REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Paena iterato baptizantis et baptizati est irregularitas ; nec ignorantia juris excusat. Probabile tamen est, omnem ignorantiam probabilem juris et facti excusare ; de quo vide Scholium in Oxon. hic quaest. 8.
Ad secundam quaestionem dico, quod iterantes Baptismum, aut sunt conferentes, aut suscipientes ; si conferentes, aut ergo scienter, et prudenter conferunt, et facti sunt ipso facto irregulares, ut habetur extra de Apostat, c. Ex litterarum, de illo juvene, qui rebaptizavit germanum suum infirmum, credens per hoc citius ipsum consequi sanitatem, ubi dicitur quod iste est irregularis, nec potest dispensari cum tali, nisi a solo Papa, et hoc non nisi cum intraverit Religionem, propter favorem Religionis. Si autem inscienter et occulte rebaptizaverit aliquem, irregularis est, non tamen ita irregularis est, sicut praecedens, quia Episcopus suus potest dispensare cum eo. Istud confirmatur per illud C. Ne sacrament. Bapt. iter.s. 1. dicitlex : Antistitem, qui sanctitatem Baptismatis illicita usurpatione geminaveril, Sacerdotem indignum esse censemus. Si autem hoc dicat Imperator propter reverentiam sacramenti, multo magis Papa, quia specialius curat de divinis Sacramentis.
Talem autem baptizantem non excusat ignorantia juris, quia quilibet baptizans tenetur hoc ex officio scire, et alii nescientes debent in talibus scientes consulere. Ignorantia facti tamen excusat, quia si vetula parvulum, quem ipsa prius baptizavit, offerat Sacerdoti iterum baptizandum, ipse istum baptizans ignorans factum vetulae, non est irregularis, nec tenetur quaerere, nisi suspicaretur per alia signa, vel indicia ipsum prius esse baptizatum. Si autem suscipiens Baptismum faciat se iterum baptizari, si scienter hoc faciat, irregularis est, nec excusatur ignorantia juris. Si autem hoc faciat ignoranter, nesciens se esse baptizatum, adhuc est irregularis. Unde de Consec. Dist. 4. cap. qui bis,etc. Qui bis ignoranter baptizati sunt, non indigent pro eo paenitere, nisi quod secundum Canones ordinari non possunt, nisi magna aliqua necessitas cogat.
Dices, decretum intelligit de ignorantia Juris. Contra, tunc oporteret eum paenitere, quia illa non excusat, ideo cum tali convenit dispensare, sed cum eo qui est scienter baptizatus, non est dispensandum; Papa tamen multa posset facere, quae non vult facere. Unde licet excommunicatio quae fit ab Ecclesia, sit gravior, quia separat a communione fidelium, tamen irregularitas est permanentior. De quo vide alibi.