REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Adducit primo sententiam D. Tbom. pro prima quaestione, scilicet Sacramenta novae legis esse causas gratiae, quia instrumentaliter et physice causant non ipsam gratiam, sed dispositionem ejus praeviam, quae in quibusdam est character, in aliis ornatus, et sic causant physice dispositive gratiam. Quoad secundam quaestionem D. Thomas ponit aliquam virtutem supernaturalem absolutam per modum entis incompleti, et in fieri in Sacramentis novae legis, per quam causant instrumentaliter et physice gratiam, modo jam explicato, quod aliquibus exemplis declarat.
Ad primam quaestionem dicitur quod Sacramenta novae legis aliquam per se efficaciam habent respectu gratiae, quia aliter non essent causae gratiae, nisi causae sine quibus non, hoc est inconveniens. Definitio etiam sacramenti, quam Magister ponit in littera, scilicet quod est invisibilis gratiae visibilis forma, ut gratiae similitudinem gerat, et causa existat, hoc innuit, aliter esset falsa.
Sed ut videatur quomodo Sacramentum sit causa efficiens gratiae, distinguunt causam efficientem, quia quoddam est efficiens disponens quoddam est efficiens perficiens. Agens autem perficiens est duplex, vel efficiens principale, quod scilicet virtute propria inducit ultimum terminum ; vel instrumentale, quo in virtute alterius, ut dolabra formam in materia. Neutro istorum modorum est Sacramentum causa efficiens gratiam in anima, quia nec principaliter, nec instrumentaliter attingit gratiam actione sua, sed est agens disponens ad gratiam, et hoc non in virtute propria, sed in virtute principalis agentis attingens et inducens quamdam dispositionem in anima ad gratiae susceptionem, ut aliquem characterem, vel quemdam ornatum animae, qui est quodammodo necessitans ad gratiae susceptionem et infusionem.
Isti consequenter secundum hoc respondent ad secundam quaestionem, quod in Sacramentis est aliqua virtus inhaerens respectu gratiae creandae, et ista virtus est aliquid absolutum, non respectus, nam cum Sacramenta habeant aliquam efficaciam respectu gratiae ex responsione ad primam quaestionem, ostenditur quod habeant virtutem, per quam causent dispositionem ad gratiae susceptionem. Haec autem virtus non potest esse relatio, quia nec est principium actionis, nec terminus ergo est quid absolutum.
Sed si quaeras, qualis sit ista virtus? Dicunt quod non est virtus fixa et quieta, sicut est virtus principalis agentis, sed per modum agentis instrumentalis est in continuo fluxu et fieri, ut virtus serrae vel dolabrae in secando, vel dividendo ; et ideo virtus Sacramenti est in continuo fieri, ut cum applicatur ad opus, et dum dans Sacramento utitur eo.