Ulterius. Videtur quod totum universum sit magis assumptibile quam humana natura. Effectus enim universalis maxime causae universali assimilatur.
Sed universum est effectus universalis dei qui universalis causa est. Ergo universum deo magis assimilatur quam humana natura, quae est quidam particularis effectus: et ita est magis assumptibile.
Praeterea, per assumptionem consummatio totius universi est perfecta. Sed magis esset universum perfectum si omnes partes ejus essent assumptae.
Ergo universum est magis assumptibile.
Sed contra, ex hoc est aliquid assumptibile deo quod ad imaginem dei est. Sed non potest dici quod totum universum sit ad imaginem, nisi forte poneretur universum animatum anima rationali, sicut Platonici posuerunt, quod a fide alienum est.
Ergo universum non est assumptibile.