REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Certum esse ait olim voluisse Baptismum in numine Christi sine expressione Triuitatis, modo tamen tale Baptisma est dubium. Ita Ambros. citatus hic a Magist. et colligitur ex Act, 2. 8. 10. et 19. ubi est mentio Baptismi in nomine Christi sine Trinitatis mentione. Tenet Mag. hic Alens. 4. p. q. 8. m. 3. art. 3. D. Thom. 3. p. quaest. 66. art. 6. ad I. Albert. hic art, 2. D. Bonav. p. I. art. 2. quaest. 2. Richard. art. 2. quaest. 3. ad 10. cum Scoto hic. Goffr. Suar. sup. cit. Cano 6. de locis, cap. 8. ad 7. cum aliis tenent Apostolos nunquam baptizasse in nomine Christi. Demum, inquit, verius videtur, quod baptizatus non esset, qui nunc baptizaretur in nomine Christi, sine expressione Trinitatis. Ita Doctor hic sine assertione, sed in scripto Oxoniensi omnino dubius mansit.
De aliis etiam verbis magis necessariis ad hoc Sacramentum, fieri potest mutatio secundum substantiam dupliciter : Uno modo quod una dictio ponatur loco alterius, idem significans, licet alio modo, ut cum loco Trinitatis personarum, ponatur Christi vel Dei, et tunc dico quod nec mutatur forma, nec virtus Baptismi. Vox enim est materiale in dictione et oratione, et signatum ejus est formale ; et ideo si signatum ejus maneat idem, forma manet eadem, et per consequens baptizatio potest fieri in omni lingua, etiamsi differat secundum vocem apud diversos. Si autem fiat mutatio secundum substantiam, ut loco unius dictionis ponatur alia aliud significans, hoc contingit dupliciter : Uno modo ut simpliciter significet aliud, et tunc certum est quod non salvatur forma Baptismi, ut dicatur, Joannes Roberni immergat in nomine Joannis Roberni et Petri. Alio modo ut idem significet, licet sub alia et alia ratione. Et de hoc sunt opiniones, specialiter de hoc nomine Christus, utrum sit vera forma Baptismi, dicendo, ego te baptizo in nomine Christi, et videtur quod sic, quia, ut patet per Ambrosium. et sumitur Act. 2. et 14. aliquando sub ista forma conferebatur Baptismus, nec legimus alicubi expresse quod ipsa fuerit revocata ; ergo videtur quod adhuc sub ipsa possit conferri Baptisma.
Item, dicit Magister in littera quod Christus est idem cum tota Trinitate, et per Christum intelligitur ungens, unctum, et unctio ipsa.
Sed hic dubito an quis esset baptizatus sufficienter virtute istorum verborum, ego te baptizo in nomine Christi, quia nullus potest revocare legem statutam a superiore ejus, nec ultra tempus dispensatum ab eo, uti dispensatione ejus. Christus instituit Baptismum dari, non in nomine suo, sed in nomine totius Trinitatis explicite, nisi forte pro tempore certo, et causa necessaria, ut divulgaretur nomen Christi ; ergo nomine Christi divulgato, et causa cessante, non possunt Apostoli, cum quibus dispensatum fuit ad tempus in nomine Christi baptizare, et post illud tempus formam institutam a Christo, ubi invocarentur personae Trinitatis, aliqualiter revocare. Et ideo si nunc aliquis teneretur ex officio scire formam institutam a Christo, et baptizaret aliquem in nomine Christi, ego credo quod nihil faceret in virtute Sacramenti.
Si autem fiat variatio secundum quantitatem addendo aliquam, vel dimittendo aliquid ex istis, dico quod si aliquid addatur repugnans verbis principalibus, vel diminuens verba illa, nihil fit, quia non servatur forma.
Nec video quod dictum Ambrosii in littera sit absolute verum de dimissione, cum dicit quod si aliquis baptizaretur in nomine unius persosonae, dummodo non male sentiatur de aliis, quod vere esset baptizatus. Et ideo exponendus est, et dicendum quod si puer expiraret dicto in nomine Patris, creditur quod Deus ex misericordia residuum supplebit ; sed si Sacerdos tunc expiraret, et puer superviveret, esset denuo baptizandus.
De aliis mutationibus corrumpendo verba, vel corrupte proferendo per modum mutationis ab ubi quae alibi .
Ad primam rationem in oppositum, dico quod verba non sunt proprie forma Baptismi, sed tantum appropriate loquendo comparando ipsa ad aquam, ut ad partem materiae minus principalem.
Ad secundum dico quod haec oratio pro toto tempore prolationis verborum, nec est vera, nec falsa, sed neutra, ut habeat veritatem suam tantum in ultimo instanti prolationis eorum. De hoc dicetur inferius in materia Eucharistiae.
Aliter tamen potest dici quod haec creatio prout est vera, est forma Baptismi, et tunc ad probationem dico quod illa ablutio est prior veritate istius propositionis, ego te baptizo, etc. a cujus veritate habet illa propositio suam veritatem, quia haec propositio nullam ablutionem signat, nec haec ablutio est Sacramentum ; sed tunc est Sacramentum, quando fit in aqua cum verbis, et ideo veritas istius propositionis non sequitur Sacramentum, sed sequitur ablutionem naturaliter ; unde idem est di cere ; ego baptizo te, ac si diceret, ego abluo te.
Ad tertium dico quod licet det intelligere orationem, non est tamen oratio ; curro enim non est oratio, sed tantum una dictio, et nunquam oratio est ex una dictione, et ideo licet det intelligere orationem, non est tamen oratio, nisi exprimantur plura, quae dant ipsam intelligere.
Ad quartum de Graecis, patet ex jam dictis.
Ad quintum dico quod dirigitur . sermo baptizato, ut in eo sit effectus. Et cum dicitur, frustra dirigitur sermo non intelligenti, dico quod sermo est duplex, quidam tantum significativus, quidam vero operativus ; primo modo est propositio vera, secundo modo falsa.
Ad sextum dico quod quaestio fuit mota Papae non propter ly ego, sed quia Judaeus fuit qui baptizavit, et ad hoc respondens Papa dixit quod sufficit si dixit in nomine Trinitatis.
Ad septimum de Ambrosio dico ut supra quod hoc est intelligendum, si impossibilitas sit ex parte ministri, tunc est puer iterum baptizandus, si ex parte recipientis, sperandum est quod Deus supplebit.
Ad octavum de patrias patet ex jam dictis.
Ad ultimum de genitoris, etc. dicendum quod Augustinus ibi intelligit quod idem est genitor et Pater, quantum ad hoc quod est dici ad alterum, sive importare proprietatem ejusdem personae ; sed non sunt idem quantum ad primum conceptu significatum utrobique, quia Pater significat primo et per se suppositum in natura divina.
Aliud autem significat primo et per se proprietatem, et non est eadem vis nominis proprii et proprietatis nominis in invocatione facta alicujus personae ad aliquem effectum, etideo non sufficit ponere unum loco alterius, sed debent poni personae per ordinem originis, primo Pater, deinde Filius, tertio Spiritus sanctus, qui est ab utroque.