Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liber vitae sit quid creatum. Eccli. 24, 32: haec omnia liber vitae, Glossa: hoc liber est vetus et novum testamentum. Hoc autem est quid creatum. Ergo et liber vitae.
Praeterea, Apoc. 20, 12: alius liber est apertus, qui est vitae; Glossa: christus, qui tunc apparebit omnibus patens. Sed non apparebit omnibus nisi secundum humanam naturam.
Cum ergo humana natura in christo creata sit, videtur quod liber vitae sit quid creatum.
Praeterea, liber, inquantum in eo Scriptura fit, est receptivus extraneae impressionis. Sed res increata non suscipit peregrinam impressionem.
Ergo non est quid increatum, sed creatum.
Item, videtur quod sit proprium filii. Quia Psal. 39, 9: in capite libri scriptum est de me: Glossa: in patre, qui est caput nostrum. Sed illud in divinitate cujus caput est pater, est filius. Ergo liber vitae est filius.
Item, videtur quod spiritus sanctus. Quia spiritui sancto attribuitur vivificatio et in symbolo et joan. 6, 64: spiritus est qui vivificat. Ergo cum liber vitae ordinetur ad vitam, conveniet spiritui sancto vel proprie, vel per appropriationem.
Sed contra, Augustinus, 20 de Civit. Dei: liber vitae est praescientia dei, quae falli non potest. Sed praescientia est quid increatum essentiale et appropriabile filio. Ergo et liber vitae.