REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Explicat, quem ordinem habent inter se expulsio culpae, et infusio gratiae, et fere nullus est, si tamen dicas gratiam esse priorem intentione, quia est perfectior, transeat; sed non video quomodo remissio culpae sit prior executione, quia non remittitur nisi per gratiam. Id certum, nullum esse inter haec causalitatis ordinem.
Ad argumentum in oppositum, cum arguitur, aut est mutatio positiva, vel privativa, dico quod remissio, vel expulsio culpae, ut sunt mutationes rationis tantum, sic sunt privative. Et cum arguis, igitur habebunt terminum a quo positivum, concedo tale positivum, quale convenit mutationi rationis et termino ejus, non quidem positivum secundum rem, sed tantum secundum rationem. Unde qualis est mutatio privativa, talis est terminus ejus a quo positivus, ut si realis, realiter positivus, si rationis, tunc secundum rationem positivus. Expulsio autem culpae est mutatio privativa secundum rationem, quia est non ordinari ad paenam, cujus terminus a quo secundum rationem tantum positivus est ordinari ad paenam, uterque tamen terminus a quo et ad quem tam positivus quam privativus, sunt termini tantum rationis, non reales, ideo non est mirum, si mutatio inter illos non sit realis, sed tantum rationis. Ad aliud, cum dicitur quod si sint . plures mutationes, igitur inter eas est ordo prioritatis et posteriotatis, de quo ordine faciunt alii quaestionem per se in ista materia. Respondeo quod non est ordo realis illarum mutationum, quia altera est tantum mutatio realis, et alia est mutatio rationis, quia cum culpa non possit esse terminus a quo, cum ipsa non maneat in anima, non manente actu, sequitur quod terminus a quo illius mutationis sit relatio rationis tantum, ut ordo animae obligatae ad paenam per actum voluntatis divinae.
Dico igitur quod talis est ordo remissionis culpae ad infusionem gratiae, qualis est prioritas unius mutationis ad aliam, remissio autem culpae, quae est non ordinari ad paenam, est prior naturaliter secundum generationem et naturam, et rationem vel praedicationem, illa mutatione, qua aliquis ordinatur ad gloriam, ita quod posset esse de potentia Dei absoluta sine eo, quia posset Deus sic remittere culpam, absque hoc quod ordinaret ad gloriam, non infundendo gratiam, salvando hominem in suis puris naturalibus, non e converso. Ista autem sunt priora aliis secundum Philoso phum 5. Metaph, c. de priori text. 16. quia possunt esse sine se invicem, et alia non possunt esse sine illis; igitur prioritate perfectionis et actualitatis prius est ordinatio alicujus ad gloriam per infusionem gratiae, quae est mutatio realis, quam non ordinatio ejus ad paenam per expulsionem et remissionem culpae, quae est tantum secundum rationem; patet ex terminis. Ens autem reale prius est perfectione ente rationis, licet e converso ens rationis est prius generatione, et secundum consequentiam et rationem, et sunt posteriora in esse simpliciter, et perfectione. Patet de animali et homine, quia licet animal sit pinus secundum rationem et consequentiam, homo tamen est simpliciter prius in esse,
et perfectione. Ita in proposito, licet remissio, quae non est ordinari ad paenam, sit prior secundum consequentiam et rationem infusione gratiae, quae est ordinari ad gloriam, et ita secundum quid, et non simpliciter, tamen ordinari ad gloriam est prius et perfectius, patet, quia si dividerentur illae mutationes, scilicet, qua aliquis ordinatur ad paenam, et qua ordinatur ad gloriam, non sunt ejusdem rationis, quia aliquis potest ordinari ad paenam, vel non ordinari ad eam sine alia mutatione reali ad aliam formam absolutam in eo, qua sic vel sic ordinetur sola mutatione, vel relatione rationis; sed nullo modo potest ordinari ad gloriam, nisi prius realiter mutetur ad aliquam formam, qua sic ordinetur, ut sit amicus Dei; patet igitur quomodo mutatio realis posterior secundum rationem est prior secundum perfectionem, et e converso, mutatio secundum rationem est prior praedicatione et posterior perfectione.
Et si quaeras quae illarum sit prior ordine causalitatis? Respondeo quod non est quaestio, quia ex quo culpa commissa extra non est causa prima ordinationis alicujus ad paenam, sed culpa cognita in aeternitate, multo fortius nec remissio culpae commissae extra in tempore est causa ordinationis ad gloriam, quia est posterior ea ut sic, quia ordinatio alicujus ad gloriam est in aeternitate, et talis remissio culpae actualis est in tempore; remissio autem culpae ut in aeternitate cognita est prior secundum rationem et consequentiam ordinatione alicujus ad gloriam, non tamen est causa ejus; nec e converso, ordinatio ad gloriam, est causa remissionis, quia remissionem culpae, sicut est ens et mutatio, ita praecedit.
SCHOUUM. V.
Solvit argamenta adducta num. 4. quibus suadobatur, remissionem culpae, et infusionem gratiae, esse duas mutationes realiter, docens neque esse unam omnino, neque duas realiter.
Ad argumenta pro prima opinione. Ad primum, cum dicitur quod plures sunt expulsiones, et non ordinationes ad paenam, et quod multiplicantur realiter, dico quod falsum est, non plurificantur illae expulsiones culparum realiter, sed tantum secundum rationem, quia sunt relationes et entia rationis, et ideo non sequitur quod illae, et infusio gratiae sint plures mutationes reales, sed una realis, et multae secundum rationem, quod concedo.
Ad aliud, cum dicitur quod possunt separari ab invicem, dico quod absolute posset esse infusio gratiae sine expulsione alicujus culpae praecedentis, sicut fuit in beata Virgine, et fuisset in tempore innocentiae in innocentibus, quia tunc nulla fuisset culpa remittenda, vel expellenda; e converso autem absolute, et de potentia Dei absoluta, posset esse expulsio culpae sine infusione gratiae, tamen de potentia Dei ordinata una semper concomitatur de facto aliam, ut infusio gratiae remissionem culpae, et ita concedo quod aliquo modo sunt plures mutationes reales.
Ad aliud, cum dicitur quod culpa et gratia non sunt opposita formaliter, nec sibi invicem formaliter repugnantia, ut calidum et frigidum, album et nigrum; concedo quod nullum supernaturale est formaliter oppositum alicui naturali, ut probat, quia non sunt in eodem genere entis. Sed cum infers, igitur Deus posset de potentia absoluta infundere animae gratiam manenti sub culpa, dico quod non sequitur, quia hoc includeret contradictionem; ex hoc enim quod in aliquo instanti maneret in culpa, esset non amica, sed inimica Dei; et ex hoc quod in eodem instanti sibi infunderetur gratia, esset amica, et ita simul esset amica, et non amica, quod est impossibile includens contradictionem; de potentia tamen non solum absoluta, sed etiam ordinata posset esse amica, et non amica pro alio et alio instanti, quia eadem volitione antiqua, qua voluntas divina Petrum praesentatum ab intellectu divino, ut sub culpa, ordinat ad paenam, ut inimicum, eumdem praesentatum ut non sub culpa, sed sub paenitentia et contritione, ordinat non ad paenam, sed ex consequenti ad gloriam pro alio et alio instanti temporis, sub quibus est peccator, et paenitens, sive justus.
Ad aliud, quando dicitur quod unius mutationis sunt duo per se termini, forma et privatio, concedo, et ideo dico quod illius mutationis realis, quae est infusio gratiae, terminus a quo est privatio gratiae, et illius mutationis secundum rationem, quae est expulsio culpae, vel non ordinatio alicujus ad paenam, terminus a quo est ens rationis, et positivum secundum rationem; et mutatio illa secundum rationem, sicut mutationis realis ut corruptionis gratiae, terminus a quo est positivus secundum rem, ut forma gratiae realis et positiva. Non autem potest dici quod culpa, vel aliquid reale derelictum ex ea, sit terminus a quo istius mutationis secundum rationem, cum nihil tale maneat in anima post actum peccati.