Ad primum sic proceditur. Videtur, quod non debuerit aliquem sexum accipere. Quia ipsum corpus christi verum praesignat corpus mysticum.
Sed in corpore mystico, quod est ecclesia, non est differentia sexuum: quia, sicut dicit apostolus Galat. 3, 28, in christo non est masculus neque femina. Ergo nec ipse sexum assumere debuit.
Praeterea, sexus ordinatur ad generationem carnalem. Sed christus non venerat ut esset principium humani generis per generationem carnalem, sed spiritualem. Ergo sexum sumere non debuit.
Praeterea, spiritus creatus indifferenter se habet ad utrumque sexum. Sed plus distat spiritus increatus a differentia sexuum quam spiritus creatus.
Ergo ipse deus se habet indifferenter ad utrumque sexum. Ergo vel utrumque assumere debuit, vel neutrum.
Sed contra, christus debuit fratribus assimilari quantum ad naturalia, ut dicitur Hebr. 2. Sed sexus est de naturalibus hominis. Ergo debuit sexum assumere.
Praeterea, quod est inassumptibile, est incurabile, ut dicit Damascenus.
Sed sexus praecipue curatione indigebat, in quo maxime peccatum originale regnat. Ergo debuit assumere sexum.