Ad primum sic proceditur. Videtur quod christus, secundum quod homo, sit deus. Philip. 2, 9: dedit illi nomen quod est super omne nomen.
Glossa: inquantum homo, assumpsit nomen dei non usurpative, sed vere. Sed nomen quod habet vere, vere dicitur de eo. Ergo vere dicitur quod christus, secundum quod homo, est deus.
Praeterea, christus est deus per gratiam unionis.
Sed gratia unionis non convenit ei nisi secundum quod est homo. Ergo est deus secundum quod homo.
Praeterea, christus, secundum quod homo, dimittit peccata, ut patet Matth. 9, 6: ut autem sciatis quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata. Sed hoc est tantum dei, ut dicitur Isaiae 43, 25: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Ergo secundum quod homo, est deus.
Sed contra, christus, secundum quod deus, fuit ab aeterno. Si igitur secundum quod homo, est deus; secundum quod homo, fuit ab aeterno: quod falsum est.
Praeterea, deus et homo significant naturas disparatas. Sed in talibus non potest unum eorum secundum alterum alicui convenire. Ergo christus non est deus secundum quod homo.