Ad secundam quaestionem est sciendum, quod circa hoc etiam fuerunt duo errores.
Unus fuit Arii et eunomii, qui dicebant filium dei carnem sine anima assumpsisse: quia opinabantur divinitatem sine anima corpus ejus vivificare.
Alius fuit error Apollinaris, qui dicebat in christo corpus animatum fuisse cum anima carente sensu et intellectu. Uterque autem error et veritati humanitatis derogat, et dignitati corporis christi.
Non enim potest esse ut materia in aliquo esse perficiatur, nisi per aliquid quod sit forma ejus: unde cum deus nullo modo forma corporis esse possit (quia oporteret eum esse partem, et non immaterialissimum), sequeretur quod corpus christi, si omnino careret anima, esset sicut corpus non vivum; et si careret anima sensibili et rationali, esset sicut corpus plantae: unde esset multo minus nobile quam corpus nostrum. Similiter etiam cum de ratione hominis sit rationalem animam habere, si ea christus caruisset, verus homo non fuisset.
Hoc autem videtur eis contigisse ex hoc quod credebant animam corpori non uniri sicut formam, sed magis sicut indumentum, ut Plato dicit, secundum quod Gregorius Nissenus narrat: per quem modum si deus corpori uniretur, homo non diceretur; praecipue si ponatur, ut quidam posuerunt, animam de substantia dei esse: quae omnia manifestam falsitatem continent. Et ideo horum et aliorum praedictorum error excluditur in Lib. Gennadii de ecclesiasticis dogmatibus, cap. 2, sic: natus est dei filius ex homine, non per hominem, idest viri coitum, sicut ebion dicit; sed carnem de virgine trahens, non de caelo afferens, sicut Marcion affirmat; neque in phantasia, idest absque carne, ut valentinus dicebat; sed verum corpus, non tantum carnem ex carne, ut martianus dicit; sed verus deus et verus homo, in deitate verbum patris et deus, in homine anima et caro; non sine sensu et ratione, ut Apollinaris posuit; neque caro sine anima, ut eunomius dixit; neque sic natus de virgine, ut antequam de virgine nasceretur, deus non fuerit, sicut Antemon et Marcellus dixerunt.
Ad primum ergo circa hoc objectum dicendum, quod cum dicitur, verbum caro factum est, sumitur pars pro toto, idest caro pro toto homine; sicut anima ponitur aliquando pro toto homine, Gen. 46, 27: omnes animae domus Jacob quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. Ideo autem carnem, quae inferior pars est, dicere voluit, ut ostenderet per locum a minori nihil in hominis natura esse quod filius dei non assumpserit.
Ad secundum dicendum, quod ad hoc quod corpus vivificetur, requiritur quod sibi conjungatur principium vitae per modum formae, ut ex eis efficiatur una natura communis. Divinitas autem forma corporis esse non potest: non enim ex deitate et corpore una communis natura resultat: et ideo ad hoc ut corpus christi unum esse possit, requiritur anima quae sit ejus forma.
Ad tertium dicendum, quod, sicut in 2 de anima dicitur, illud quo aliquid operatur primo, est forma ejus; unde cum intellectus divinus non possit esse forma in humanitate christi, oportet quod illud quo homo sentit et intelligit, sit anima sensitiva et intellectiva.
Alia duo concedimus.