Ulterius. Videtur quod semper resurgat in majori. Gen. 1: factum est vespere et mane dies unus; Glossa: vespertina lux a qua quis cecidit, matutina in qua resurgit. Sed lux matutina est major quam vespertina. Ergo et gratia vel caritas in qua quis resurgit, illa quam prius habebat.
Praeterea, Rom. 5, 20: ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Sed ubi superabundat gratia, est ibi major caritas. Ergo etc..
Praeterea, peccatum vincit primam caritatem.
Vincitur autem a secunda. Ergo secunda caritas est fortior et major quam prima.
Sed contra, innocens non est minus aptus ad recipiendum gratiam quam peccator. Sed primam gratiam accipit innocens, secundam accipit peccator.
Ergo non oportet quod secunda sit major quam prima.