Ulterius. Videtur quod non assumpserit formam totius ex compositione partium resultantem.
Forma enim totius est illa in qua sicut in natura communi particularia conveniunt. Sed Damascenus dicit, et habetur in littera, quod in domino nostro jesu christo non est communem speciem accipere. Ergo in eo forma totius non fuit.
Praeterea, ut dicit boetius, species est totum esse individuorum.
Sed nihil in christo fuit ex parte carnis et animae quod totum esse ipsius christi concluderet: quia habuit esse divinum non per animam neque per corpus. Ergo cum forma totius sit species in potentia, videtur quod in christo forma totius non fuerit.
Praeterea, in littera dicitur, quod nomine humanae naturae corpus et anima intelligitur, cum dicitur, christum humanam naturam assumpsisse.
Sed constat quod neque corpus neque anima est forma totius, ad minus secundum opinionem communiorem.
Ergo in christo forma totius non fuit.
Sed contra, forma totius in rebus animatis resultat ex unione vel conjunctione animae ad corpus.
Sed in christo anima fuit conjuncta corpori; alias corpus illud vivum non fuisset. Ergo in christo fuit forma totius.
Praeterea, homines conveniunt specie ad invicem secundum convenientiam in forma totius. Sed christus fuit ejusdem speciei cum aliis hominibus; alias pro hominibus non satisfecisset. Ergo in christo