REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Tolli posse peccatum sine gratia, probat, quia rectitudo naturalis repugnat peccato, et haec sicut ab initio potuit poni sine gratia, ita et modo, quia qualem potuit Deus bominem primo formare, talem potest re taurare. De hoc Doctor in Oxon. 4. dist. 15. quaest. 2. fin. et dist. 16. quaest. 2. et I. dist. 37. quaest. 2. Vide eum in Oxon. hic a num. 4. et Scholium ibidem. Explicat quo sensu dici potuit Circumcisionem non conferre gratiam, quia vel non tantam, quantam Baptismus, vel non universaliter. Neque est quod dicatur glossa esse libera, quia auctoritas Patrum adducta eam suadet, et cum communi Schola admittit Circumcisionem contulisse gratiam, nec est alia via respondendi magis congrua. Ita admittit Alens. D. Bonavent. Richard. Durand. Mayro. Rub. Suarez citati, et aliis passim. Vide Scholia in Oxon. hic ad num. 9. et ad num. 43.
Sed istae rationes non videntur mihi concludere, quin Deus de potentia sua absoluta possit peccatum originale vel actuale remittere sine infusione gratiae gratum facientis, quod probo sic : Quaecumque sibiinvicem repugnant, mutuo se expellunt et excludunt ; ergo quando alicui uni repugnant plura, id unum potest per quodlibet eorum excludi ; sed peccato originali repugnat aliquid aliud quam gratia, ut justitia originalis vel rectitudo naturalis, quae nec est peccatum originale, nec gratia ; non gratia, quia tunc gratia esset perfectio naturalis, in qua rectitudine Deus potest facere hominem, quae repugnat formaliter peccato originali, quia id destruit illam rectitudinem in eo ; ergo per aliquid aliud potest excludi, quam per gratiam, quia per rectitudinem mere naturalem, quae repugnat sibi formaliter.
Dices forte quod illa rectitudine absolute posset esse a natura sine gratia, tamen post culpam non potest restitui sine gratia.
Contra, forma non habet esse alterius rationis propter hoc quod oppositum ejus praecessit in subjecto, sicut frigus non est alterius rationis in aqua, quia calor praecessit in ea, et per consequens non habet aliquam separabilitatem, vel inseparabilitatem a subjecto, quia contrarium ejus praecessit in eo, quia forma secundum rationem ejus propriam et formalem, habet separabilitatem a quocumque ; sed rectitudo naturalis vel justitia originalis, separabilis est a gratia gratum faciente, si oppositum,ut peccatum originale,non prius infuisset. Patet in Adam, qui, secundum Magistrum, licet habuerit unde posset stare, non tamen unde posset
proficere, quia non habuit tunc gratiam gratum facientem ; ergo eodem modo rectitudo illa naturalis separabilis est a gratia, licet oppositum ejus infuisset ; non est ergo impossibile peccatum amoveri ab anima, et remanere in rectitudine naturali sine omni gratia gratum faciente.
Item, secundo sic : Qualemcumque hominem potest Deus producere vel formare secundum formam absolutam talem, praecise potest post culpam reparare.
Major probatur, quia ex quo culpa non facit naturam esse aliam, nec facit quin sit capax ejusdem perfectionis, cujus fuit in principio ; ergo cum maneat in homine post lapsum eadem natura quae prius, omnis illius perfectionis, cujus fuit prius capax, et modo ; ergo, etc.
Sed contra illam majorem potest instari sic, quia virginem corruptam non potest reparare, quia non potest facere de non virgine virginem, quia secundum Aristotelem 6. Ethicorum cap 3. hoc solo privatur Deus ut ingenita faciat, quae facta sunt. Potest tamen hominem formare secundum virginitatem ; non ergo qualemcumque potest Deus facere hominem, talem potest ipsum reparare.
Respondeo, dixi in ista majore, quod quidquid potest Deus producere secundum formam absolutam, quod id secundum ipsam potest reparare ; possumus ergo per virginitatem intelligere aliquid absolutum in anima, ut velle integritatem carnis, et non carnaliter peccare vel aliquod absolutum in corpore, ut integritatem carnis ; sic dico, quod
Deus potest facere de non virgine et de non integritate carnis vel animae, integram integritatem animae vel corporis.
Vel potest intelligi per virginitatem negatio positivi, et revocatio rationis transiens in praeteritum, ut nunquam velle sic peccasse, et sic non potest Deus facere virginem de non virgine, quia non potest facere quin actus quo anrittebatur virginitas, transierit in praeteritum, quia, ut dictum est, hoc solo privatur Deus ingenita facere quae facta sunt, sicut nec potest facere de furto non furtum, quia non potest facere quin ille, qui furatus est, sit furatus, nec de praeterito non praeteritum.
Et hujus ratio est, quia impossibile est simpliciter, ut aliquod agens faciat de non ente non ens. Contingit enim positive facere de non ente :ens, ut patet in creatione, et privative de ente non ens, ut patet in annihilatione et corruptione, similiter de ente in potentia ens in actu; sed impossibile est sive privative, sive positive facere de non ente non ens, quia termini factionis sunt impossibiles et contrarii.
Facere autem praeteritum non esse praeteritum, est facere quod praeteritum non praeteriit, quod est non ens non esse non ens, et hoc est impossibile, et hoc est facere nihil non esse nihil, quod est impossibile.
Dices, si virginitas potest reparari quantum ad totam absolutam perfectionem quam importat, quae est praerogativa Aureolae, quae conceditur virginibus,videtur quod nihil sit.
Respondeo, quod Aureola virginum est speciale gaudium, et est de nunquam peccasse in tali, genere peccati, et semper innocentiam et puritatem carnis servasse ; sed nobilius est nunquam peccasse, et negatio offensae in praeteritum, quam aliquando peccasse et offendisse, et reconciliatum esse. Gaudent etiam virgines specialiter, quod nunquam peccaverunt illo genere peccati, ad quod homines ex corruptione carnis maxime proni sunt. Unde Aureola eorum est de negatione offensae praeteritae, quantum ad corruptionem carnis.
Dico ergo quantum ad istum articulum, quod Deus de potentia absoluta potest remittere peccatum originale non infundendo gratiam gratum facientem, quia, ut dictum est, non solum repugnat peccato originali gratia, sed etiam rectitudo et justitia naturalis: et ideo potest Deus de potentia absoluta peccatum originale per utrumque expellere, tam scilicet per gratiam quam per justitiam naturalem, sive sit rectitudo tantum, sive aliqua gratia superaddita.
Patet per hoc ad argumenta de alia opinione.
Ad primum, dico quod peccatum originale non remittitur, nisi anima fiat de immunda munda, et quod mutatio fiat in anima, sed non necessario ad gratiam gratum facientem, sed quod mutetur ad rectitudinem naturalem, licet posset mutari ad eam. Sed modo quando infunditur gratia ipsi animae, non fit mutatio ad rectitudinem naturalem et justitiam originalem, nisi virtualiter inquantum gratia virtualiter includit illam rectitudinem, quatenus in acceptatione divina supplet vicem eius, etc.
Ad secundum, dico quod gratia non opponitur peccato, ut habitus privationi formaliter, sed sicut causa meritoria causae demeritoriae, et non formaliter ; sed sic opponitur peccato originali justitia originalis vel rectitudo naturalis ; et ideo non expellitur peccatum originale formaliter, nisi per justitiam vel rectitudinem naturalem ; virtualiter autem et meritorie per gratiam, quatenus acceptatur a Deo pro eodem pro quo justitia originalis acceptaretur, si inesset.
Ad aliud, quando dicitur quod peccatum nullo alio modo tollitur, nec potest tolli nisi per gratiam, falsum est ; et cum probas quod illa inordinatio non tollitur aliter, dico quod non est verum, potest etiam tolli per justitiam originalem, sicut dictum est. Ad quartum, concedo quod quando peccatum dimittitur, offensa plaeatur et fit reconciliatio, sed per hoc quod dimitto alicui offensam, et reconcilior ei, ne velim ei malum, non propter hoc accepto eum ut amicum ; reconciliatur enim mihi ad pacem, ne velim ei malum, sed non reconciliatur mihi ad amicitiam, ut velim ei bonum. Potest enim aliquis reconciliari quantum ad pacis reformationem, ut non appetat ulterius vindicari de eo, licet non reconciliatur in amicitiam perfectam, ut velit sibi bene esse.
Ita in proposito, Deus remittendo peccatori suum peccatum, reconciliat eum sibi ad pacem, ut nolit amplius vindicari de eo, non tamen acceptat eum ut amicum et haeredem regni nisi per gratiam. Sed dices, si peccatum potest expelli sine gratia et charitate, et de peccatore fieri non peccator per justitiam originalem, ut tu dicis,- tunc nihil valerent argumenta, quae probant charitatem esse in anima, ut de injusto fiat justus, et de non accepto acceptus, et quod privatio non expellitur nisi per habitum, quae posita sunt lib. 1. dist. 17. de justificatione peccatoris et ratione meriti.
Respondeo, quod nullum medium ibi positum ad probandum charitatem inesse animae sumitur ex negatione aliqua, ut quod de inimico fiat non inimicus, vel de inreconciliato fiat non inreconciliatus, vel anima immunda fiat anima non immunda. Sed omnia media sumuntur ex aliqua.affirmatione ibi, ut quod de non amico fiat amicus, et de non filio regni fiat filius regni, et de non digno vita aeterna fiat dignus vita aeterna ; et ideo suppositis illis, quae ibi supponuntur, merito scilicet, et justificatione peccatorum, necessario sequitur gratiam esse in anima, ut medium positivum ad demonstrandum illos effectus positivos in anima, meritum scilicet, et justificationem, quae sunt in ea per gratiam. Nec fuit ibi probata gratia vel charitas ex effectibus privativis, ut non esse inimicus vel inreconciliatus, quia ad illos effectus in anima potest Deus se habere non positive, ut ad amicos vel filios regni, quibus vult bonum, sed privative, ut nolle malum eis, vel non velle se vindicare de eis.