Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prudentia non habeat aliquam materiam specialem.
Quia quidam philosophus dicit, quod sub prudentia comprehenduntur physica, dialectica, rhetorica.
Sed nihil est in mundo quod ad aliquid istorum quatuor non reducatur: quia physica est de his quae sunt a natura, dialectica autem est de operibus rationis, politica de civilibus operibus.
Ergo prudentia non habet aliquam materiam determinatam.
Praeterea, secundum philosophum in 6 ethic., prudens est totaliter consiliativus.
Sed consilium est etiam in his quae ab artibus mechanicis fiunt. Ergo circa omnia illa est prudentia.
Praeterea, dicit philosophus in 6 ethic., quod prudentia est recta ratio agibilium. Sed agibilia sunt omnia quae ad alias virtutes pertinent.
Ergo non habet materiam distinctam ab aliis virtutibus.
Sed contra, omnis virtus in cujus definitione ponitur materia, habet specialem et determinatam materiam. Sed materia aliqua ponitur in definitione prudentiae: quia est recta ratio agibilium. Ergo habet materiam determinatam.
Praeterea, est virtus specialis. Ergo habet objectum speciale.