REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Passio Christi fuit causa meritoria efficaciae Sacramentorum, quia oblata fuit pro remedio omnium, et explicat optime quomodo in hoc concurrunt misericordia et justitia. Pro hoc sunt Trid. sess. I. can. I. et Florent in decret. Eugen. cum definiunt omnia remedia salutis nostrae esse praemia operum Christi. Vide in Oxon. Scholium hic, num. 6.
Sed quantum ad causam meritoriam efficientiae Sacramentorum respectu gratiae, dico quod passio Christi est causa praevisa vel exhibita, ita quod in nulla lege habuerunt aliqua Sacramenta efficaciam meritorie, nisi a passione Christi praecredita, vel praevisa, vel ut jam credita fuisse exhibita. Hoc probatur dupliciter : Obsequium quanto offertur a magis dilecto, tanto est magis graium et acceptatum, et hoc pro illo pro quo offert, et ad finem illum ad quem offert. Christus fuit maxime carus et dilectus a tota Trinitate, quia dedit ei Deus gratiam, et non ad mensuram aliorum Sanctorum ; Christus etiam voluit obsequium maxime gratum offerre Deo Patri, quia se ipsum hostiam immolandam pro nobis, et noluit hoc obsequium offerre pro se, quia non indiguit, sed pro electis et praedestinatis, qui nati ut filii irae ex massa peccati, non poterant propriis obsequiis ad finem praedestinationis attingere ; decrevit enim Deus a tempore praevaricationis primi hominis, ex quo genus humanum habuit initium, ut nunquam remitteret alicui offensam, vel aliquem acciperet in amicitiam, quousque amicus merito, vel obsequio amplius placaretur, quam offendebatur ex dilecto et demerito ; tale fuit obsequium Christi morientis pro electis ; ergo a passione ejus praevisa vel exhibita, habuerunt Sacramenta nostra efficientiam respectu gratiae, ut a causa meritoria.
Et sic patet quomodo in Patre aeterno concurrunt misericordia et justitia, quia universae viae ejus misericordia et veritas, justitia nobis remittendo offensam, et acceptando ad gloriam ; misericordia in remittendo offensam sine proprio merito, et obsequio per obsequium gratissimum filii sui, qui pro illa offensa solus potest satisfacere misericorditer, factus obediens usque ad mortem. Justitia et veritas, quia justum est obsequium filii Dei dilectissimi excedens offensam, et dignum magis grate acceptari, quam illa displicuit, et ideo illam per illud remitti. Justum est etiam quod creatura, quae potest perducere electos ad finem praedestinationis eorum, quod eos perducat, maxime si nullus alius hoc potest facere, aliter non videtur illa creatura perfecte obedire Deo ordinanti electos ad illum finem ; Christus hoc potuit ; ergo justum fuit aliquo modo se ipsum offerre pro nobis suo Patri hostiam immaculatam, ut nos perduceret ad finem beatitudinis, ad quam ordinati eramus, antequam primus pater noster peccasset, maxime cum non possemus per alicujus alterius obsequium Patri conformari.
Ex his infero, quod obsequium Christi jam exhibitum meruit nobis, et acceptabatur in majus bonum tam nobis quam illis, quibus fuit praevisum, et promittebatur exhibendum. Rex enim praevidens servitium alicujus esse gratum pro delicto alicujus, remittit delictum, sed non dat donum, vel non acceptat illum ad amicitiam perfectam, quousque debitum obsequium persolvatur. Passio autem fuit obsequium exhibitum valde carum Deo, et nos per fidem, sic eam exhibitam offerentes, majus bonum, quia majorem gratiam accipimus per Sacramenta novae legis habentis efficientiam ex ea, quam antiqui Patres, quia tantum eam offerebant per fidem, ut praevisam exhibendam, per Sacramenta veteris legis. Et ex hoc patet quod praemissum est in priori quaestione, quod in Circumcisione dabatur minor gratia quam in Baptismo. Et licet Sacramenta legalia dabant gratiam virtute passionis Christi praevisae, ut exhibendae, non tamen aperiebant januam, sicut Sacramenta novae legis, quia obsequium gratum et pretium redemptionis non erat adhuc solutum et exhibitum.
Ad primam rationem, dico quod passio Christi, licet semper non fuerit in re exhibita, fuit tamen semper in scientia et acceptatione divina, et sic habuit rationem meritoriae causae, magis tamen meruit nobis, quibus exhibita est, quam illis quibus fuit adhuc exhibenda.
Ad aliud, patet per jam dicta, quia utroque modo est causa meritoria, licet diversimode, quia ut praevisa non est causa meritoria tantae gratiae, sicut jam facta. Et cum probas, quia non ut jam exhibita est causa meritoria in omnibus Sacramentis, ut patet de Eucharistia et Baptismo, quia haec duo Sacramenta erant instituta ante mortem Christi, dico quod Christus a principio nativitatis suae uno modo potest dici exhibere pretium et obsequium pro peccatis nostris, quia assumpsit passiones humanae naturae sibi extraneas, et multas paenalitates sustinuit, et ita a principio nativitatis suae passionem suam actualiter Deo obtulit, et sic habuerunt Baptismus et Eucharistia virtutem a passione Christi, ut aliquo modo exhibita. Concedo tamen consequenter quod virtute Sacramenti non habuerunt tantam efficaciam ante passionem Christi, sicut post, nec Apostoli baptizati ante passionem Christi exhibitam tantum receperunt de gratia virtute Sacramenti, sicut modo baptizati, licet plus habuerunt de gratia per modum meriti, et ex opere operante.
Alio modo potest dici, quod licet Sacramenta fuerunt instituta ante passionem Christi, non tamen pro illo tempore, sed pro tempore sequente passionem Christi, et ideo pro tunc habuerunt efficaciam ante passionem Christi, ut illis post passionem Christi Christiani Deo reconciliarentur, et eis daretur gratia, quam signant ; unde aliudtempuserat in quo fuerunt instituta, et pro quo fuerunt instituta et promulgata.
Ad tertium dico quod passio Christi est causa meritoria gratiae, non sibi, quia a principio gratiam ha buit summam, et fuit in termino gratiae, sed meritoria gratiae nobis. Et quando dicitur quod gratia non gratis datur, si meritis redditur, dico quod verum est, si meritis accipientis redditur. Non autem redditur meritis nostris, qui eam accipimus, sed meritis Christi, qui eam meretur nobis.
Sed quomodo potest aliquis mereri alii, et non sibi ipsi ? Dico quod si ille qui meretur alteri, sit in termino gratiae, cujusmodi fuit Christus, bene potest mereri alteri et non sibi ipsi. Exemplum hujus est: Si aliquis diligeret aliquem, quantum potest ipsum diligere, et sit impossibile magis diligi ab eo, si alius serviat sibi, et offerat sibi obsequium aliquod gratum pro alio, diligens illud gratissime acceptat, et magis quam offensam alterius pro quo offert, pensat, et tamen non plus diligit eum propter illud obsequium gratum, quia dilexit eum in summo. Isto modo est de Christo offerente suo Patri, a quo in summo diligitur, se ipsum in mortem ad offensam nostram redimendam ; et ideo ex justitia quadam remisit nobis offensam, et non fuit mera gratia justificatio peccatoris, quia non est mera gratia in universo, nisi Incarnatio, quin aliquibus meritis reddatur, quibus redditur.
Ad ultimum, dico quod Sacramenta dicuntur fluxisse ex vulnere laterali corporis Christi, non propter principalem meriti rationem ex isto vulnere, quia fuit mortuus quando illud vulnus sibi infligebatur, sed propter majorem similitudinem eorum, quae fluxerunt de illo vulnere,
scilicet sanguis et aqua, ad ea quae concurrunt in Sacramento Eucharistiae, quod est Sacramentum principale, licet non magis necessarium, et ita dicuntur omnia fluxisse ab illo vulnere, quia quae fluxerunt ab illo vulnere, fuerunt similiora Sacramentis.