REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Originale deleri per Circumcisionem ; ita August. cit. et 3. contra Jul. cap. 18. et cap. 5. cap. 9. et in illud Gen. 17. Masculus cujus praeputii caro, et 4. de Bapt. cap. 24. et 13 Civitat. 26. Greg. 4. Moral. 2. 3. habetur cap. Quod autem, de cons. d. 4. et cap. Majores, de Baptismo. Prosp. 1. de promiss. cap. 14. Gyprian. de Cardinal. cap. 10 Bernard. serm. de Circumcisione. Beda hic citatus in quaestione. D. Thom. 3. part. quaest. 6. art. 5. et quaest, 62. art. 6. Alens. supra, et communis, ponit sententiam negantem, etiam de potentia absoluta, potuisse peccatum tolli sine gratia, cum suis rationibus.
In ista quaestione praemitto unum certum, in quo omnes concordant, scilicet quod per Circumcisionem deleatur peccatum originale, quod patet expresse per auctoritatem Augustini adductam in oppositum, ex quo instituta est Circumcisio,etc. Et probatur per rationem, quia Deus nunquam reliquit hominem sine adjutorio et congruo remedio ad salutem: sed tempore legis scriptae non videbatur aliud remedium ante institutum contra peccatum originale quam remedium Circumcisionis, quod faceret, licet imperfecte, tunc circumcisis, quod modo facit Baptismus baptizatis perfecte ; ergo tunc fuit in remedium contra peccatum originale Circumcisio, sicut modo Baptismus suo modo.
Sed ulterius dubium est, utrum peccatum originale possibile sit dimitti sine collatione gratiae?Et quia tam ablatio culpae quam collatio gratiae pertinent ad potentiam divinam, ideo quaerendum est, si hoc sit aliquo modo possibile ? Aliquid autem est possibile Deo dupliciter ; vel secundum ejus potentiam absolutam, qua potest omne id quod non includit contradictionem ; aut secundum potentiam ejus ordinatam, secundum quam fit omne illud quod consonat legibus divinae justitiae, et regulis sapientiae ejus ; quod si fieret aliter, et secundum alias leges statutas et ordinatas a divina voluntate non inordinate fieret, sed ita ordinate,sicut modo secundum ista.
Dicitur hic ab aliquibus, quod Deus de potentia sua absoluta non posset peccatum delere, et gratiam non infundere ; si enim rationes aliquid valeant, hoc videntur probare. Ad hoc ponuntur quatuor rationes :
Prima talis est: Anima non potest purgari de peccato, nisi de immunda fiat munda; sed non fit munda de immunda, nisi per aliquam mutationem in aliquo ; non per mutationem factam in Deo, quia ipse est omnino immutabilis ; ergo per mutationem factam in anima: non ad relationem, quia ad relationem non est motus, nec mutatio, 5. Physic text. 10. ergo ad aliquid absolutum in ea, a quo expellitur culpa ; nihil est tale, nisi gratia ; ergo haec ratio concludit de gratia absoluta, si valeat.
Et hoc est quod arguit alius Doctor sic : Peccatum se habet ad gratiam sicut tenebra ad lucem ; sed tenebra non expellitur nisi per lucem ; ergo, etc.
Item, arguit alius Doctor sic : Peccatum, quod remittitur, non imputatur ad paenam ; ergo culpa, quae omnino remittitur, nullo modo manet in anima, quia si maneret in ea, necessario imputaretur sibi ad paenam ; sed si culpa non manet, tollitur, deordinatio animae per culpam ; non tollitur ista deordinatio nisi per gratiam ordinantem ; ergo, etc.
Item, si peccatum dimittitur ; ergo divina offensa placeatur ; sed non placatur divina offensa, nisi peccator reconcilietur ei, et acceptetur persona quae peccavit ; sed non reconciliatur nisi per gratiam, quia gratia dividit filios regni et perditionis ; ergo, etc.