REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Asserit efficaciam Sacramentorum in eo esse, quod signatum, id est, gratia, semper concomitetur illa, nisi ponatur obex. Causam autem principalem efficaciae esse divinam voluntatem, quae non determinatur per aliud a se, cum ipsa sit omnium prima. Quod vero instituerit haec signa, docet asserens testimonia Scripturae de singulis Fere Sacramentis, quando fuerunt instituta. De quo latius agetur agendo de singulis seorsim.
Respondeo, efficacia Sacramenti est, quod ipsum Sacramentum inseparabiliter quantum est ex se, semper sequatur et concomitetur signatum quod signat. Ab eodem ergo Sacramentum quod est signum, habet suam efficientiam, a quo habet, quod ipsum inseparabiliter concomitetur effectus invisibilis, qui est signatum ejus ; sed quod hujusmodi signatum inseparabiliter concomitetur aliquod signum, contingit dupliciter : Uno modo, quod sit ab eo ut a causa principali; alio modo, quod sit ab eo, ut a causa meritoria. Primo modo sola voluntas divina est causa invisibilis effectus, quam signat Sacramentum, et ipsum concomitatur.
Probatio primi est, quia sola voluntas divina potest ex seipsa virtute activa libera determinari ad causandum aliquem effectum sibi proprium, aliter non esset causa prima, si ab aliqua alia determinaretur, quod est contra Augustinum lib. 3. de Trinit. cap. 6. Gratia, vel signatum invisibile, quod inseparabiliter concomitatur Sacramentum, est primus effectus voluntatis divinae, quia libere et contingenter eam communicat ; ergo voluntas ejus est principalis causa et prima effectus invisibilis Sacramenti, et per consequens Sacramentum requirens voluntatem divinam ad causandum effectum invisibilem, quem designat, requirit eam ut causam principalem ejus primam et immediatam.
Item, Deus non assistit alicui, ut causa mediata et necessaria, ad creandum aliquam formam in disposito, mediante qua forma causet, forma causante ipsum, nisi vel sit ordo necessarius inter illas formas, vel inter dispositionem in disposito, et formam inducendam per eam ; sed in proposito non est talis ordo necessarius, prolatio enim verbo rum cum intinctione corporis in aqua, non est causa necessaria, nec dispositio absolute necessaria ad inductionem gratiae ; patet, quia sunt signum gratiae ex institutione, et non naturale, quia fictus recipiens ipsum non habet gratiam. Deus ergo est causa immediata talis effectus Sacramenti per assistentiam suam Sacramento, cui disposuit semper assistere, et gratiam conferre, nisi propter indispositionem susceptivi impediretur de congruo, et ita sola voluntas est prima causa, et principalis hujus effectus invisibilis.
Sed qualiter assistit Sacramentaliter ad causandum talem effectum invisibilem, scilicet gratiam ?
Respondeo, et dico quod Deus ex eadem ordinatione, qua instituit sacramenta ut signa efficientia, et vera respectu gratiae, quam designant, ex eadem assistit ad immediate causandum illam, ne hujusmodi signa ab eo instituta, sint falsa.
Unde, sicut omnia Sacramenta voluntate ejus sunt immediate instituta, ita voluntate ejus habent efficientiam suam et gratiam, quam signant, et hoc immediate, et etiam eadem pactione qua illa instituit.
Et ut singula declarentur in singulis, patet inductive quod omnia Sacramenta sunt immediate a Deo instituta.
De Baptismo autem certum est quod sit immediate ab eo institutus, licet nesciatur a nobis tempus, quo ipsum instituit. Unde dicunt aliqui quod Joan. 3. quando Dominus dixit Nicodemo, nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. Sed Nicodemus fuit tunc privata persona, et non praeco legis ; nec fuit discipulus ejus tunc temporis, quando illa verba fuerunt sibi dicta. Nec etiam tunc institutus est primo, quando dixit post resurrectionem Matth. ultimo: Ite, etc. baptizantes eos, etc. quia ante passionem discipuli multos baptizaverunt. Patet Matth. x. 5. quando dixit eis, in viam Gentium ne abieritis, sed ad solos filios Israel. Post passionem autem non erat hoc Sacramentum primo institutum, sed publice praedicatum et promulgatum esse, et cadere sub praecepto, quo erat promulgatum. Licet ergo nesciatur a nobis certum tempus primae impositionis, sive institutionis ejus, certum est tamen quod ab ipso Christo immediate fuit institutum ; et verisimile est quod tunc, quando vocans discipulos, Luc. 10. misit eos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus, et dedit eis potestatem curandi infirmos, et praedicandi, et daemones effugandi; et verisimile est quod sicut tunc dedit eis potestatem praedicandi, sanandi, et daemones expellendi, ita et baptizandi.
De Sacramento Eucharistiae certum est quod immediate fuit ab eo institutum, cum dixit in Caena Matth. 26. Hoc facite in meam commemorationem, et id praedicavit primo Joan. 6. quando dixit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, et, nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, etc. propter quod multi abierunt retrorsum, ut patet in Joanne.
De confirmatione dicitur quod instituebatur quando insufflavit in discipulos suos, dicens : Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. Joann. 20. Credo tamen melius quod fuit institutum in Pentecoste, quando misso eis Spiritu sancto ex caelo, locuti sunt diversis linguis ; patet ex similitudine effectus, quia quando alios confirmabant Apostoli per impositionem manuum, statim dabatur confirmatis Spiritus sanctus, et loquebantur variis linguis. Unde Joan. 20. dixit, sedete hic donec impleamini Spiritu sancto ex alto. Quod ergo prius insufflavit in eis, hoc fuit signum, quod postea erat eis daturus in Pentecoste, quando daret Spiritum sanctum, et confirmaret eos.
De Paenitentia videtur dubium, a quo instituebatur primo. Et dicitur quod a Beato Jacobo, cujus institutio secundum eos accipitur ab illo verbo, Jacob. 5. Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. Sed istud non credo esse verum, quia non magis instituebatur per unum verbum Jacobi, quam per aliud ; sed non instituit Sacramentum Paenitentiae quando dixit, orate pro invicem ut salvemini. Certum est ergo nec per illa, confitemini alterutrum peccata vestra, quia qua ratione institueretur Sacramentum per haec verba, eadem ratione et per sequentia, ut orate pro invicem ut salvemini.
Item, absolvere paenitentem a peccatis solummodo competit sacerdoti ex officio ; sed cum dicit confitemini, etc. specificat sacerdotes, quibus incumbit potestas a peccatis absolvendi sacramentaliter, magis quam laicos ; sed indifferenter hortatur omnes ad confessionem faciendam de peccatis ; non ergo insiliuit in illis verbis Sacramentum Paenitentiae.
Item, non potuit Jacobus pepigisse foedus cum Ecclesia, ut quandocumque fieret confessio mutua, quod Deus daret gratiam, et remitteret culpam ; hoc enim est voluntatis divinae, quae sicut sola dat gratiam, ita ipsa sola statuit ad placitum, et potest statuere quibus et quando debuit conferre gratiam.
Dico ergo quod Christus immediate instituit Sacramentum Paenitentiae, non tamen quando dixit Petro, Matth. 16. Tibi dabo claves regni caelorum, quia omne Sacramentum est causa efficiens et demonstrativum pro praesenti ; hoc autem dixit Petro tanquam prognosticando de futuro ; sed quando insufflavit in eos Joan. 20. dicens : Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, arbitrando scilicet per modum Judicis instrumentalis, et non principalis, remittuntur eis, et quorum retinueritis, etc. Unde sicut non dedit eis potestatem Dei ad creandum, vel gratiam conferendum principaliter, sed instrumentaliter, etiam per modum arbitrii, et Deus acceptando arbitrium eorum de peccatis, dimitteret peccata principaliter, et conferret gratiam, ac si dixisset: ego absolvam, sitis vos fideles arbitri de paenitentia et peccatis. Et quia nullus potest arbitrari de peccato, quod est sibi omnino incognitum, ideo dedit auctoritatem et potestatem cognoscendi peccata subditorum, ac per hoc voluit subditos eis confiteri, ut omne illud esset principaliter absolutum et ligatum in caelo ab eo, quod eorum arbitrio esset solutum vel ligatum in terris.
Sacramentum etiam Ordinis, ut sacerdotium, fuit institutum a Christo immediate quantum ad duos ejus actus principales, et quantum ad potestatem consecrandi corpus suum verum, cujus potestatem dedit eis in caena, ubi fecit eos sacerdotes, cum dixit: Hoc facite, etc. et quantum ad actum faciendi corpus suum mysticum revocando peccatores per paenitentiam ad Ecclesiam, quae est corpus ejus mysticum, Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, etc. Absolvere enim peccatorem a peccatis per modum arbitrii, et conficere corpus Christi verum, sunt duo actus sacerdotis principales. Ordinem etiam Diaconatus instituit, quando missi sunt septuaginta discipuli ad praedicandum populo verbum Dei, quia officium Diaconatus est populo praedicare verbum Dei, sicut et Daemones expellere per verba sancta ; tunc ergo ordinem Diaconatus instituit, quando potestatem praedicandi dedit eis.
Item, Matth. 10. instituit alios Ordines, ut Subdiaconatum, etc.
Sacramentum etiam Matrimonii instituit per se tempore legis naturae in Genes. 2. propter hanc quidem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, dicit Adam, ut minister pronuntiando illa verba, quae significarent istam conjunctionem esse inseparabilem ; Deus autem illud principaliter instituit. Unde allegat id Matth. 19. Quos Deus conjunxit, homo non separet, nisi propter causas separationis, quas ipse ordinavit, et ideo illud non de novo instituit, sed illud approbavit, et ad rectitudinem reduxit, sicut patet Matth. 19. Dispensat enim et in lege de bigamia et libello repudii, propter quod hic homo posset dimittere uxorem ; Christus autem confirmando et statuendo et reformando legem, noluit propter hoc dimitti uxorem, sed non propter causam aliquam, nisi propter adulterium.
De extrema Unctione dicitur quod eam instituit Deus Jacobi ultimo : Infirmatur quis in vobis, inducat sacerdotem, etc. Sed istud non credo esse verum, quia statim post illa verba subditur, et dimittentur ei peccata. Non credo autem quod beatus Jacobus auderet propria auctoritate instituere pactum cum Ecclesia, quod quicumque sic ungeretur, quod dimitterentur sibi peccata sua, sed ego dico Christum immediate illud Sacramentum instituisse, sicut et alia ; dicitur enim Marci 6. discipulos ejus unxisse infirmos oleo sancto, quod verisimile est fecisse ex praecepto ejus, et ideo Jacobus Sacramentum extremae unctionis non instituit, sed illud institutum a Christo promulgavit ; multa enim docuit per Spiritum sanctum, et tradidit Apostolis, quae ipsi ut praecones et ministri nuntiarent, et isto modo posset dici omnia Sacramenta esse ab eis, quia omnia fuerunt ab eis praedicata, et populo denuntiata.
Eodem modo est dicendum de Sacramentis veteris legis, quae gratiam conferebant, et peccata laxabant, quod a Deo solum instituebantur principaliter, sed denuntiata Patribus et Prophetis locutione exteriori vel interiori, et per revelationem, quod talia signa essent sibi accepta ad assistendum eis ad gratiam conferendam, et peccata dimittenda ; sic ergo patet primum, quod Sacramenta sunt a sola voluntate divina instituta principaliter, et quod ex eadem ordinatione, qua ea instituit, eadem eis assistit ad conferendum gratiam quam designant.