Utrum filius dei assumpserit hominem.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius dei assumpserit hominem. Psalm. 44, 5: beatus quem elegisti et assumpsisti; et loquitur de christo homine. Ergo homo est assumptus.
Praeterea, si filius dei est homo, aut homo quem assumpsit, aut homo quem non assumpsit.
Si homo quem non assumpsit, ergo non magis potest dici homo qui est jesus, quam homo qui est Petrus. Si autem homo quem assumpsit, ergo assumpsit hominem.
Praeterea, filius dei assumpsit animam et corpus unita: quia corpus non unitum animae est corpus inanimatum, quod non est assumptibile, ut in 2 dist., quaest. 2, art. 1, dictum est. Unio autem illa non est minoris efficaciae in homine christo quam in aliis hominibus. Sed in aliis hominibus facit non solum humanitatem, sed etiam hominem.
Ergo in christo facit hominem.
Praeterea, in christo non est nisi assumens et assumptum. Sed non habet quod sit homo ex parte assumentis: quia sic ab aeterno fuisset homo.
Ergo habet ex parte assumpti; ergo homo est assumptus.
Praeterea, secundum Damascenum, christus assumpsit quidquid in nostra natura plantavit. Sed id quod unitum est ex corpore et anima, facit hominem, cum fit de naturalibus, quae dei verbum in nostra natura plantavit. Hoc ergo assumpsit hominem; quia posita causa sufficienti ponitur effectus.
Sed contra, assumens non est assumptum. Sed deus est homo. Ergo non assumpsit hominem.
Praeterea, si assumpsit hominem, constat quod non assumpsit hominem universalem. Ergo assumpsit hunc hominem. Sed hic homo est persona.
Ergo assumpsit personam; quod falsum est: ergo et primum.
Respondeo dicendum, quod id quod assumitur, secundum intellectum praecedit unionem.
Si ergo dicatur homo assumptus, oportet quod intelligatur homo antequam intelligatur assumptus.
Homo autem particularis (quia universalem non assumpsit, cum non habeat esse in rerum natura), est quid subsistens, habens esse completum. Quod autem habet esse completum in quo subsistit, non potest uniri alteri nisi tribus modis: vel accidentaliter, ut tunica homini; et hunc modum unionis ponit tertia opinio: vel per modum aggregationis, sicut lapis lapidi in acervo: vel aliquo accidente, sicut homo unitur deo per amorem vel gratiam; et neutra harum est unio simpliciter, sed secundum quid: quarum primam posuit dioscorus, alteram Nestorius haeretici, ut dicit Damascenus, 3 cap., 3 libri. Unde nullo modo concedendum est, quod homo sit assumptus. Sciendum tamen, quod prima opinio nullum praedictorum modorum unionis ponebat, unde non est haeretica; sed ponebat, quod erat facta unio secundum hoc quod persona verbi incepit esse illa substantia: quod quidem non est intelligibile, ut duorum unum fiat alterum, nisi per conversionem unius ad alterum; immo impossibile est, ut prius dictum est; et ideo non sustinetur.
Ad primum ergo dicendum, quod omnes auctoritates quae dicunt hominem assumptum, exponi debent, ut ponatur concretum pro abstracto, idest homo pro humana natura.
Ad secundum dicendum, quod christus est homo, non quem assumpsit, sed cujus humanam naturam assumpsit.
Ad tertium dicendum, quod non est propter inefficaciam unionis animae ad corpus quod eorum conjunctio, secundum quod praeintelligitur unioni ad divinam personam, non facit hominem, sed humanam naturam in christo; sed est ex hoc quod non fuerunt, ut conjuncta per se subsisterent, sed ut divina persona in eis subsisteret.
Ad quartum dicendum, quod homo significat humanam naturam, et supponit pro supposito subsistente in natura illa: quorum unum est ex parte assumpti, alterum ex parte assumentis.
Ad quintum dicendum, quod hoc quod facit conjunctum ex anima et corpore esse hominem, non est praeter animam et corpus et unionem, aliquid positive; sed ex hoc ipso quod ipsum compositum ex anima et corpore non adjungitur alteri subsistenti in natura composita, sequitur quod conjunctum sit homo. Unde si christus humanam naturam quam assumpsit deponeret, ex hoc ipso esset homo illud conjunctum ex duabus substantiis.