Ulterius. Videtur quod usus timoris servilis non sit bonus. Usus enim bonus est quo fit bonum, et bene. Sed secundum Augustinum super illud Rom. 8, non accepistis spiritum servitutis etc., in timore servili etiam si aliquid fiat bonum, non tamen bene. Ergo usus ejus est malus.
Praeterea, omnis actus timoris ex aliquo amore procedit. Sed actus timoris servilis non procedit ex amore caritatis. Ergo procedit ex amore libidinoso: ergo est malus.
Praeterea, una circumstantia indebita facit totum actum malum. Sed actus timoris servilis videtur esse serviliter timere, quae est circumstantia turpis. Ergo usus timoris servilis est malus.
Sed contra, cujus usus malus est, ipsum etiam malum est: quia non potest arbor bona fructus malos facere; Matth. 7, 7. Sed timor servilis est bonum, cum sit a deo. Ergo usus ejus bonus est.
Praeterea, usus timoris servilis est abstinere a peccato, et ad sapientiam introducere. Hoc autem est bonum. Ergo usus servilis timoris est bonus.