobiscum: si enim esset in illis speciebus, dum verba sunt in continuo fluxu prolationis, tunc non esset nobiscum in aliquo signo sensibili conveniente nutrimento, quia sic non nutriunt.
Ex hoc sequitur unum corollarium, quod verba non sunt de forma, vel essentia hujus sacramenti, quia quando verba desinunt esse, hoc sacramentum est, et quando verba sunt, hoc sacramentum non est. Illud autem quod est de forma, vel essentia sacramenti, habet aliquam simultatem cum sacramento: igitur verba non pertinent ad formam sacramenti; sunt tamen forma consecrationis sacramentalis, etsi non forma sacramenti, quia sacramentum permanens bene habet inceptionem consecrationis sacramentalis, et desitionem talis consecrationis, cujus verba sunt forma, sed non sacramenti permanentis, quia forma talis non est aliquid in fluxu vel fieri, quia cum unumquodque constituatur in esse per suam formam, non esset tunc permanens sed successivum. Forma igitur hujus sacramenti, quae est species sensibilis panis et vini, post consecrationem permanens est. Forma autem aliorum sacramentorum est in continuo fluxu et fieri, ita quod post talem fluxum non manet forma sacramenti alterius. Patet de ablutione et prolatione verborum in Baptismo, et unctione frontis cum chrismate, et certis verbis proferendis in Confirmatione, et verbis in Poenitentia et Matrimonio, et aliis quae ponuntur forma illorum Sacramentorum.
gnant; non sic alia sacramenta continent semper gratiam accidentalem quam figurant. Patet ex jam dictis.
Ex praedictis patet quod corpus et sanguis in ratione primi signati distinguuntur, et sic habent propria signa sua partialia distincta post consecrationem sanguinis, licet in consecratione panis corpus et sanguis sint unum signatum integrum, sub specie panis, quia ubi est corpus, ibi est sanguis ejus; isto modo sumendo corpus pro toto integro ex partibus solidis et fluidis humoribus non animatis.
Ad primum argumentum, dico quod perceptio sacramenti, et manducatio ista sacramentorum, et istarum specierum, est signum gratiae collatae accidentalis, quando debito modo suscipitur ab illo, cui confertur per dignam reverentiam et praeparationem ad illud suscipiendum. Sed Eucharistia, quae est species sensibilis panis et vini, post consecrationem, est signum gratiae essentialis, et effectus gratuiti permanentis, qui semper concomitatur suum signum; semper enim post consecrationem confert gratiam substantialem, Christum scilicet, quem continet, et gratiam accidentalem: similiter si communicans eam digne suscipiat, sicut debet.
Ad secundum, dico quod ista ratio bene concludit contra eos, qui ponunt sacramenta habere causalitatem respectu gratiae, quia causant dispositionem ad eam in anima; non enim possunt hoc ponere respectu gratiae subsistentis, quae est Christus, qua ratione est hic, ideo faciliter non evadunt. Ego tamen faciliter dico, sicut prius dixi, quod sacramenta novae legis efficiunt quod signant, sicut dispositio efficit, ut meritum ad praemium, et corpus organicum ad creationem animae, et inductionem ejus in tali corpore sic disposito: sicut enim meritum et corpus organicum est dispositio necessitans ad praemium, et inductionem ultimae formae, sic susceptio hujus sacramenti, et hoc sacramentum est dispositio necessitans, sicut potest esse necessitas in his, quae sunt ex institutione divina ad placitum ad gratiam subsistentem. Et sicut in aliis sacramentis conceditur quod per sacramentum ut per dispositionem, quasi necessariam, habetur gratia accidentalis, quam designat, ita vere hic potest concedi quod per species panis et vini, post consecrationem habetur gratia subsistens, et verum corpus Christi, ut per debitam necessariam dispositionem, ita quod ly per dicat ibi circumstantiam causae instrumentalis. Deus enim utitur illis speciebus sensibilibus panis et vini post consecrationem, ut ad eorum praesentiam sit ibi totum corpus Christi, non quod species illae habeant aliquam causalitatem faciendi ibi corpus Christi nisi sicut quaedam dispositio congrua et necessaria ex institutione, cui assistens Deus facit quod sub illis sit contentum corpus Christi realiter.
Ad tertium, patet quod verba consecrationis panis et vini non sunt forma sacramenti, vel specierum panis et vini, sed sunt forma consecrationis. In isto autem sacramento forma est realiter idem quod materia: panis enim est materia, et species panis est forma; consecratio autem panis et vini habet panem et vinum pro materia, et verba pro forma, et ita non est eadem forma sacramenti et consecrationis sacramentalis.
Ad quartum, dico quod ista plura possunt habere rationem unius signi instituti ad placitum totalis et integralis, in quo tamen signo possunt distingui plura signa partialia; et sicut signum est unum unitate aggregationis, et non indivisibilitatis, ita signum est proportionabiliter unum unitate aggregationis, et non indivisibilitatis vel simpliciter indivisibilis.