REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum accidentia in Eucharistia possint habere actionem, quae competit eis in subjecto ?
Aleas. 4. p. quaest. 40. n. 2. art. 3. D. Bonav. hic 2. p. art. 2. quaest. 1. Dur. quaest. 1. Occham quaest. 7. D. Thom. 3. p. quaest. 77. art. 1. et 8. Suar. ibi d. 57. s. 2. Scot. in Oxon. hio quaest. 3. et 7. Met. quaest. 8. et 9. et 2. Phys, quaest. 5.
Arguitur quod non, quia destructo priori, destruitur posterius; sed inesse accidentis est prius quam agere; igitur si non inest, non agit; igitur.
Confirmatur, destructo aliquo, quod immediatius se habet ad aliquid, destruitur mediatius; sed inesse subjecto immediatius convenit accidenti quam in objectum agere, quia primum naturaliter consequitur naturam accidentis, secundum tantum contingenter; igitur.
Item secundum Boetium de hebdomadibus: In omnibus citra Deum, differunt quod est et quo est; igitur idem non potest esse quod est et quo
est; sed accidens est quo agens agit; igitur separatum non agit ut quod.
Confirmatur, quia enim anima est, quo aliquid est homo, ideo non potest esse quod est; igitur a simili in proposito non est idem quod agit et quo agit.
Confirmatur, suppositum per se agit, Metaph. 3. text. c. 3. igitur non forma, et per consequens, nec accidens, quando non inest subjecto. Item, de Generatione text. 87. agens et patiens oportet communicare in materia, similiter ibidem, oportet agens agere in passum secundum contactum naturalem, quia tunc non est quantitas, nec qualitas naturalis, sed Mathematica, quando separatur a subjecto.
Confirmatur per Philosophum 3. Metaph. text. com. 4. qui dicit quod Mathematicis non convenit agere, quia in Mathematicis non est motus, nec per consequens finis, nec bonum.
Item, si accidentia separata possunt agere, sicut quando sunt in subjecto, igitur species intelligibilis separata intelligeret, et charitas separata amaret, quia illa in subjecto sunt principia formalia intelligendi et amandi; consequens falsum, igitur et antecedens. Manifesta falsitas consequentis patet, quia tunc species intelligibilis et charitas essent per se beatificabiles, quod falsum est, cum beatitudo sit tantum perfectio totalis, cujusmodi non sunt istae qualitates.
Item Philosophus 7. Metaph text. 8. arguens contra Platonem de ideis, dicit quod idea vel species, si esset separata, non esset principium generandi compositum; igitur speciebus separatis in Eucharistia non potest competere actio generandi compositum, potest autem hoc eis competere, quando sunt in subjecto; igitur.
Contra accidentia separata sunt per se sensibilia. Item possunt alia sibi approximata alterare; patet in mixtione parvae aquae ad vinum, vel species ejus.
Item, quod possent in omnem actionem separatae, in quam possunt conjunctae, videtur, quia forma habens eamdem virtutem, potest esse principium ejusdem actionis; sed accidentia ut separata habent omnem eamdem virtutem, quam habent in subjecto, quia eamdem entitatem; igitur sicut conjuncta in subjecto possunt producere vel generare compositum, ita sine subjecto.