REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictam pro bac littera : Forma informans hujus Sacramenti est relatio rationis, cujus fundamentum et materia, complectitur ablutionem, aquam, verba, Ministrum. Secundum : Verba illa sunt forma, id est, pars actualior fundamenti formae informantis Tertium : Haec forma est observanda sub paena peccati in ministro ordinario, quia hunc non excusat ignorantia, qua aliquis alius in necessitate baptizans excusari posset. Quartum : Quadrupliciter contingit mutari formam verborum secundum substantiam, quantitatem, qualitatem, ubi, et explicat clare, quomodo.
Ad quaestionem dico quod possumus loqui de forma alicujus proprie, vel appropriate. Si proprie, sic dico quod uniuscujusque forma est illud a quo essentialiter et formaliter est id, quod est, ut aliquis est albus per albedinem ; et isto modo dico quod forma Baptismi si propria est, quod sit quaedam relatio rationis, ut signum efficax veraciter demonstrans et signans ablutionem animae a peccato, tanquam suum proprium correlativum et signatum ; quae relatio rationis, vel quod signum, est in omnibus praedictis, in aqua, in verbis, etc. sicut in suo fundamento, ita quod illa quatuor, aqua, verbum, suscipiens et minister, quasi integrant, isto modo loquendo de forma, unius fundamenti rationem, quia aliquo istorum amoto non manet Sacramentum, nec ista relatio rationis, quae est signum ad placitum, et non ex natura rei, et ideo sic ex institutione refertur ad signatum et effectum, quem designat ; et isto modo haec relatio est proprie forma hujus Sacramenti, et non verba plusquam aqua, quia utrumque se tenet ex parte fundamenti istius relationis.
Verumtamen quando plura concurrunt ad constitutionem alicujus effectus unius, ut visibile et audibile, comparando illa ad invicem, unum est principale, et aliud minus principale, quia non possunt esse sine omni ordine in illo tertio, et ex aequo, sicut patet in omnibus compositionibus ordinatis ad aliquod ad tertium ; hujusmodi sunt in Baptismo aqua et verbum; ergo alterum est principalius in signando. Hoc autem principalius est verbum, quia secundum Augustinum 2. de doctrina Christiana, cap. 1. Verba obtinuerunt principatum ad signandum inter omnia signa ad placitum ; quidquid autem signat ex institutione, tantum est ; ergo, etc. Nunc autem videmus quod in compositis vere ex materia et forma, forma dicitur principalior pars compositi, quia dat esse sibi principaliter ; ergo cum verbum sit principalius ipsa aqua, et principaliter concurrat ad ablutionem interiorem, et constitutionem fundamenti hujus signi quam aqua, ideo appropriate loquendo respectu istius verba possunt dici forma hujus Sacramenti, sicut in aliis principalior pars compositi est forma alterius partis, et ita verbum non proprie, sed appropriate dicitur forma hujus Sacramenti,
Sed isto modo loquendo de forma, suntne verba praedicta praecisa forma Baptismi ? Respondeo et dico quod aliud est requiri necessario, et aliud de necessitate. Ex parte Sacramenti in se aliquid necessario requiritur,et ex parte ministrantis Sacramentum. Si autem omittatur aliquid, quod est necessarium ex parte Sacramenti in se, evacuatur virtus ex parte ministri, quia nihil facit, sed non e converso. Si enim minister omittat aliquod necessarium, quantum est ex parte ministri, et sibi incumbit ex officio, peccat mortaliter, omittendo illud, sed non propter hoc destruitur Sacramentum, quantum est ex parte sui. Satis hoc patebit inferius.
Dico ergo quod haec est praecisa forma, ego te baptizo, etc. in Sacramento Baptismi. Considerando autem necessitatem ex parte ministri, qui tenetur ex officio scire formam baptizandi traditam in Canone, dico quod praetermittendo vel mutando, non secundum essentialia istam formam, vere dat Sacramentum, sed tamen peccat mortaliter.
Nec excusat ignorantia, quia tenetur hoc scire ex officio, et ideo ignorantes illam formam in Ecclesia Latina, expellendi sunt de Ecclesia, quia si caecus caecum ducat, ambo in foveam cadunt. Vetula autem, vel laicus, quibus non incumbit ex officio,sed tantum in articulo necessitatis, non peccant mortaliter, etiamsi non observant istam formam omnino, dum tamen recte faciant secundum intentionem Ecclesiae, quia non tenentur scire istam formam, sed vere dant Sacramentum. Quae autem mutatio verborum posset stare cum veritate Sacramenti, et quae non, dicetur postea. Dico ergo quod haec est praecisa forma tenenda de necessitate ex parte baptizantis, cui non licet aliquam variationem vel mutationem facere circa eam ; quod si fecerit, peccat mortaliter, manente tamen Sacramento, cum aliqua mutatione facta circa eam, quantum estex parte ejus.
Sed estne alia praecisa forma verborum necessaria quantum est ex parte Sacramenti ? Respondeo quod sicut contingit fieri motum vel mutationem in rebus secundum substantiam, secundum quantitatem, secundum qualitatem, et secundum ubi, 5. Physic. text. 7.9. et 18. ita in proposito potest intelligi fieri mutatio vel variatio verborum secundum substantiam, ut si alia verba ponantur pro istis, ut si dicatur, ego balneo te in nomine Apostolorum Joannis et Petri, vel secundum quantitatem subtrahendo aliquid, ut nomen alicujus personae Trinitatis, vel addendo aliquid , vel secundum qualitatem corrumpendo, vel proferendo incongrue ista verba, vel syncopando, vel secundum ubi, scilicet transponendo verba, vel aliquid interponendo.
Verborum autem omnium istorum, quae continent formam Sacramenti, ego baptizo te, etc. non est aequalis necessitas, quia quorumdam verborum forma est necessaria requisita ad necessitatem Sacramenti, ut in se, ut haec pars, quae invocat omnes personas Trinitatis in nomine Patris, etc. quia per illas particulas exprimitur principaliter baptizans, a quo est immediate collatio gratiae, et ablutio interior, quae est effectus Sacramenti. Sed in verbis exprimentibus ministrum, non est tanta necessitas, quia non est de necessitate Sacramenti in se, ut hoc pronomen demonstrans personam baptizantem, scilicet ego, exprimatur ; pertinet tamen ad necessitatem Sacramenti expressio tam actus quam suscipientis actum, ut tam hujus verbi baptizo, quam hujus pronominis te, secundae personae, non ita persona baptizantis. Salvator enim Matth. ultimo, exprimens omnia necessaria, et instituens illud, non expressit baptizantis personam, expressit tamen tam actum in se, quam personam suscipientem, euntes, etc. baptizantes eos in nomine Patris et Filii, etc. Graeci vero, qui vere conferunt Sacramentum Baptismi sub illa forma : Baptizetur servus Christi in nomine Patris, et Filii, etc. non exprimunt personam baptizantis.
Sed si quaeratur, quae sit causa formae verborum in Baptismo Graecorum, et quare non exprimunt personam baptizantis, sicut forma tradita ab Ecclesia ? Respondeo, in principio divulgationis de Baptismo gloriabantur baptizati de bonitate ministri, quod a meliori fuerunt ministro baptizati dicentes, ego quidem Pauli, ego vero Apollo, ego vero Cephae, quae gloria erat schismatis inter eos causa, ut patet per Apostolum 1. Corinth. 1. et ideo ad amovendum causam istius contentionis inter eos, permissa est tunc forma praedicta observari. Sed credo quod nisi nunc cessentab illa forma, et teneant formam communem Ecclesiae, quod peccent mortaliter, nisi fuerit cum eis dispensatum. Latini vero, qui veraciter credunt Deum solum effectum Baptismi conferre, ut assistentem suo signo, ut sit verum, et non ministrum baptizantem conferre effectum, quem designat, tenent formam traditam ab Ecclesia, indicando personam baptizantis per verbum indicativum baptizo. Graeci etiam melius potuissent uti aliis verbis quam istis, baptizetur servus Christi, quia non est servus Christi antequam baptizatur, sed baptizatur ut fiat servus Christi, et ideo non ponunt conveniens susceptivum Baptismi. Verius ergo et expressius exprimitur veritas hujus Sacramenti per formam communem traditam ab Ecclesia, quam per formam Graecorum.
Ad propositum dico, quod mutatio facta secundum substantiam verborum, non semper mutat vel destruit Sacramentum. Patet de mutatione verborum in forma, qua utuntur Graeci. Verbum enim baptizo exprimens actum per modum indicativum, mutant ipsi in optativum baptizetur, et ubi nos loco suscipientis ponimus te, ibi ponunt servus Christi, et tamen utrumque est necessarium Sacramentum, et utraque forma salvat Sacramentum.