REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Supposita duplici necessitate et existentia corporis Christi in caelo et in Eucharistia, resolvit Doctor, partes, proprietates, omniaque absoluta, quae conveniunt corpori in uno loco, ipsi convenire et in alio. Primo, quia absoluta prius insunt quam ubi, et ita sicut non variantur per ubi, ita non desinunt esse per respectum de novo advenientem. Secundo, alioquin contradictoria dicerentur de eodem secundum idem. Vide Doctorem in Oxon. num. 10.
Sed quid est dicendum de necessitate conditionata, supposita existentia subjecti, an scilicet consequenter est necesse quod proprietates, quae insunt corpori Christi in coelo, insint eidem in Eucharistia. Respondeo quod sic, quod probo: Nam quaecumque sunt priora ipso respectu ubicali, in omni respectu consimili, ad respectum ubi non variantur propter variationem ubi, vel alicujus respectus similis respectui ubicali, quia non variatur prius ad variationem posterioris. Nunc autem proprietates et partes corporis Christi, sive in coelo, sive in Eucharistia, sunt priores ipsis ubi, et omnibus respectibus consimilibus; igitur non variantur hujusmodi partes et proprietates corporis Christi propter variationem ipsius ubi, vel alicujus respectus consimilis. Sed per hoc, quod corpus Christi nunc est sub speciebus, et prius non fuit, non est variatio nisi secundum ubi, vel aliquem alium respectum consimilem, quia tantummodo est praesens quantitati et speciebus panis, quibus prius non fuit sic praesens, quando tantum erat in coelo; et ita praesentia solum dicit respectum ubicalem, vel alicujus consimilis, et variatio secundum istam praesentiam est variatio secundum ubi, vel respectum similem respectui ubicali; corpus enim Christi, licet non sit localiter sub speciebus panis, est tamen ibi suo modo simili praesentiae locali, sicut Angelus suo modo est in loco. Praesentia tamen corporis Christi est multo simplicior sub speciebus panis quam praesentia Angeli in loco: non igitur proprietates et partes corporis, quas habet in coelo, variantur propter ubi variatum in Eucharistia.
Respondendum est itaque ad quaestionem, quod corpus Christi existens in Eucharistia habet easdem partes et proprietates, quas habet in coelo, licet alio modo essendi; et de hoc sic arguitur sub alia forma: Nullum absolutum simpliciter desinit esse in toto propter novum respectum, et maxime, si ille respectus sit extrinsecus adveniens; igitur quantitas, vel partes aliquae absolutae simpliciter in toto desinunt esse propter novum respectum, et maxime si iste respectus sit extrinsecus adveniens. Sed corpus Christi in coelo propter hoc, quod de novo est in Eucharistia, ubi prius non fuit, nihil acquirit nisi novum respectum; igitur quodlibet absolutum, quod sibi convenit in coelo, convenit eidem, ut est in Eucharistia.
Item hoc secundo probo sic: Contradictoria intelliguntur sibi contradicere pro eodem instanti, non tantum temporis, sed naturae, ita quod in quocumque instanti temporis, vel naturae, unum inest, reliquum non inerit, et e converso. Sed haec affirmatio habere proprietates et partes, praecedit saltem natura respectum ipsius corporis, cujus sunt istae passiones et partes, ad esse ubi, vel esse in loco, et omnem etiam respectum consimilem respectui ubicali; ergo similiter negatio contradicens, scilicet non habere hujusmodi proprietates et partes, intelligitur praecedere ubi, et omnem talem respectum in coelo; ergo si haberet partes et proprietates in coelo, et non habet eas in Eucharistia, utrumque praecedit ipsum ubi; igitur propter hujusmodi respectus sequentes non tollitur quin haec contradicant habere partes et proprietates, et non habere eas. Si igitur corpus Christi habeat hujusmodi partes et proprietates in coelo, et non habeat eas in Eucharistia, non obstante alio et alio ubi ejus in coelo et in Eucharistia, vere et simul verificabuntur contradictoria de eodem, ut de corpore Christi, nisi in Eucharistia haberet easdem proprietates et partes, quas in coelo, quia ibi est vere et realiter, quod est impossibile.
Dices quod ita potest concludi contra me, quod contradictoria simul dicerentur de eodem, et vere, si simul moveretur, et non moveretur, quod prius concessi, ut videtur, quia dixi corpus Christi ut in coelo quiescere, et in Eucharistia localiter moveri, et si quiescit, non movetur; igitur simul movetur et non movetur, quod videtur impossibile. Ut possit solvi, si ratio ista valeat, respondeo quod moveri secundum locum ex Philosopho, 8. Physic. text. comm. 2. est aliter se habere nunc quam prius. Sed quia ista competunt eidem corpori ratione diversorum respectuum ubicalium in eo, ideo non sunt contradictoria quae inferuntur, quia insunt respectu diversorum, et nulla est incompossibilitas, vel contradictio vel contrarietas, quod idem corpus moveatur secundum unum ubi, et quiescat, vel non moveatur secundum aliud, sicut nulla est contrarietas quod idem sit alicui simile secundum albedinem, et dissimile secundum scientiam, et ita simile et dissimile respectu diversorum.
Contraria enim relativa non destruunt se, nec repugnant respectu diversorum; conceditur igitur ista affirmativa, quod simul movetur et quiescit, secundum tamen diversa. Sed non sequitur, quiescit, ergo non movetur; sicut nec sequitur, est dissimilis, ergo nullo modo est similis, sed est fallacia consequentis semper ex altera parte contradictionis inferre negativam simpliciter; sed tantum habet inferri secundum quid, nam non sequitur, quiescit, ergo non movetur, de corpore existente in duobus locis, in quorum uno movetur, et in alio quiescit, quia in consequente negatur omnis motus, in antecedente tantum pro uno ubi; sed non valet, non movetur in isto ubi, ergo non movetur in aliquo ubi; negatio enim. quae infertur ex altera parte, est negatio secundum quid tantum, et non simpliciter, quia quiescens in uno ubi, non movetur in illo ubi; sed non sequitur simpliciter, igitur nullibi movetur gratia formae, quamquam tamen tenet gratia materiae, ut respectu illius, quod tantum habet unum ubi; gratia tamen formae semper est fallacia consequentis in tali modo arguendi ab inferiori ad superius.
Ad rationes. Ad primam, quando arguitur quod nihil manens hic potest esse alibi, nisi per conversionem alterius in ipsum, verum est nisi mutetur in ipsum, vel in aliquid aliud quod ipsum concomitatur; anima autem et quantitas concomitantur corpus Christi, in quod fit conversio; ideo haec per solam conversionem alterius in corpus Christi, possunt esse in altari.
Sed contra est, hic non est nisi quidam respectus praesentialitatis ad aliquid; si igitur iste respectus habeatur ex vi conversionis, igitur quodlibet habens istum respectum praesentialitatis habet illum ex vi conversionis: si igitur anima habeat istum respectum praesentialitatis in Eucharistia, sicut dices, sequitur quod esset ibi ex vi conversionis, quod omnes negant: igitur non est hic praesens anima alibi, nisi praesentialitas corporis posset haberi sine conversione alterius in ipsum.
Confirmatur ratio, quia idem respectus non potest esse diversorum fundamentorum; sed respectus praesentialitatis hic est unus respectus: igitur si fundetur in corpore, quia aliquid est conversum in ipsum, non potest fundari in anima, nec in quantitate, in qua nihil est conversum, et per consequens anima, et quantitas, et aliae proprietates corporis, et partes, non sunt hic in Eucharistia; vel si sic, hoc non esset nisi per novam mutationem, vel conversionem alterius in ipsa, quod est falsum.
Ideo dico ad rationem, quod ista propositio major est falsa, quia, sicut patet ex praecedentibus, * non sequitur ad hoc, quod aliquid hic manens sit alibi, quod sit ibi per conversionem alterius in ipsum. Nec hoc sufficit ad hoc quod aliquid de novo sit hic, quod aliquid convertatur in ipsum, imo e converso magis per hoc quod aliquid convertatur in ipsum, fit ipsum conversum, ubi prius non fuit, quam illud in quod convertitur aliquid, sit ubi prius non fuit. Ex hoc enim quod panis convertitur in corpus Christi, existens in coelo, potius acquirit esse in coelo quam e converso, quod corpus Christi in coelo sit hic in Eucharistia, quia semper ex vi conversionis conversum in aliud magis acquirit ubi ejus quam e converso, sicut et esse.
Ad secundam, quando arguitur quod sufficit sanguinem esse semel in isto Sacramento, respondeo secundum istas duas vias superius positas in primo articulo, quod si sanguis pertineat ad integritatem corporis, ut est primum signatum specierum panis, dico quod tunc est ibi sanguis bis ex vi Sacramenti, sed non eodem modo, quia ex vi Sacramenti continetur sub specie panis per se, sed non primo, ut primum signatum, sed ut pars primi signati, quia totum corpus et continens sanguinem ut partem ejus, est ejus primum signatum; sanguis etiam continetur sub speciebus vini sicut primum signatum; et ideo non continetur sub speciebus panis et vini, bis eodem modo, quia duo signa omnino distincta non habent idem signatum primum, inquantum imponitur ad diversa signandum primo.
Per hoc dicendum est ad tertium quod alio modo incipit esse sacramentaliter sub speciebus panis et vini, quia incipit esse sub speciebus panis, ut contentum per se sub eis, et non primo sub speciebus vini, ut primo contentum, et per se, et tunc habens esse simpliciter, prius autem secundum quid. Si autem teneatur via alia, quod corpus solum inquantum corpus, tantum includit partes solidas, sicut primum signatum sub speciebus panis, tunc non includitur in eo sanguis per se. Et tunc potest faciliter responderi ad ista duo argumenta, quod non continetur sub speciebus panis ex vi Sacramenti, sed tantum concomitanter, sicut anima et quantitas; et sic tantum ibi est sanguis solum ex vi Sacramenti, sub propriis speciebus vini per se contentus, et per consequens per consecrationem panis et conversionem ejus in corpus verum incipit ibi esse sanguis ex vi Sacramenti.
Ad quartum dico quod in Eucharistia est quantitas corporis Christi, ut in coelo. Et cum dicit quod quantitas non est praesens, nisi alicubi circumscriptive, dico quod hoc est falsum, tu probas, quia positis extremis sequitur relatio quae apta et nata est inesse, et ita posito loco et quantitate sequitur circumscriptio passiva. Respondeo quod verum est, si talis relatio sequitur ex natura extremorum, sicut similitudo sequitur ex duobus albis, ex natura rei; sed haec relatio, cum extrinsecus sit adveniens contingenter, non sequitur ex natura extremorum, quia extrema non determinantur naturaliter ad istum respectum, potest tamen talis respectus inesse contingenter positis extremis, quia posito loco et corpore continente, et corpore contento, sequitur quaedam capacitas ad talem respectum, sed non necessitas.
Ad ultimum, dico quod absolute potest salvari veritas hujus Sacramenti, scilicet si tantum contineretur sub speciebus panis substantia corporis. Unde in morte Christi, quando anima fuit vere separata, potuit fuisse facta consecratio panis, et tamen anima non fuisset tunc sub illis contenta, sed supposita naturali existentia corporis Christi, oportet quod ubicumque sit, quod ibi sint ejus proprietates et partes naturales post conversionem. Quia enim istae partes et proprietates naturales prius conveniunt ei, quam aliquod ubi, contradictio esset quod corpus Christi verum et naturale esset in Eucharistia, et non haberet illas, nam contradictio est quod habeat eas in coelo et non in Sacramento, posito quod vere sit sub speciebus in Sacramento.