REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Thomae ad primam quaestionem est, intellectum creatum naturaliter non posse videre corpus Christi in Eucharistia, videtur tamen ab intellectu creato beato in Verbo. Convenit Richardus, sed ait a beato videri in proprio genere, sicut et omnia alia quae sunt fidei.
Ad primam quaestionem dicunt aliqui quod nullus intellectus creatus cognitione naturali potest videre Christum ut in Eucharistia, cognitione tamen supernaturali potest aliquis, ut beatus, eum ibidem videre. Et istorum duorum dicit alter, quod tantum beatus visione beatiflca potest ipsum cognoscere et videre. Alter vero dicit quod cognitione supernaturali potest beatus videre corpus Christi in Eucharistia, non solum cognitione beatiflca in Verbo, sed etiam cognitione illius in proprio genere.
Ratio utriusque quantum ad primam partem, stat in hoc quod cognitio fidei transcendit cognitionem naturalem, hoc ibi esse cognoscitur per fidem; ergo non cognitione naturali; sed quia fidei viae succedit visio patriae, ideo dicit primus quod illa quae cognoscuntur hic per fidem, possunt ibi videri in cognitione, sive visione beatiflca. Alter ponit istam rationem, naturale non attingit supernaturale: sed modus hujus existentiae est supernaturalis; igitur.
Respondeo ad quaestionem aliter, et primo expono terminos positos in titulo quaestionis. Secundo respondebo ad quaestionis formam in se, et ex declaratione istorum apparebit, in quibus contradicam opinionibus praecedentibus. Ponitur enim in quaestione videre, qui est actus intellectus intuentis rem in propria existentia, sicut in se est, distinguendo istam intellectionem intuitivam ab intellectione abstractiva, sicut prius distinctum est. De cognitione vero intuitiva, quae proprie dicitur vitio, est quaestio, et non de intelleotione abstractiva, qua res intelligitur per suam similitudinem, et non in se, nam de corpore Christi in Eucharistia bene habemus cognitionem abstractivam. Nam complexio non potest intelligi, nisi praecognoscantur termini, ex quibus est complexio; sed articulum complexum de Sacramento Eucharistiae modo intelligimus cognitione abstractiva, aliter non haberemus actum intellectus circa illud, nec per consequens actum fidei, ut credere; igitur intelligimus modo Christum ut ibi existentem et Eucharistiam, qui sunt termini articuli illius, quia semper oportet primo habere cognitionem de Christo, antequam credamus articulum de eo formatum, quia cognitio principalius dependet ex cognitione terminorum.
Sed quomodo fiat in nobis illius cognitio, docet Augustinus supra 8. de Trin. cap. 4. quia intelligendo, et etiam cognoscendo aliquod singulare, possumus per illud absolute de alio singulari cognitionem abstractivam acquirere, et ita videndo aliquem hominem, possumus habere cognitionem de Christo, similiter complexionem facere, et illa cognitione abstractiva intelligere, sive in re sunt conjuncti, sive non, dummodo sibi non repugnent.
Secundo expono illud vocabulum naturaliter, non enim illud dicitur solum naturaliter fieri, quod ab aliqua natura potest geri, sed quod ab omnibus causis naturalibus activis et passivis simul concurrentibus potest fieri.
Tertio distinguo de intellectu, et potest dupliciter considerari, vel secundum se, vel ut est conjunctus corpori pro statu isto, in quo nihil intelligit nisi per species sensibiles et sensus corporales, qui multum aggravant ipsum ad cognoscendum ista quae sunt pura et separata ab istis sensibilibus.