REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Sententia asserens per naturam nihil idem numero posse redire, suadetur variis locis Arist. et rationibus, sed praefertur opposita; et solvuntur rationes hujus, de quo latius agit in Oxon. hic q. 3. a n. 8.
Alia est opinio, quae dicit quod nihil de numero prius corruptorum potest postea redire per naturam. Haec opinio imponitur Philosopho 2. de Generatione text. ult. quod forma corrupta non potest per naturam eadem numero redire. Similiter 5. Physicorum text. 36. et 14. Illa quae generantur per propagationem, non possunt fieri per naturam nisi ex semine et materia aliqua, quia agens naturale necessario praesupponit passum in quod agat. Unde dicit, necesse est primum fieri semen, sed non statim animalia; sed reformatio corporum humanorum erit ex eorum materia, sed mediante semine; igitur.
Item, libro Praedicamentorum cap. de opposit. text. 14. dicit Philosophus, quod a privatione ad habitum non est regressus, sed secundum eumdem mors est privatio vitoe, et sui proprii habitus; igitur ab ea ad vitam non est reditus per naturam.
Item 6. Ethicorum cap. 3. dicit quod hoc solo privatur Deum ingenita facere, quae facta sunt; igitur et facere entia, quae jam facta fuerunt non entia.
Ad hoc ponitur talis ratio: Idem non potest de novo generari, nisi ex eadem materia tota, quae est in prima, quia in secunda generatione communiter dividitur et spargitur: igitur non potest, etc.
Item, agens naturale non agit nisi per motum et mutationem, cum requirat passum, quod debet transmutari; sed motus et mutatio non redit idem numero, cum est interrupta; igitur.
Item, confirmatur, sicut se habet productum ad hoc productum, ita productio ad hanc productionem; igitur permutatim sicut productum ad productionem, ita hoc productum ad hanc productionem: sed nihil potest esse productum sine productione; igitur nec hoc productum sine hac productione.
Item, nihil potest produci nec esse a natura, ad quod vel in quo modo non est potentia passiva, quia cuilibet potentiae activae in natura correspondet propria potentia passiva: sed corrupto aliquo, non manet in eo potentia naturalis ad formam eamdem, quae prius fuit ad eam; igitur corruptum non potest postea produci. Minor probatur dupliciter, primo, quia secundum Commentatorem, primo Physic. adveniente forma, corrumpitur potentia ad illam formam; sed potentia desinens esse non redit eadem respectu illius, quod corruptum est. Secundo sic, potentia non est nisi ad praesens, vel ad futurum, non autem ad praeteritum; sed corruptum est praeteritum: igitur ad illud non est potentia.
Ultimo arguo sic: Idem numero non potest redire naturaliter, nisi redeat eadem potentia numero; sed potentia non potest redire naturaliter eadem numero, quia forma cum corrumpitur, non resolvitur in eamdem possibilitatem, quae fuit ad ipsam, vel transivit in ipsam, igitur in aliam numero, et per consequens non potest idem numero redire.
Sed non videtur mihi, quod istae rationes sint efficaces, vel multum valeant, vel saltem quod non necessario concludant, quoniam 5. Physicorum text. 12. et deinceps, dicit Philosophus quod non est diversitas in effectu, nisi vel propter diversitatem efficientis, vel diversitatem materiae. Sed possibile est efficiens esse idem post corruptionem formae, et materia eadem, et aeque disposita: igitur et effectus idem post corruptionem.
Sed forte dices quod non est possibile agens esse idem, nisi sit eadem influentia ante corruptionem, et post, quia caelum continue motum in alio et alio instanti habet aliam et aliam influentiam, et nunquam eamdem.
Contra, ad hoc quod idem numero de novo possit generari postquam corruptum est, non requiritur eadem influentia numero quae prius, sed tantum similis. Cujus probatio est, quia si hic ignis generaret in hoc instanti, et alius fuisset eodem modo approximatus eidem passo, et eodem instanti idem generaret, quia passum est idem, et aeque approximatur^ et agens est aequalis virtutis, et aeque dispositum ad agendum; sed in causa proxima diversificata non impedit idem numero produci, ut jam probatum est; igitur nec multo magis causa remota diversificata impediet identitatem effectus, quia proxima est efficacior quam remota; sufficit igitur similis influentia, et non necessario requiritur eadem numero ad hoc quod idem numero producatur.
Praeterea, ista influentia non est aliqua forma recepta in causa secunda a causa prima, quia si sic esset, haberet in se formam causatam a prima causa, per quam prima causa concurrit cum ea ad agendum. Illa igitur influentia, si esset forma in causa secunda recepta, posset ipsa per se agere sine dependentia ad causam primam, quia non dependet ab ea, nisi propter influentiam virtutis, quam recipit a prima causa; hoc autem falsum est, quia quocumque a prima causa recepto, non minus dependet secunda causa ab ipso. Non est igitur ista influentia aliqua forma recepta in causa secunda a causa prima, sed tantum est conjunctio ejus cum causa prima, sub ordine essentiali ad causandum eumdem effectum; sed pausa secunda et proxima est eadem, cum qua etiam conjungitur causa prima in sua causalitate omnino eadem ut prius; igitur effectus erit idem.
Item, contra illam opinionem arguo secundo sic: Aut aliquid quia corruptum est, est simpliciter impossibile redire idem numero, aut non? Si sic, igitur Deus non potest de potentia absoluta facere quod idem numero redeat, postquam corruptum est, quia non potest super simpliciter impossibile, et illud quod includit contradictionem; si non sic, non est simpliciter impossibile, sed magis simpliciter possibile. Sed quando aliquis effectus est simpliciter possibilis, remanet virtualiter in potestate suarum causarum, respectu quarum prius erat possibilis, quia subest causalitati earum: igitur cum in proposito maneant causae, quae prius, eaedem post corruptionem, quia eadem materia, et idem efficiens, vel saltem possibile est manere easdem, sequitur quod idem potest de novo reparari etiam per naturam, quod fuit prius corruptum.
Respondebis forte quod materia non habet eamdem potentialitatem post corruptionem, quam et ante habuit.
Contra, ista potentialitas materiae ad formam, quae prius in ea erat introducta per agens, et postea corrumpitur, non est nisi respectus rationis, vel saltem non est respectus in actu, quia terminus hujus respectus non est in actu. Sed non ens vel respectus ad non ens non facit per se ad causalitatem alicujus effectus actu, vel positivi et realis, quia respectus vel relatio non est causa, vel ratio alicujus esse in causando 5. Physicorum text. 11. et 12. quia nec est principium, nec terminus: sed quod non est ratio causae in causando non impedit causas eodem modo causare; igitur hac potentia non existente eadem post corruptionem et ante, nihilominus poterit per se eamdem rem causare postea quam ante, et eodem modo.
Item, conceditur quod Deus potest eamdem formam reparare in materia, quae prius corrupta erat; illa autem forma sic separata a Deo in materia facit per se unum cum illa materia, sicut prius, quando introducta erat naturaliter per generationem, aliter non posset reparare eamdem. Sed forma non facit unum per se cum materia sicut prius, nisi in materia sit potentia ad formam, quia aliter forma esset ei violenta, quod falsum est, quia tot sunt potentiae in prima materia, quot formae in motore, et eadem respectu ejusdem, quia sicut in eadem forma est idem actus, ita et in eadem materia respectu illiu eadem potentia, undecumque forma ei imprimatur; igitur in materia remanet eadem potentia numero ad illam formam post corruptionem, sicut ante generationem; vel si non manet eadem potentia ad formam, sequitur quod potentia non requiritur in materia ad hoc quod per se faciat unum cum forma, et per consequens non requiritur ad creationem alicujus rei, et tunc habeo propositum.
Praeterea, prima ratio adducta pro illa opinione non concludit, licet enim materia communiter magis dividatur, et dispergatur in secunda generatione rei quam in prima; possibile tamen est quod aliquando non sic dispergatur magis in secunda quam in prima. Si enim candela accensa ponatur in urinali everso, et fortiter obturato, et sic ignis corrumpatur in aerem, et iterum iste aer in ignem per radios Solis, materia ibi non dispergitur, nec dividitur; igitur dispersio materiae non impedit quin idem per naturam possit redire per generationem novam.
Item, Angelus posset partes materiae dispersas et divisas per corruptionem, quas novit ante corruptionem fuisse in hoc composito, congregare et unire, et eas applicare agenti naturali, quod possit idem numero quod prius producere; ipse enim novit conjungere convenientia activa passivis, et activo et passivo convenienter simul approximatis, sequitur effectus, ita post corruptionem ejus, sicut ante generationem.
Item, aliqua pars materiae remanet eadem numero quae prius, quia aliter corruptio esset annihilatio; igitur in illa potest aliqua pars formae prius generatae induci, quia eadem pars, quae prius inducebatur: igitur si nihil impedit, nisi dispersio vel divisio materiae, saltem sequitur quod aliquid idem, vel aliqua eadem pars prius corrupti possit redire eadem numero.
Item, secunda ratio non movet, quia non includit contradictionem, quod idem motus numero redeat, quia licet fuerit interruptus, et per consequens non continuatus motui praecedenti, non sequitur tamen quin aliqua pars sit eadem, quae prius, licet ei non continuetur.
Et praeterea licet motus non sit idem post interruptionem qui prius, non tamen sequitur quod terminus ejus, vel forma non sit idem, quia ad eumdem terminum formalem, et etiam totalem possunt esse diversi motus secundum speciem, quia ad idem ubi acquirendum proceditur motu recto et circulari. Idem etiam animal imperfectum producitur per propagationem et putrefactionem. Item etiam animal et homo producitur per creationem et generationem.
Nec confirmatio illius rationis aliquid concludit, quia dum aliquod commune determinat sibi aliquam proprietatem in communi, et nullam in particulari, nec etiam aliquod contentum sub eo, non tenet talis proportio, quia qualis est proportio communis ad commune, talis est proportio contenti singularis ad singulare, quia singulare contentum sub eo non determinat sibi singulare aliquod magis quam ipsum, quin indifferenter sit omnium singularium. Exemplum, non enim sequitur, sicut corpus ad locum, ita hoc corpus ad hunc locum; sed corpus non potest esse sine loco; igitur nec hoc corpus sine hoc loco. Similiter non sequitur, sicut color ad superficiem, ita hic color ad hanc superficiem; sed color non potest esse sine superficie; igitur nec hic color sine hac superficie. Eodem modo non sequitur in proposito, nihil potest produci, vel esse productum, nisi productione; igitur nec esse hoc productum, nisi hac productione, quia nec productum, nec hoc productum determinat sibi tantum hanc productionem, quia utrumque potest produci per aliam.
Unde iste modus arguendi, qui accipitur ab Euclide, 5. lib. propositione 15. et quo utitur Philosophus in multis locis, ut in primo Pri orum in fine et in libro Perihermenias, tantum tenet, quando eadem est comparatio in prima et in secunda, et quando non plus concluditur in conclusione, quam habetur ex illa comparatione in praemissis. Nunc autem non habetur in istis comparationibus, nisi quod sicut productum est commune ad hoc productum, ita productio ad hanc productionem. Sed ulterius permutando, non sequitur quod unum membrum secundae comparationis continet duo membra alterius comparationis, nec hoc productum potest produci hac productione, et non hac, sed alia et alia indifferenti in communi. Nunquam autem tenet permutata proportio, quando unum membrum unius comparationis continet duo membra alterius. Patet hic, sicut se habet album ad nigrum, vel ad non album, ita coloratum ad non coloratum; sed omne album est coloratum; igitur omne nigrum, vel non album, est non coloratum; non sequitur, quia coloratum continet tam album quam nigrum sub se, ut genus suas species.
Tertia etiam ratio non movet, quia ad formam ejusdem rationis non est nisi una potentia ejusdem rationis in materia; igitur non est nisi una potentia ad formam specificam, secundum quam est receptiva omnium formarum ejusdem rationis vel speciei. Non enim est imaginandum, sicut ipsi imaginantur, quod sint plures potentiae in materia ad formam ejusdem speciei, et quod una reducta ad actum adhuc remanet alia reducenda. Nam ex quo potentiae illae sunt ejusdem rationis, si sint plures, non est major ratio, quare una reducatur ad actum, quam alia ex parte materiae, nec etiam ex parte agentis, si agens sit naturaliter agens, ut supponimus. Unde potentia materiae non est nisi sua receptibilitas passiva formarum, et ideo sicut ipsa est una respectu omnium formarum speciei ejusdem, ita est potentia simpliciter una respectu omnium in illa, nisi aequivoces de potentia, vocando potentiam respectu ad formam, quia respectus possunt esse plures in materia respectu formarum plurium ejusdem speciei.
Ad confirmationem, dico quod non est potentia ad praeteritum, et ut differt ab aliis temporum differentiis, est non ens, et Deus non fecit in n tura potentiam ad non ens, ita nec ad praeteritum; fecit tamen potentiam ad illud, quod est praeteritum, ut sit futurum, non tamen sub ratione praeteriti, quia non potest facere quod praeteritum non fuisset praeteritum 6. Ethicorum: Ingenita facere quae facta sunt, non potest Deus.
Ad ultimum, dico quod non video quin potentia maneat eadem numero post corruptionem sicut ante, et si potentia talis transiit in formam, quando forma de novo generatur, sicut ipsi imaginantur, quod tamen non est verum, quia principia sunt impermixta, vel si forma resolvitur in ipsam, quando corrumpitur, semper idem manet, ut patet ex Philosopho 3. Physicorum et 5. Metaphys. quia unumquodque in idem resolvitur, de quo primo fit. Qualiter autem auctoritates Philosophi valeant, patebit inferius.