REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Fide potius quam ratione convincente, tenet Doctor creaturam non posse creare ; quod probat primo, quia Angelus non agit nisi intellectione vel volitione, quae sunt accidentia, quibus nequit creare substantiam, alioquin effectus excederet suam causam. Secundo, probat substantiam corpoream non posse creare, quia non per formam, cum haec supponat materiam ; nec per materiam, quae est omnium imperfectissima entitas. Tertio, quod caelum non possit creare, probat ratione aliorum ex Philosopho, quia movens et motum debent esse simul, cum actio eorum sit in contractu ; sed corpus caeleste non potest esse simul cum aliquo inferiori, nec agere per contractum illius. Haec ratio non videtur Doctori probabilis, demum creaturam nihil posse creare Doctor concludit, et probat in Oxon. hic a num. 28. auctoritate Sanctorum.
Sed nos Christiani aliter ponimus, non enim ponimus unum Angelum creare posse inferiorem Angelum secundum viam Avicennae ; sic necetiam aliquam formam substantialem infimam. Probatio, omnis intellectio Angeli est accidens ; ergo non potest creare substantiam. Probatio antecedentis, quicumque intellectus potest intelligere omne ens, quia ex quo primum objectum intellectus cujuslibet est ens, quodlibet contentum sub ente est per se ejus objectum ; sunt autem intelligibilia infinita, quae perfecte possunt intelligi ab intellectu perfecto, ut singularia, quae possunt esse, et multiplicari in infinitum ; sed impossibile est aliquam intellectionem unam Angeli esse infinitorum intelligibilium indistincte, nisi sit infinita ; ergo cura diversis intelligat rationibus, distincte diversa intelligit, et quaelibet est sibi accidens.
Aliter probatur illud antecedens : Angelus potest intelligere unum intelligibile post aliud, et non omnia simul, quia intellectus habens virtutem simul intelligendi infinita est infinitus ; ergo nulla intellectio est sua substantia. Probatio consequentiae : Omnis substantia secundum se nobilior est quocumque accidente ; ergo et nobilior omni intellectione. Sed impossibile est formam imperfectiorem et ignobiliorem esse principium formale producendi perfectius, tam in agentibus univoce quam aequivoce ; patet inductione in omnibus ; ergo si intellectio Angeli est accidens, non potest esse principium formale producendi aliquam formam substantialem, et idem arguitur de actu volendi. Si autem ponatur alia potentia a potentia intellectiva et volitiva in Angelo, ut potentia executiva, illa non potest in aliquem actum, nisi in virtute actus intellectus vel voluntatis, quia omne agens agit propter finem, quem secundum se cognoscit, vel in quem dirigitur ab agente superiore finem cognoscente.
Contra istam rationem insto, ut magis declaretur: A domo, quae est in anima, fit domus in re extra, secundum Philosophum 7. Metaph. cap. 5. et tamen domus extra habet verius esse, quam domus in anima vel in artifice, quia domus in anima est secundum se diminuta, quia secundum esse cognitum non fit in re extra ; ergo falsum est, quod principium formale producendi aliud, non potest in aliud perfectius se. A simili ergo intelleclione Angeli potest produci forma substantialis, etiamsi intellectio ponatur accidens.
Respondeo, quod aliud est aliquid esse verius tale, et esse verius simpliciter, et non verius tale. Exemplum, lapis enim habet verius esse in mente divina, quia nobilius et perfectius, quam in re extra, quia ibi esse habet intellectum et cognitum, non tamen habet ibi esse verius sui, vel esse lapidis quam lapis extra ; aliter enim Deus verius esset lapis secundum esse lapidis extra, quia quidquid est in Deo est Deus. Eodem modo intellectio domus, quae est domus in mente, secundum quam fit domus extra, habet esse verius, perfectius et nobilius quam domus extra, quia est forma intellectualis et immaterialis, et ut sic potest esse principium producendi domum extra, quamvis domus extra verius habet esse sui, vel esse domus, quando est extra, quam domus ut cognita, vel ut in mente ; domus tamen in mente simpliciter nobilius esse habet in mente quam extra, et ideo ut sic potest esse principium producendi ipsam. Sic ergo patet de formis spiritualibus, ut anima et Angelo, quod scilicet non possunt creare aliquam formam substantialem.
De formis autem corporalibus, dico quod si materia et forma non differrent realiter, sed essent una essentia, videtur necessario esse dicendum quod agens naturale posset totum compositum creare ; forma enim, secundum omnes, subest causalitati totaliter agentis. Si ergo compositum non sit nisi sola forma, totum compositum esset totaliter, cujus nihil praefuit, et per consequens nihil crearetur ; dato enim quod aliud praefuit, etiam forma non esset tota essentia compositi. Si autem materia sit aliud ab essentia formae, quod credo esse verum, quia aliter oporteret compositum esse compositum ex aliquo et nihilo, tunc dico quod nullum agens naturale potest aliud totaliter ex nihilo producere, nec per consequens creare. Quod probo sic : Quando aliud secundum totam suam rationem praesupponit aliud, nihil ejus potest producere aliquid illius ; sed formae materialis secundum totam rationem suam praesupponit materiam ; ergo nihil ejus potest producere aliquid materiae. Sed qualis est ordo inter agentia secundum se tota in communi, talis est ordo eorum in suis inferioribus ut individuis, ut si albedo secundum totam suam speciem sit prior nigredine, quodlibet individuum albedinis est prius quolibet individuo nigredinis, et per consequens nullum individuum nigredinis potest producere individuum aliquod albedinis ; ergo nec aliqua forma corporalis vel materialis perficiens materiam, et eam naturaliter praesupponens posset eam producere.
Sed adhuc non est probatum quin caelum posset producere de novo ista corporalia et composita, et per consequens creare, quia ipsum non est posterius materia, nec praesupponit eam, ut videtur, sicut aliae formae corporales.
Hic dicitur quod caelum non potest totum producere, quia secundum Philosophum 7. Phys. text. 10. movens et motum oportet esse simul, quia actio eorum est in actu. Sed corpus caeleste non potest esse simul alicui inferiori, nec agere per contactum in aliquod inferius, nisi per medium alteratum, ut per lumen, et per alias qualitates et impressiones activas, et ideo praesupponit id, quod debet alterari, et per consequens non potest illud creare. Et haec ratio aliquorum valeat quantum potest, non videtur mihi quod adeo valeat. De hoc alias . Sed de anima intellectiva, quod non potest creari a corpore, patet, quia est nobilior omni forma corporali, nec ab Angelo, ut prius probatum est ; ergo a solo Deo.
De gratia, quod a solo Deo possit creari, sic ostenditur : Gratia est ratio formalis acceptationis animae a Deo, et non est nisi Deus, quia nihil aliud efficit in anima, ut acceptetur tanquam digna vita aeterna ; ergo gratia solummodo est a Deo.
Item, gratia in mente ordinat animam ad Deum, ut ad finem ultimum ; sed primum agens et ultimus finis invicem sibi correspondent ; illa ergo forma, quae solum et maxime ordinat in ultimum finem, est solum et maxime a primo agente, aliter non haberet ex se ordinare animam ad ultimum finem ; gratia ergo a solo Deo creatur.
Confirmatur per Augustinum lib. 8. quaest. 53. qui eodem modo arguit de veritate, dicens : Deus per seipsum neminem decipit, est enim purae veritatis et justitiae, dignis tamen digna tribuens, quia hoc pertinet ad veritatem et justitiam, ut omnis praemietur pro meritis. Et sic patet propositum specialibus rationibus, quoniam communes hoc non sufficiunt ostendere.
Ad primam rationem dicunt illi de prima ratione superius improbata, quod agens inquantum in Sacramento inducit aliquam dispositionem respectu gratiae, habet virtutem, ut corpus tangat, et cor abluat. Sed isti videntur sibi ipsis, in alia ratione superius posita, contradicere, per quam probant quod nulla creatura potest dispositive agere ad terminum creationis ; hic autem dicunt aquam inducere in animam, quamdam dispositionem respectu gratiae.
Dico autem quod anima cor abluit dispositive, ut patet in sequentibus ; sic enim homo generans hominem, secundum corpus perfecte organicum, quodammodo dispositive agit ad inductionem ultimae formae hominis, quia sic statuit Deus, ut natura agente in ultimum, in quod potest, Deus perficiat, et suppleat quod deficit. Ita potest vere dici sacramentum Baptismi dispositive agere ad gratiam, quia sic pepigit Deus cum Ecclesia, ut quandocumque esset tale signum efficaciter signans signatum, quod datur in Sacramento, Deus assisteret ad dandum quod signum significat. Ad secundum argumentum principale, dico quod nullus effectus finitus potest adaequari potentiae Dei quantum ad omnia, ut quantum ad perfectionem, quia si esset effectus infinitus sicut causa, et potentia ejus esset infinita, tunc non esset effectus ejus,sed essetidem cum eo. Potest tamen aliquis effectus finitus adaequari potentiae Dei infinitae quantum ad modum producendi, quia modus ille quo producitur, competit soli Deo, et ita est gratia a solo Deo per creationem, et ita concedo quod excedit omnem virtutem creatam iste modus producendi aliquid de nihilo.
Ad tertium, quando argumentatur quod agens Instrumentale plus potest in virtute principalis agentis quam in virtute propria ; dico quod illud plus posse potest intelligi bene et male ; quod enim instrumentum, vel causa potest in aliquid, quod non est impossibile formae instrumentali, etiam virtute cujuscumque agentis, ut causae primae et principalis, hoc est impossibile, ut quod Deus per calorem producat frigus, quia istae formae in se et in suis qualitatibus formaliter sibi invicem repugnant. Unde sicut Deus non potest facere quod frigidum manens frigidum, calefaciat, ita non potest facere quod naturale virtute cujuscumque creet, vel producat effectum supernaturaliter, et ita plus posse male intelligitur, si intelligitur quod instrumentum virtute principalis agentis, et causa secunda virtute causae primae plus possunt, hoc est ab utroque, scilicet causa principali et instrumentali, et causa prima et secunda simul posse esse et produci aliquid perfectius, quam a solo instrumento, vel a sola causa secunda, verum est. Nunc autem creare et producere aliquid ex nihilo repugnat cuilibet creaturae, et ideo respectu creationis gratiae nulla creatura potest esse instrumentum
Ad quartam rationem, quando arguitur quod creatura potest gratiam annihilare, dico quod annihilare non est agere aliquid, sed est non conservare aliquid in esse quod habuit ; conservare autem, et non conservare, est proprium Deo, ergo et annihilare. Ad probationem antecedentis, cum dicitur, potens producere unum oppositorum, etiam potest corrumpere aliud, verum est quando sunt formaliter opposita ; sed si sic subsumas, quod peccatum, respectu cujus habet causa naturalis aliquam efficaciam, opponitur sic gratiae, demeritorie verum est, quod est causa corruptionis ejus, sed nullo modo formaliter. Quando enim anima avertit se a Deo, et convertitur ad peccatum, facit demeritorie quod gratia in ea non conservetur a Deo, sed annihiletur. Quemadmodum oculus avertens se a Sole facit quod non illuminatur, non aliqua actione positive, sed negative, et ideo quando anima sic se avertit a Deo per culpam, Deus non conservat gratiam, prius tamen semper se avertit anima a Deo per culpam, quam Deus auferat gratiam. Eodem modo dico ad probationem de fide, quia fides infusa et infidelitas non sunt opposita formaliter, sed tantum demeritorie, et ideo fidem infusam non potest formaliter infidelitas corrumpere, potest tamen formaliter infidelitas corrumpere fidem acquisitam, cui formaliter opponitur ; non enim est inter peccatum mortale et gratiam, vel inter fidem infusam et infidelitatem formalis repugnantia, sed tantum demeritoria ; posset enim Deus sine contradictione creare gratiam in Diabolo, aut in anima existente in peccato mortali, ex quo est quid absolutum, nec requiritur forma contraria necessario abjicienda.
Ad auctoritatem Augustini de 83. quaestionibus quaest, etc. ideo artifices non possunt creare, quia agunt per corpus, dico quod haec est una ratio, quare artifices non possunt creare, sed non est praecisa et tota ratio ; ideo non sequitur conclusio, quia in causis praecisis bene tenet talis modus arguendi, sicut affirmatio est causa affirmationis, et negatio est causa negationis.
Ad illud Auctoris de Causis, dico quod sic est intelligenda illa propositio quarta, quod prima perfectio in rebus creatis ordine originis et naturae est esse, sed non ordine perfectionis ; si enim esse esset unus actus datus a Deo post formam substantialem, tanquam accidens ei, ut alii imaginantur, non video quomodo esset prima perfectio in rebus creatis, nec quomodo esset primus terminus creationis, et effectus proprius Deo.