DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Item, sermo fratris Bonaventurae Parisius.
Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus, Ioannis decimotertio .
In verbis his commendatur beatus Ioannes in comparatione ad Christum dupliciter: sub ratione amici, quia praedilectus a Christo amico: sub ratione magistri, quia praeelectus a Christo magistro. Primum, ibi: Recumbens erat in sinu Iesu, quod fuit signum dilectionis praecipuae; secundum, ibi: unus ex discipulis eius, quem diligebat Iesus, quod est signum gratificationis expressae.
I. Circa primum nota, quod colligimus beatum Ioannem dilectum a Christo ex quatuor, scilicet ex exhibitione familiaris contubernii et solatii: quam dilectionem Christi et Ioannis ostendit fuisse iucundam: Canticorum ultimo : Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ?
Ex commissione singularis thesauri: quam dilectionem Christi et Ioannis ostendit fuisse sinceram: Ioannis decimo nono: Cum vidisset Iesus Matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit Matri suae: Mulier, ecce, filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce, mater tua.
Ex apertione spiritualis mysterii: quam dilectionem Christi et Ioannis ostendit fuisse veram; Ioannis vigesimo primo: Dixit discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est.
Ex custoditione sempiternalis patrocinii: quam dilectionem Christi et Ioannis ostendit fuisse perpetuam: Sapientiae quarto : Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est etc.
Per primum sibi Evangelii fluenta influxit; per secundum Matrem dilectam sibi commisit: per tertium Apocalypsim ei revelavit: per quartum non permisit, eum supplicio mori.
II. Circa secundum nota, quod beatum Ioannem ostenderunt praecipuum et verum discipulum Christi quatuor, scilicet sollicita amotio impedimentorum salutis: Lucae decimo quarto : Omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.
Fervida dilectio condiscipulorum fraternitatis; Ioannis decimo tertio: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Perfecta observatio mandatorum Divinitatis: Ioannis octavo: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis.
Sedula praedicatio documentorum veritatis ; Ioannis decimo quinto : In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli.