REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum haec sit praecise forma hujus Sacramenti : Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ?.
Alens. 4. p . q. 13. m. 3. per quatuor artic. D. Bonav. hic a . 2. per totum. Richard. art. 2. q. 3. D. Thom. q. 2. et 3. p . q. 66. a . 5. ubi Suar. disp. 21. Scot. inOxon. hic.
Arguitur quod non, forma est in materia ejus, cujus est forma ; sed ista verba non sunt in aqua, nec in ablutione facta in aqua ; ergo, etc.
Item, si haec propositio, ego te baptizo innomine Patris, etc. sit forma hujus Sacramenti, aut ergo est propositio vera, aut est propositio falsa; non inquantum est propositio falsa, quia tunc non esset Sacramentum veritatis, quod est impossibile ; nec inquantum vera, quia non est forma posterior eo cujus est forma, sed prior, 7. Metaph. text. 7. Sed veritas istius propositionis ego te baptizo, etc. est posterior prolatione verborum istorum, quia ante finem verborum non incipit quis Sacramentum, nec minister dat, et est posterior ipso Sacramento, quia signat Baptismum dari, et per consequens ab illo habet suam virtutem et veritatem, quia propositio est vera ab esse rei, quia ex eo quod res est, vel non est, etc. in Praedicamentis; ergo veritas ejus sequitur Baptismum, quem signat conferri.
Item, per verbum primae personae datur intelligi persona determinata, quia demonstratur persona, ut vult Priscianus ; ergo superfluit hoc pronomen ego. Hoc confirmatur per Bernardum Glossatorem in cap.si quis,de Baptism et ejus effectu, qui probat quod non est necesse ad veritatem hujus Sacramenti exprimere hoc pronomen ego.
Item, Graeci vere baptizant, et baptizati ab eis quando veniunt ad nos non rebaptizantur ; non autem servant nostram formam, sed hanc, baptizetur servus Christi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
Item, vanum est dirigere sermonem ad non intelligentem ; igitur non oportet dicere te.
Item, de consecr. dist. 4. c. quodam, dicitur : Si Judaeus baptizavit
in nomine Trinitatis, vel Christi, sufficit.
Item, Ambros. lib. 1. de Spiritu sancto, sufficit unam personam exprimere, dum alia pie intelligatur.
Item, extra de consecr. dist. 4. Retulerunt: Si dicatur in nomine Patris, baptizatur.
Item, August. 5. de Trinit. cap. 7. Idem est patrem esse, et genitorem ; igitur sufficit dicere in nomine genitoris.
Contra extra de Baptismo et ejus effectu c. 1. Si quis puerum ier immerserit, et hanc formam verborum non tenuerit, ego te baptizo in nomine Patris, etc. nihil fit.