REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Requiri et sufficere intentionem virtualem in baptizante, et hanc sufficere ad meritum et Martyrium ; et ponit exemplum hujus intentionis, et actualis, et habitualis, de quo 2. dist. 41. et 4. dist. 4 quaest. 4.
Ad secundam quaestionem, dico quod intentio communiter dividitur per intentionem actualem et habitualem, tanquam per sufficientia dividentia. Dico tamen quod praeter intentionem actualem stricte sumptam, qua aliquid actualiter intenditur, et praeter habitualem proprie sumptam, qua habens habitum potestintendere secundum illum, ut habens fidem dicitur habitualiter credere quando dormit, est intentio media, quae dicitur intentio virtualis, quia ex illa et virtute ejus, sunt omnes actus alii, quos exercet agens ex intentione. Unde tunc dicitur aliquis habere intentionem virtualem, quando omnes actus ejus, quos exercet, fuerint in eo virtute alicujus intentionis actualis, prius habitae, ut sic agens a proposito dicatur habere intentionem virtualem respectu alicujus finis, quando secundum eum agit, et exercet omnes actus debitos illi fini, ut si celebraturus Missam intendat a principio actualiter celebrare secundum ritum Ecclesiae Romanae, licet sit postea distractus aliqualiter, omnes tamen actus ejus circa Missam celebrandam ordinantur, ex prima intentione, quia virtute ejus omnes alii actus circa Missam ordinantur, et ab illa virtute processerunt. Haec autem intentio est alia ab intentione habituali et actuali. Ab habituali, quia hoc sufficit ad peccatum mortale committendum, et opus meritorium faciendum ; non sic intentio habitualis, quia cum intentione habituali respectu alicujus actus stat quod actus talis sit fortuitus, et non humanus, sicut aliquis habens intentionem habitualem de sanitate procuranda, potest sibi propter aliquam causam omnino sibi contingentem, ut propter ludum currere, quem cursum etsi a casu sequitur sanitas, est fortuita, licet intentionem habitualem sanitatis procurandae habuit, quia cursor non propter sanitatem currebat, sed propter ludum, qui non fuit medium ad sanitatem. Similiter aliquis habens intentionem habitualem tantum ad dandam eleemosynam, non meretur, quia tunc dormiens mereretur ; sed habens intentionem virtualem ad aliquid faciendum meritorie, continue meretur virtute primae intentionis actualis habitae, licet non semper actualiter intendat, ut si aliquis primo actualiter intendat ire ad sanctum Jacobum propter devotionem, quam habet ad sanctum Jacobum, et proppter peccata sua remittenda, et actualiter ponat se in via, et de eo actualiter cogitans in principio viae, non oportet eum in toto itinere semper actualiter cogitare de sancto Jacobo. Similiter habens actualem intentionem ad celebrandum Missam in principio, quo dicit : Introibo, etc. etsi circa Evangelium, vel verba consecrationis sit distractus, et non intendat actualiter de his quae dicit, dummodo perfecte dicat verba, non minus rite dicit Missam, nec meretur, sed forte quandoque magis propter phantasmata aliqua, a quibus posset moveri. Deus enim non obligat hominem ad impossibile, nec ad illud quod non est in potestate ejus, quia secundum Augustinum 3. de lib. arbitr. Non est in potestate nostra quin visis tangamur.
Intentio autem virtualis habitualiter sufficit ad peccatum mortale committendum, licet non semper habeatur intentio actualis. Nam proponens vel intendens ire ad bellum aliquod ad aliquem occidendum, vel ad aliud hujusmodi facinus procurandum, si in medio viae incipiat furere, et occidat, nulla interpositione facta motus contrarii in voluntate ejus, peccat mortaliter, nec excusatur propter non intentionem actualem, vel non usum rationis, tempore quando occidit ; et hoc peccatum est propter vehementem motum voluntatis primae intentionis actualiter habitae, ex cujus virtute omnes alii actus postea descendunt. Isto modo forte fuit de Martyribus, qui ex intentione praevia actualiter elegerunt fortiter se ipsos pro amore Dei immolare, et paenis impendere, licet in ipsis paenis, dum actu patiebantur, non habuerunt usum rationis actu via naturae, quia secundum naturam tales paenae et dolores sunt immutativae usus rationis, et absorptivae ejus. Non minus tamen merebantur ex praevia intentione ejus, ex qua omnes alii actus descendunt.
Dico ergo ad quaestionem, quod in ministro, ad hoc quod sacramentum Baptismi alicui conferat, requiritur intentio virtualis habitualis, quia non sufficit intentio sola habitualis proprie sumpta, quia tunc dormiens, vel actu ebrius sine usu rationis posset baptizare ; nec requiritur intentio actualis, patet, quia talis non est semper in potestate nostra ; sed requiritur intentio virtualis, ex cujus virtute sunt omnes actus consequentes, qui sunt in Baptismo.
Ad rationem ergo primam quando dicit, a forma prima non procedit aliquis effectus, nisi mediante actu secundo, concedo ; sed non oportet istum actum secundum necessario esse, quia effectus principalis intentas est, sed est in se, vel in sua virtute, quando effectus est, nam virte ejus fuerunt alii actus, per quos fit talis effectus. Exemplum de lapide projecto in aqua, cujus projectio facit multos circulos, et multas gyrationes virtute primae gyrationis et circuli, nec tamen primus circulus, vel prima gyratio est actu cum ultima ; eodem modo est in proposito. Ad rationem in oppositum, dicitur quod ad haec quod aliquis mereatur, necessario requiritur actualis intentio, vel aliqua impressio facta ab intentione actuali, sicut vadens ad Ecclesiam, licet non semper actualiter cogitet de ea in tota via, tamen ab intentione actuali, quam primo habuit, fit impressio aliqua in virtute motiva, qua durante vadit ad Ecclesiam, et meretur. Sed sive hoc sit verum, sive non, dicendum est sicut prius, quod sola intentio virtualis sufficit ad meritum, virtute cujus sunt omnes alii actus meritorii. Consequenter quaeritur de initerabilitate hujus Sacramenti: