REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia Doctoris, desitionem panis non esse annihilationem, quia terminus ad quem annihilationis est pura negatio extra genus, sicut terminus a quo creationis, et panis desitio est negatio in corpore Christi. Verum quaestio est tantum de modo loquendi, et parvi momenti est, si sic, vel sic teneas. Doctor in Oxon. hic n. 14. tenet, posse dici annihilationem, idque magis proprie loquendo, videtur verius, quia non esse panis est terminus per se desitionis ejus, et per accidens est ex Dei voluntate quod succedat corpus Christi. Ita tenent, Gabr. Major, Rubion, Albert. Occham, Angelus, Lychet. Tartaret. citati in Oxon. hic in scholio ad n. 14. et quodlib. 10. ad n. 21. Unde Sotus d. 9. quaest 2. art. 4. dum ait hoc non posse teneri citra errorem, nimis excedit; et dum asserit ad annihilationem requiri quod nihil per, se vel per accidens succedat desinenti, et proinde de fide esse, panem non annihilari, quia corpus ei succedit.
Ad istam quaestionem respondeo, quod in ista conversione, qua panis transubstantiatur in corpus Christi, non est annihilatio panis. Et hujus ratio est, quia creatio et annihilatio sunt mutationes oppositae, quia ad terminos oppositos, sed terminus a quo creationis est omnino nihil, et non ens, sive negatio, extra genus non existens in aliquo ente positivo, quia aliter non esset mirabilior productio quam generatio; igitur terminus ad quem annihilationis erit omnino nihil, vel non ens extra genus in nullo existens positivo. Sed quando panis convertitur in corpus Christi, terminus ad quem talis conversionis est corpus Christi, quem comitatur negatio panis, quae non est simpliciter non ens et mera negatio extra genus, sed in subjecto, ut in corpore Christi igitur in ista conversione panis non annihilatur.
Contra hanc rationem insto sic: Corruptio, in quantum corruptio, non est annihilatio propter hoc, quod corruptio et generatio simul concurrunt in eodem instanti, et hoc ideo, quia terminus corruptionis est necessario in aliquo positivo; si enim non esset in aliquo positivo, esset annihilatio; igitur cum in proposito conversio panis, ut praescinditur ab esse corporis Christi, non sit in aliquo positivo substrato, nec in aliquo derelicto per conversionem, sequitur quod ejus conversio erit annihilatio.
Respondeo, quod in transubstantiatione, vel in ista conversione non sunt duo simul duae mutationes, ut generatio et corruptio, et quatuor termini; generatio enim et corruptio duae sunt mutationes habentes quatuor terminos; et ideo posset Deus de potentia absoluta separare unam ab alia, sicut faciet in fine mundi, sine aliqua contradictione. In proposito autem non concurrunt simul duae mutationes, quia tunc oporteret accipere duos terminos transubstantiationis, comparando ipsam ad corpus Christi, ut esse corporis Christi, et non esse ejus, quod falsum est, quia tunc produceretur corpus Christi de novo, quod est inconveniens; igitur non est in proposito nisi unica mutatio habens duos terminos, panem scilicet, et corpus Christi, qui sunt termini positivi, et per hoc differt haec mutatio ab omni alia mutatione, quia in omni alia mutatione primi termini sunt oppositi, quorum unus est positivus, alter privativus. In proposito autem uterque terminus est positivus, et per consequens mutatio a subjecto in subjectum; concedo igitur, quod in corruptione esset annihilatio, nisi negatio, ad quam terminatur corruptio, esset in susceptivo aliquo.
Sed quantum infers, igitur similiter est hic in transubstantiatione, nego, quia transubstantiatio non habet terminum ad quem primum negativum, sed aliquid positivum primo, et ideo non potest praescindi a termino positivo, sicut potest corruptio praescindi: concomitanter tamen terminus ad quem transubstantiationis est negatio panis, quae non est negatio extra genus, sed in aliquo positivo.
Sed si dicas quod in illa conversione vel transubstantiatione sunt duae mutationes, vel versiones, una ab esse panis ad non esse ejus, alia a non esse panis ad esse corporis Christi, tunc esset difficilius respondere; potest tamen dici quod non sequitur panem annihilari, quia transubstantiatio non est ad negationem extra genus, non quia illa negatio sit in subjecto communi, sed quia est in termino positivo; et tunc esset dicendum quod si aer corrumperetur in ignem, igne manente, non esset corruptio aeris ejus annihilatio, propter terminum positivum, in quem converteretur.
Ad primam rationem, dico quod illud quod praefuit, et nihil ejus manet, nec convertitur in aliquid positivum, annihilatur; oportet enim addere illi majori quod non convertatur in positivum, antequam sequatur ejus annihilatio, quia quod nihil est in se, nihil est in alio; sed terminus annihilationis est simpliciter nihil, quod non convenit termino transubstantiationis.
Ad secundum dico, quod illud quod nihil est, nec in se, nec in alio est aliquid; et concedo, quod panis post conversionem est nihil in se, sed non sequitur, igitur annihilatur, quia convertitur in terminum positivum. Ad hoc quod sequeretur ipsum annihilari, oporteret dicere illud, in quod convertitur, non esse aliquid positivum, quod est falsum in proposito.
Ad tertium, cum arguitur quod nihil formae corrumpendae manet post corruptionem; igitur annihilatur. Respondeo quod non sequitur, quia esse formae, quae praefuit, sequitur privatio et corruptio ejus in materia, quae subest generationi et corruptioni. Unde terminus ad quem corruptionis non est nihil, vel negatio extra genus: sed negatio in corrupto formae prioris, dummodo teminus ejus ad quem non esset nihil, sed aliquid non esset annihilatio.
Ad quartum, dico quod si illud intelligatur tantum esse terminus creationis ad quem, cujus nihil praefuit, falsa est, quia non solum potest esse conversio alicujus totius in praeexistens, sed etiam in non praeexistens, et per consequens eodem modo potest idem esse terminus a quo annihilationis et transubstantiationis.
Auctoritas autem Ambrosii in oppositum concedenda est.
Ad Augustinum 83. quaest, quaest. 3. dico quod Deus non est per se causa annihilationis rei, quia non intendit per se aliquid annihilare, sed magis omnia conservare; posset tamen Deus de potentia absoluta rem annihilare, et totaliter destruere.
Aliter potest dici, quod Deus annihilat rem non per aliquam actionem positivam, sed per substra--ctionem suae conservationis, per quam omnia salvat, ne fluant in nihil, quia omnia tendunt in nihil, quae de nihilo facta sunt, nisi manutentia Dei conservarentur.