REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Quae sit definitio et essentia Baptismi ?
Hugo de S. Victor. lib. 2. de Sacram. p. 6. c. 2. Alens. 4. p. q. 11. m . 2. D. Thom. 3. p . q . 66. art. 7. (ubi Suarez et Vasquez) et Me q. i. D. Bonav. art. i. q. i. et 2. Richard. a. i. q. 3. Scot. inOxon. quaest, i.
Circa distinctionem tertiam quaeritur primo de quidditate Baptismi, utrum sit ablutio exterior corporis facta in aqua a Sacerdote, cum hac forma verborum: Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
Arguitur quod non, quia pars non praedicatur de toto ;ablutio exterior est pars baptismatis ; ergo, etc. Minor patet secundum Augustinum super Joannem Homil. 8. Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum ; ergo tam verbum quam aqua concurrunt ad ablutionem corporis exteriorem.
Contra Magister in littera.