REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Movet dubium an corpori jam reparato per naturam posset reuniri anima. Et tenet Doctor contra Henric. quod non, solvitque rationes in contrarium, de quo clarius in Oxon. hic 3. a n. 20.
Circa secundum principale in quaestione: An scilicet natura possit in hominis reparatione vel resurrectione, animam reunire corpori ? Videtur dicendum quod sic, quia agens, quod potest in aliquam dispositionem ultimatam, quae est necessitans ad formam, potest in illam formam imprimendo illam, cui sic summe disponit. Sed forma corporis organica est ultima dispositio necessitans ad susceptionem formae intellectivae, in quam quidem formam corporis organici potest natura, ut dictum est, quia potest ipsum reparare procedendo per media determinata a natura, ut probatum est; igitur potest animam corpori imprimere, vel unum alteri unire.
Videtur tamen mihi dicendum, quod non potest natura super reparationem totius hominis prius mortui, nec per consequens similiter unionem animae ad corpus post corruptionem hominis. Cujus ratio est, quia natura, quae non potest per actionem attingere vel producere animam, non potest attingere ad uniendum eam alteri naturaliter, quia aequalis virtutis est secundum sicut primum. Sed tota natura citra Deum non potest ipsam producere de nihilo, quia natura semper requirit, de quo agat: igitur nec potest tota natura ipsam alteri unire.
Nec potest dici quod ipsamet anima potest causare istam unionem ejus ad corpus, quia universaliter causa aequivoca est nobilior suo effectu, secundum Augustinum 83. qq. q. 2. et 12. super Genesin, et per Avicennam in Metaphysica, sua libro 6. cap. 3. Sed homo, qui est terminus istius unionis, est simpliciter nobilius quam anima sola, quia totum est nobilius sua parte; igitur cum facere unionem animae et corporis sit causare hominem, non potest anima istam unionem causare.
Item, Philosophus dicit secundo Physicorum, quod agens et forma non coincidunt in idem numero, quia nihil facit senec secundum partem, nec secundum totum; sed anima intellectiva est forma hominis; igitur non potest efficere hominem, cujus est forma, nec unionem ejus cum alio causare, quia hoc esset totum causare.
Item, ita naturalis est unio animae cum corpore in generatione, sicut in resurrectione; igitur quod non potest in unionem animae cum corpore in generatione, non potest in unionem ejus cum alio in resurrectione. Sed anima non potest in unionem ejus cum corpore in generatione, quia ibi generans est uniens; igitur nec in unionem ejus cum corpore in resurrectione.
Ad rationem illam in oppositum, cum dicitur quod agens potens in ultimam dispositionem necessitantem ad inductionem formae, potest ipsam formam inducere, dico quod non dicitur dispositio necessitans, quia dispositio inducit formam, sed quia se tenet ex parte passi, in quod passum sic dispositum inducit agens extrinsecum necessario formam ad quam disponit, si sit agens naturale, vel libere et contingenter, si sit agens liberum, et a proposito; unde disponens per hoc quod disponit aliquid, non simpliciter necessitat ad illud inducendum. Unde in toto universo non est talis dispositio, quod sit simpliciter necessitans respectu inductionis formae, quia quacumque dispositione posita ad aliquam formam, potest Deus illam voluntarie inducere vel non inducere de potentia sua simpliciter, nam inducit formam ad talem dispositionem, non ex necessitate, sed contingenter et libere, quia Deus voluntarie et quasi ex pacto assistit ad supplendum defectum et impotentiam naturae. Et ita dato quod natura possit eamdem dispositionem reparare, quae prius et modo sit necessaria respectu agentis naturalis ad inductionem formae intellectivae, non tamen potest inductionem formae de novo, et resurrectionem; tum quia inducens formam ad talem dispositionem, non agit ex necessitate ad extra, sed tantum contingenter et libere; tum quia dato quod sic, non sequitur quod id quod potest in primum et in dispositionem, quod etiam possit in illud quod sequitur ipsam. Ad argumenta istius quaestionis.
Ad primum, dico quod consequentia non valet, scilicet quod in natura est potentia passiva ad recipiendum de novo animam intellectivam per resurrectionem; igitur in natura est potentia naturalis activa ad faciendum resurrectionem et reditum animae ad corpus de novo; natura enim potest in corpus organicum, et formam corpoream organicam, quae est proxima ratio recipiendi animam intellectivam; non tamen potest in animam intellectivam, quia ad plura seextendit potentia passiva in natura, quam ad illa, secundum quae potest perfici potentia activa in natura.
Et cum probat, cuilibet potentiae passivae correspondet propria potentia activa in natura 2. de Anima, dico quod aliter huic respondetur secundum Philosophos, et aliter secundum Theologos. Apud Philosophos non esset simpliciter verum, quod cuilibet potentiae passivae naturali correspondeat aliqua potentia activa naturalis, quia entia perfecta in natura ordinantur ad majorem perfectionem passivam habendam, quam in eis possit esse per potentiam activam naturalem. Nec propter hoc est potentia passiva frustra in natura, quia etsi per agens naturale non possit principaliter ad actum pervenire, potest tamen per ipsum dispositio ad talem actum induci: nec hoc vilificat naturam, sed magis dignificat eam, sicut patet in libro primo * , ubi de hac re actum est. Tamen apud Philosophos est propositio vera, accipiendo potentiam activam naturalem pro potentia activa, modo naturali agente, sive sit creata, sive increata, quia secundum eos, ita causat Deus naturaliter, et necessitate naturali in suo ordine causandi, sicut agens creandum. Secundum Theologos illa propositio est falsa, quae dicit quod cuilibet potentiae passivae naturali correspondet potentia activa naturalis, quia majoris perfectionis est natura capax in superioribus entibus, quam sit illa, ad quam solum extenditur virtus potentiae activae naturalis. Nec tamen illa potentia passiva est frustra, quia aeque potest illa potentia passiva reduci ad actum per agens liberum, quam per agens naturale, quia in comparatione ad extra agens liberum est majoris efficaciae et virtutis, quam agens naturale, quia est infinitum, non sic agens naturale. Debet igitur sic illa propositio intelligi, quod cuilibet potentiae passivae naturali correspondet aliqua potentia naturalis, vel libera reducens ipsam ad actum; et hoc concedo.
Ad secundum, dico quod non est simile de natura in resolvendo, quia natura in resolvendo non reducit ad aliquid novum, sed ad aliquid praeexistens, quod fuit pars generati, ut amplius non sit pars ejus. Sed in componendo fit processus ad aliquid novum praeexistens, quod nec fuit pars generati praeexistens, sed totum accipiens esse novum.
Tertium argumentum potest concedi de aere et igne, sed non de resurrectione, vel reparatione totius hominis: Tel potest dici secundum illas duas opiniones superius tactas, quod influentia universalis non manet eadem, vel potentia non manet eadem. Melius est tamen secundum tertiam viam, quam teneo, absolute concedere argumentum.